¶ Secunda propositio, Non
59
* est negandum quin aliquando possint contingere sufficientes & legitimæ causæ uel ad mutandos principes uel ad occupandum principatum: & hoc uel pro multitudine & atrocitate damnorum & iniuriarum, uel maxime quando aliter securitas & pax ab hostibus obtineri non potest: & immineret grãdegrande periculum reip. ab illis, nisi hoc fieret. Hoc patet. Si enim licet occupare ciuitatem ex causa, ut dictum est, ergo tollere principem ciuitatis. & eadem est ratio de prouincia, & principe prouinciæ, si causa maior cõtingatcontingat. Sed notãnotam dum circa 6. 7. 8. & 9. dubiũdubium, quòd aliquando, imò frequenter non solùm subditi, sed etiam principes ipsi, qui re uera non habent causam iustam, tamen bona fide gerũtgerunt bellum, ita inquam bona fide, quòd excusantur ab omni culpa, putà cùm facta diligẽtidiligenti exa|minatione, ex sentẽtiasententia doctorum, & bonorũbonorum uirorũuirorum geritur bellum. Et cùm nemo debeat sine culpa puniri in tali casu, quãuisquamuis liceat uictori recuperare res ablatas, & fortè impẽsamimpensam belli: tamen sicut non licet parta uictoria quẽcunquequemcunque interficere, ita nec ultra iustam satisfactionẽsatisfactionem occupare, nec exigere in rebus temporalibus. quia omnia alia fieri non possunt, nisi nomine pœnæ, quæ in innocentes cadere non debet. Ex his omnibus possunt componi pauci canones, & regulæ belligerandi. Primus canõcanon,
60
* Supposito quòd princeps habet authoritatem gerendi bellum, primùm omnium debet non quærere occasiones, & causas belli: sed si fieri potest, cum omnibus hominibus pacem habere, ut Paulus præcepit ad Ro. 12.
Roma. 12.
debet autem recogitare, quòd alii sunt proximi, quos tenemur diligere sicut nosipsos, & quòd habemus omnes unum communẽcommunem Dominum, ante cuius tribunal tenemur rationem reddere. Est enim ultimæ immanitatis, causas quærere, & gaudere, quòd sint ad interficiendum, & perdendum homines quos Deus creauit, & pro quibus Christus mortuus est: sed coactũcoactum & inuitũinuitum uenire oportet ad necessitatem belli. Secundus canon, Conflato iam ex istis causis bello oportet illud gerere non ad perniciem gentis, contra quam bellandum est, sed ad cõsequutionemconsequutionem iuris sui, & defensionem patriæ, | & reipublicæ suæ, & ut ex illo bello pax aliquando, & securitas consequatur. Tertius canon, Parta uictoria, & confecto bello, oportet moderatè, & cum modestia Christiana, uictoria uti, & oportet uictorem existimare se iudicem sedere inter duas respub. alteram, quæ læsa est, alteram, quæ iniuriam fecit: ut non tanquam accusator, sed tanquam iudex sentẽtiamsententiam ferat, qua satisfieri quidem possit reipublicæ læsæ. Sed quantum fieri poterit, cum minima calamitate, & malo reipublicæ nocentis. & satis est, ut castigatis nocentibus, quantum licuerit: & maximè, quia ut plurimum inter Christianos tota culpa est penes principes. Nam subditi bona fide pro principibus pugnant: & est periniquũperiniquum, quod Poëta ait, Vt quicquid delirant Reges, plectantur Achiui.
Loading...