¶ Tertium dubium, Dato quòd
42
* non liceat interficere pueros & alios innocentes, an saltem liceat ducere illos in captiuitatem, & seruitutem. Sitq́ue pro illius declaratione unica propositio, Eodem modo licet ducere innocẽtesinnocentes in captiuitatem, sicut licet spoliare illos, quia libertas & captiuitas inter bona fortunæ reponuntur: unde quando bellum est talis cõditionisconditionis, quòd licet spoliare indifferenter omnes hostes, & occupare omnia bona illorum, etiam licet ducere in captiuitatem omnes hostes siue nocentes, siue innocentes. & cùm bellum aduersus paganos sit huiusmodi, quia est perpetuum, & nunquam satisfacere possunt pro iniuriis, & damnis illatis: ideo non est dubitãdumdubitandum quin liceat & pueros, & fœminas Saracenorum ducere in captiuitatem, & seruitu|tem. sed quia iure gentium inter Christianos uidetur receptum, ut Christiani iure belli non fiãtfiant serui (in bello quidem inter Christianos) licet, si ita opus est, ad finem belli captiuos ducere etiam innocentes, ut pueros & fœminas: non quidẽquidem in seruitutẽseruitutem, sed ut pro illorum redemptione pecunias recipiamus. Quod tamẽtamen extendẽdumextendendum non est ultrà, quàm belli necessitas postulet, & cõsuetudoconsuetudo legitimè belligerantium obtinuit.
Loading...