¶ Nonum dubium, An
58
* liceat deponere principes hostium, & nouos ponere & constituere, uel sibi retinere principatum. Prima pro|positio, Hoc non passim, & ex quacunque causa belli iusti licet facere: ut patet ex dictis. Nam pœna non debet excedere quãtitatẽquantitatem & rationẽrationem iniurię, imò pœnæ sunt restringẽdærestringendæ, & fauores ampliandi, quæ est non solũsolum regula iuris humani, sed etiãetiam naturalis, & diuini: ergo dato quod iniuria illata ab hostibus sit sufficiẽssufficiens causa belli, non semper erit sufficiens ad exterminationem principatus hostis, & ad depositionem legitimorum, & naturalium principũprincipum. hoc enim esset prorsus sæuum & inhumanum.
Loading...