¶ Secunda propositio, Parta
46
* uictoria, & rebus iam extra periculum positis, licet interficere nocentes. Probatur, Quia (ut iam dictum est) non solùm ordinatur bellum ad recuperãdasrecuperandas res, sed etiam ad uindicandum iniuriam: | ergo pro iniuria præterita licet interficere authores iniuriæ. Item hoc licet in proprios ciues malefactores: ergo etiam in extraneos. quia (ut suprà dictum est) belli princeps iure belli authoritatem habet in hostes, sicut legitimus iudex, & princeps. Item, quia licet in præsentia non esset periculum ab hostibus, tamen in futurum securitas non haberetur nisi timore supplicii hostes continerentur.
Loading...