SecũdaSecunda ꝓpositiopropositio, Per
37
* accidẽsaccidens autẽautem etiãetiam sciẽterscienter aliquando licet interficere innocẽtesinnocentes, putà cùm oppugnatur arx, aut ciuitas iustè, in qua tamen constat multos esse innocẽtesinnocentes, nec possunt machinę solui & alia tela, uel ignis subiici ædificiis, quin etiam opprimantur innocentes, sicut nocentes. Probatur, Quia aliâs non posset geri bellum contra ipsos nocentes, & frustraretur iustitia bellantium: Sicut ecõtrariòecontrariò si oppidum oppugnatur iniustè, & iustè defenditur, licet mittere machinas, & alia tela in obsessores, & in castra hostiũhostium, dato quòd inter illos sint aliqui pueri aut fuerint innoxii. Sed tamen est cõsiderandumconsiderandum, quod paulo antè dictũdictum est, quòd oportet cauere ne ex ipso bello sequãtursequantur maiora mala, quàm uitẽturuitentur per ipsum bellum: si enim ad summam belli uictoriam parum confert expugnare arcem, aut oppidum, ubi est præsidium hostium, & sunt multi innocentes, non uidetur quòd liceat ad expugnandum paucos nocentes, occidere multos innocentes, subiiciendo ignem, uel machinas, uel alia ratione, qua indifferẽterindifferenter opprimantur innocentes cum nocentibus. Et tandem nunquam uidetur licitum interficere innocentes, etiam per accidens, & præter intẽtionemintentionem, nisi quando bellum iustum expediri & geri aliter non potest, iuxaiuxta illud Matth. 13.
Matt. 13.
| Sinite crescere zizania, ne fortè colligẽtescolligentes zizania, eradicetis simul & triticum. Sed circa hæc potest dubitari, An
38
* liceat interficere innocentes, à quibus tamen in futurum imminet periculum, putà, pueri Saracenorum sunt innocentes: sed timendum meritò est, ne facti adulti, pugnent contra Christianos, & inferant bellum cum periculo. Et præterea etiam togati puberes apud hostes, qui non sunt milites, præsumuntur innocẽtesinnocentes: sed isti armabuntur postea in milites, & inferẽtinferent periculum, an liceat tales interficere. Et uidetur quòd sic, eadem ratione qua per accidens licet interficere alios innocentes. Item Deuteron. 20. præcipitur filiis Israëel, ut cùm expugnauerint aliquam ciuitatem, interficiant omnes puberes, non est autem præsumendum, quòd omnes essent nocentes. RespõdeturRespondetur ad hoc, licet posset fortasse defendi, quòd in tali casu possint interfici. Tamen credo, quòd nullo modo licet, quia non sunt facienda mala, ut uitentur etiam alia mala maiora. & intolerabile est, quòd occidatur aliquis pro peccato futuro. Et præterea sunt alia remedia ad cauendum in futurum ab illis, ut captiuitas, exilium, &c. ut statim dicemus. Vnde sequitur, quòd siue iam parta uictoria, siue in actu bellum geratur, si constat de innocentia alicuius militis, & milites possunt cum liberare, tenentur cum saluare. Ad argu| p. 410mẽtũargumentum in cõtrariũcontrarium, respõdeorespondeo, quod illud factũfactum fuit speciali mãdatomandato Dei, qui iratus, & indignatus contra populos illos, uoluit perdere omnino. sicut misit ignem in Sodomam & Gomorrham, qui deuoraret tam innocentes, quàm nocentes: ipse autẽautem est dominus omnium, nec dedit hanc licentiam ex lege communi. Et ad illud Deuterono. 20. posset eodem modo responderi: sed quia illic data est lex belli cõmuniscommunis in omne tẽpustempus futurũfuturum, potiùs uidetur, quod illud Dominus dixit, quia reuera omnes puberes reputantur in ciuitate inimica nocentes, & non possunt distingui innocentes à nocentibus: ideo omnes possunt interfici.
Loading...