¶ Quarta propositio, Examinata
30
* causa quãdiuquamdiu rationabiliter perseuerat dubium, legitimus possessor non tenetur cedere possessioni, sed potest licitè retinere. Patet primò, Quia iudex non posset eum expoliare: ergo non ipse tenetur cedere, nec in toto, nec in parte. Item in causa matrimoniali non tenetur cedere. ut in c. inquisitiõiinquisitioni. de sentẽtiasententia excõmunicexcommunic. & in c. Dominus. de secũdissecundis nup. ergo nec in aliis causis. Et Adrianus
Adrianus.
expressè q. secunda quotlibet. secundo tenet, quòd dubitans, licitè potest re|tinere possessionem: hoc quo ad ipsos principes in re dubia. Sed quo ad subditos indubio belli iusti, Adrianus quidẽquidem quotlibeto secundo, ad primum argumentum principale dicit, quòd subditus dubitans de iusticiaiustitia belli, id est utrum causa, quæ allegatur, sit sufficiens, uel simpliciter an subsit causa sufficiens ad iudicandum bellum: non potest licitè etiam ad imperium superioris militare in tali bello. Probat, Quia exponit se periculo peccati mortalis. Item quia non est ex fide, quod secundum doctores & ueritatem, non solùm intelligitur contra conscientiam certam, aut contra opinatiuam, sed etiam contra dubiam.
Loading...