¶ Secunda propositio, Senatores
24
* & reguli, & uniuersaliter qui admittuntur, uel uocati, uel etiam ultro uenientes ad consilium publicum, uel principis, debent & tenentur examinare causam iniusti belli. Patet, Quia quicunque potest impedire periculum & damna proximorum, tenetur, maximè ubi agitur de periculo mortis, & maiorum malorum, quale est in bello. Sed tales possunt cõsilioconsilio suo & authoritate causas belli examinantes, auertere bellũbellum, si fortè iniustũiniustum est. ergo tenentur. Item si negligẽtianegligentia istorum bellum iniustũiniustum gereretur, isti uidentur cõsentireconsentire. imputatur enim alicui quòd potest & debet impedi|re, si non impedit. Item quia solus rex non sufficit ad examinandas causas belli: & uerisimile est quòd potest errare, imò quòd errabit magno cum malo, & pernicie multorũmultorum. ergo non ex sola sententia regis, imò noc ex sentẽtiasententia paucorum, sed multorum, & sapientum, & proborum debet geri bellum.
Loading...