TertiũTertium dubiũdubium, Quid
27
* faciendum cum iustitia belli dubia est, hoc est cum in utrãqueutramque partem sunt rationes apparentes & probabiles. Prima propositio, Quo ad ipsos principes uidetur, quod si unus est in legitima possessione, quòd manente dubio non possit alius bello, et armis repetere. Vt, exempli gratia, si rex Francorum est in legitima possessione BurgũdiæBurgundiæ, si etiam est dubium an habeat ius ad illam necne, non uidetur quòd Imperator possit armis repetere: & econtrario Rex FrancorũFrancorum Neapolim aut MediolanũMediolanum, si dubium est cuius iuris sint. Probatur, Quia in dubiis melior est cõditioconditio possidentis. ergo non licet spoliare possessorem pro re dubia. Item si res ageretur coram iudice legitimo, nũquamnunquam in re dubia spoliaret possessorem. ergo dato quod illi principes, qui prætendunt ius, sint iudices in illa causa, non potest licitè spoliare possessorem manente dubio de iure. Item in rebus & causis priuatorum nun|quam in causa dubia licet spoliare possessorẽpossessorem legitimũlegitimum: ergo nec in causis principum. leges enim sunt principum. si ergo secundum leges humanas non licet in causa dubia spoliare legitimum possessorem, ergo meritò potest obiici principibus, Patere legem, quam ipse tuleris. Quod enim quisque iuris in alios statuit, ipse eodem iure uti debet. Item aliâs esset bellum iustum ex utraque parte, & bellum nunquam cõponicomponi posset. Si enim in causa dubia licet uni armis repetere, ergo alteri defendere: & postquam unus recuperasset, posset iterum alius reposcere. & sic nunquam esset finis bellorum cum pernicie & calamitate populorum.
Loading...