¶ Quinta propositio
*,
NõNon quælibet &
quãtauisquantauis
iniuria sufficit ad
bellũbellum inferendũinferendum. Hæc probatur, Quia nec etiam in populares & naturales licet pro quacunque culpa pœnas atroces
exequi, ut mortem, aut exilium, aut confiscationem bonorum. Cùm ergo quæ in bello geruntur, omnia sint grauia, & atrocia, ut cædes, incendia, uastationes: non licet pro leui|
bus iniuriis bello persequi authores
iniuriarũiniuriarum,
quia iuxta mensuram delicti debet esse plagarum modus. Deuteronom 25.