¶ Quarta propositio, Vnica
13
* est & sola causa iusta inferendi bellum, iniuria accepta. Hæc | probatur primo authoritate Augu. lib. 83. quæstio. Iusta bella solent diffiniri, & c. ut suprà. & est determinatio, scilicet Tho. secũdasecunda secundę q. 4. articul. 1. & omnium doctorum. Item bellum offensiuum est ad uindicandum, & animaduertendum in hostes, ut dictũdictum est. sed uindicta esse non potest, ubi non præcessit culpa, & iniuria. ergo. Item maiorem authoritatẽauthoritatem habet princeps supra extraneos, quàm suos. sed in suos non potest gladium stringere, nisi fecerint iniuriam: ergo neque in extraneos. Et cõfirmaturconfirmatur ex eo, quod suprà allatum est ex Paulo, Rom. 13
Rom. 13.
de principe, Non sine causa gladium portat. minister enim Dei est uindex in iram ei qui malè agit. Ex quo cõstatconstat, quod aduersus eos, qui nobis non nocẽtnocent, non licet ira gladij uti, cùm occidere innocentes prohibitum sit iure naturali. Omitto nunc si fortè deus specialiter aliud præceperit, ipse enim est dominus uitę, & mortis, & posset pro suo iure aliter disponere.
Loading...