¶ Quinta propositio, Nec
* tantùm hoc licet,
sed etiam parta uictoria, recuperatis rebus, &
pace etiam & securitate habita, licet uindicare iniuriam ab hostibus acceptam, & animaduertere in hostes, & punire illos pro iniuriis
illatis. Pro cuius probatione
notãdumnotandum, quòd
principes non solùm habent authoritatem in
suos, sed etiam in extraneos ad coërcendum
illos ut abstineant se ab iniuriis, & hoc iure
gẽtiumgentium, & orbis totius authoritate. Imò uidetur
quòd iure naturali, quia aliter orbis stare non
posset nisi esset penes aliquos uis & authoritas deterrendi improbos, & coërcendi, ne innocentibus noceant. Ea autem quæ necessaria
sunt ad gubernationem & conseruationem orbis, sunt de iure naturali, nec alia ratione probari potest, quòd respublica iure naturali habet authoritatem afficiendi supplicio, & pœnis ciues suos, qui reipublicæ sunt perniciosi.
Quòd si respub. hoc potest in suos, haud dubium quin orbis possit in quoscunque perniciosos & nequam homines: & hoc
nõnon nisi per
principes. ergo pro certo principes possunt
punire hostes qui iniuriam fecerunt reipu. &
omnino postquam bellum ritè & iustè susceptum est, hostes obnoxii sunt principi
tanquãtanquam
iudici proprio. Et confirmatur hæc, Quia reuera nec pax, nec tranquillitas, quæ est finis
|
belli, aliter haberi potest, nisi hostes malis, &
damnis afficiantur, quibus deterreantur, ne iterum aliquid tale committant. Quæ omnia
etiam probantur & confirmantur authoritate
& exemplis bonorum. Vt enim suprà citatum
est, Machabæi gesserunt bella non solùm ad recipiendas res amissas, sed ad uindicandum iniurias. Quod
idẽidem fecerũtfecerunt Christianissimi principes, & religiossimi imperatores. Et præterea
non tollitur ignominia & dedecus reipu. profugatis tantùm hostibus, sed etiam seueritate
pœnæ afflictis & castigatis. Princeps
autẽautem nõnon
solùm res alias, sed honorem, & authoritatem
reipublicæ defendere habet.