¶ Sed sit quinta propositio, Primò non
31
* est dubiũdubium, quin in bello defensiuo liceat subditis in re dubia sequi principẽprincipem suũsuum in bellum, imò quòd teneantur sequi, sed etiam de bello offensiuo. Probatur primò, quia princeps, ut dictum est, nec potest semper, nec debet reddere subditis rationes belli: & si subditi non possint militare nisi postquam scirent iustitiam belli, respublica periclitaretur uehementer, & pateret iniurię ostium. Item in dubiis tutior sequenda est pars. sed si subditi in casu dubii non sequantur principem suum in bellum, expoexponunt se periculo prodẽdiprodendi hostibus rempublicam: quod multo grauius est, quàm pugnare contra hostes cum dubio. ergo debent po|tiùs pugnare. Item manifestè probatur, Quia lictor tenetur exequi sententiam iudicis etiãetiam si dubitet an sit iusta. contrarium enim esset ualde periculosum. Item hoc argumentum uidetur defendere Augus.
Augstu.August.
contra Manich. Iustus si forte etiam sub rege homine sacrilego militet, rectè potest eo iubente bellare: si, quod sibi iuuetur, uel non esse contra Dei præceptũpræceptum, certum est, uel utrum sit, certum non est 23. q. 1. quod culpatur. Ecce August. diffinientem expressè, quòd si non est certum, id est si dubiũdubium est an sit contra Dei præceptum, quòd licitũlicitum est subdito bellare. Nec Adrianus se expedire potest ab illa Augustini authoritate, quãuisquamuis se in omnem partem tutat. sine dubio enim conclusio nostra est determinatio August. Nec ualet dicere, quòd talis debet tollere dubium, & formare sibi conscientiam, quòd bellum sit iustum: nam stat quòd non possit sicut in aliis dubiis. Adrianus autem uidetur errasse in hoc, quod putauit, si dubito an hoc bellum sit iustũiustum principi uel contrarium, sit causa iusta huius belli, quòd statim cõsequaturconsequatur, quòd dubito utrum liceat mihi ire ad hoc bellum nec ne. Fateor enim quòd nullo modo licet facere contra dubium conscientiæ, & si dubito, an liceat mihi facere hoc, necne, pecco si faciam. sed non sequitur, dubito an sit iusta causa huius belli, ergo dubito an liceat mihi bellare, uel militare in | hoc bello. Imò oppositum sequitur. Si enim dubito an bellum sit iustum, sequitur quòd licet mihi ad imperium principis mei militare. sic non sequitur, lictor dubitat an sententia iudicis iusta sit, ergo dubitat an liceat exequi sententiam, imò scit quòd tenetur exequi. & dubito an hæc sit uxor mea, ergo teneor ei reddere debitum.
Loading...