¶ Secunda propositio, Licet
16
* recuperare omnes res perditas, & illarum partem. Hæc etiãetiam est notior quàm ut indigeat probatione. Ad hoc enim uel infertur, uel suscipitur bellum. ¶ Tertia propositio, Licet
17
* occupare ex bonis hostiũhostium impẽsamimpensam belli & oĩaomnia dãnadamna ab hostibus iniustè illata. Hęc patet, Quia ad omnia illa tenẽturtenentur hostes qui fecerunt iniuriam: ergo princeps belli potest omnia illa repetere, & bello exigere. Item ut prius. Quia cùm non patet alia uia, licet priuato occupare omne debitum à debitore. Item si quis esset legitimus iudex utriusque partis gerentis bellum, deberet condẽnaredemnare iniustos aggressores, & authores iniuriæ, non solùm ad restituendas res ablatas, sed etiam ad resarciendum impensam belli, & omnia damna. Sed princeps, qui gerit iustum bellum, habet se in casu belli tanquam iudex, | ut statim dicemus. ergo etiam ille potest omnia illa ab hostibus exigere.
Loading...