¶ Eandem
6
* authoritatem habet quantum ad hoc princeps sicut respublica. Hæc est sentẽtiasententia Augu. cõtracontra FaustũFaustum.
Augu.
Ordo, inquit, naturalis mortalium paci accommodatus, hoc poscit, ut suscipiendi belli authoritas, atque consilium penes principes sit. Et ratione probatur, Quia princeps non est nisi ex electione reip. ergo gerit uices, & authoritates illius: imò iam ubi sunt legitimi principes in republica, tota authoritas residet penes principes, neque sine illis aliquid publicè aut bello, aut pace geri potest. Sed tota difficultas est quid
7
* est respublica, & quis proprie dicitur princeps? Adhoc breuiter respondetur, quod respub. propriè uocatur perfecta communitas: sed hoc ipsum est dubiũdubium quæ sit perfecta communitas. Pro quo notandum, quod perfectum idem est quod totum. dicitur enim imperfectum, cui aliquid deest, & econtra perfectum, cui nihil deest. Est ergo perfecta respublica, aut communitas, quæ est per se totum, id est quæ non est alterius reip. pars, sed quæ habet proprias leges, proprium consilium, & proprios magistratus, quale est regnũregnum Castellę, & Aragonię, principatꝰprincipatus VenetorũVenetorum, & alii similes. Nec enim obstat quin sint plures principatus, & respub. perfectæ sub uno prin|cipe. Talis ergo respub. aut princeps illius, habet authoritatem indicendi bellum, & sola talis. Sed ex hoc ipso dubitari meritò potest, an
8
* si plures huiusmodi respublicæ, aut principes habeant unum communẽcommunem dominum, aut principem, an possint per se inferre bellum sine authoritate superioris principis. Et respondeo, quod sine dubio possunt, ut Reges, qui sunt subiecti Imperatori, possunt inuicem belligerare, non expectata authoritate imperatoris: quia (ut dictum est) respub. debet sibi esse sufficiens, nec sufficeret sibi sine tali facultate. Ex quibus sequitur, & patet, quod
9
* alii reguli, siue principes, qui non præsunt reip. perfectæ, sed sunt partes alterius reip. non possunt bellum inferre, aut gerere, quemadmodum dux Albanus, aut comes beneuẽtaneusbeneuentaneus: sunt enim partes regni Castellæ, & per consequens non habent perfectas respub. Sed cùm hæc sint magna ex parte aut iure gentiũgentium, aut humano, consuetudo potest dare facultatem & authoritatem belli gerendi. Vnde siqua ciuitas, aut alius princeps obtinuit antiqua consuetudine ius gerendi per se bellum, non est ei neganda hæc authoritas, etiam si aliâs non uidetur habere rempublicam perfectam. Item etiam necessitas hanc licentiam & authoritatem concedere posset. Si enim in eodem regno una ciuitas aliam oppugnaret, uel aliquis ex duabus alium ducem, & | rex negligeret, aut non auderet uindicare iniurias illatas, posset ciuitas, aut dux, qui passus est iniuriam, non solùm se defendere, sed etiãetiam bellum inferre, & animaduertere in hostes, & malefactores etiam occidere: quia aliâs neque defendere quidem commodè se posset. Non enim hostes abstinerent se ab iniuria, si illi qui patiuntur iniuriãiniuriam, contenti essent solùm se defendere. Qua ratione etiam conceditur priuato homini ut possit inuadere inimicum, si aliter non patet ei uia se defendendi ab iniuria. & hæc satis de ista quæstione.
Loading...