¶ Quarta propositio, Nihilominus
26
* possent esse talia argumenta & indicia de iniustitia belli, quòd ignorantia non excusaret etiam huiusmodi subditos militantes. Patet, Quia posset esse talis ignorantia affectata, & prauo studio aduersus hostes cõceptaconcepta. Item aliâs in|fideles excusarentur, sequẽtessequentes principes suos in bello contra Christianos, & non liceret illos interficere: quia certum est, quòd credunt se habere iustam causam belli. Item excusarentur milites, qui crucifixerunt Christum ex ignorantia, sequentes edictum Pilati. Item etiam excusaretur populus IudęorũIudęorum, qui persuasus à maioribus, clamabat, Tolle, tolle, crucifige eum.
Loading...