¶ Sed ex hoc sequitur quintum dubiũdubium, VtrũVtrum
33
* qui ex ignorantia sequutus est bellum iniustum, si postea constiterit ei de iniustitia belli, utrum teneatur restituere, siue loquamur de | principe, siue de subdito. Prima proposito, Siquidem habebat probabilitatẽprobabilitatem de iustitia belli, tenetur adueniente notitia de iustitia, restituere ablata, quæ non dum consumpsit, id est quantum factus est locupletior: non autẽautem quæ consumpsit, quia regula iuris est, quòd qui non est in culpa, non debet esse in damnum suum: sicut qui bona fide fuit in conuiuio lautissimo furis, & res furtiuæ consumptæ sunt, non tenetur restituere, nisi fortè quantum domi consumpsisset. Si autem dubitauit de iniustitia belli, sequutus authoritatẽauthoritatem principis. Syluest. in uerb. bellum, primo, §. 9. dicit, quòd tenetur de omnibus, quia mala fide pugnauit.
Loading...