SVMMA.
DE MATRIMONIO uerba facturus sum, Patres grauissimi, uiriq́ue tum religiosissimi, tum ornatissimi. Nec enim mihi integrum fuit per amicos & necessarios argumentum, quod | fueram meditatus, tractare, & mea professione, & uestra expectatione fortasse non indignum. Cùm enim superioribus diebus delata esset in hãchanc uniuersitatẽuniuersitatem causa de matrimonio illustrissimorum principum, regumq́ue Anglorum, atque per aliquot dies in illos grauissimo doctorum, atque magistrorum iactata senatu, atque uentilata fuerit: contenderunt à me nonnulli mei inuicem studiosi, ut de ea re prima mea relectione dissererem: quibus, quia negare non licebat, cùm recepissem, necessariũnecessarium mihi fuit, ut hoc alieno ære hodierna die me exoluerem. Quanquam profectò tot se mihi mala tam grauem causam aggresso obiecerũtobiecerunt, ut non mediocriter timeam, ne prius quàm ad illam penetrare possim, & tempore, & clepsidra, & uestra, quam mihi soletis pręstare, beneuola audientia destituar. Ergo utcunque res cessura sit, uestrum erit, & si quod expectabatis, audieritis, & quæ expectabatis, adhuc desideraueritis, meo nomini boni consulere, & meis conatibus & studiis (ut hactenus fecistis) uel fauere, uel conniuere.
¶ Locus igitur à me relegendus in præsentiarum, & commentandus habetur Matth. 19.
Matth. 19.
& infertur à Magistro sententia. 4. libro, Quod Deus coniunxit, homo non separet. In cuius loci explicatione tres erunt quæstiones & partes. In prima de constitutione matrimonii. In | secunda de impedimentis, in tertia de dissolutione agendum est. Et quia secundum Ciceronem 1. Officiorum
Cicero.
, omnis, quę à ratione suscipitur de aliqua re institutio, debet à definitione proficisci: ideo ante omnia quæritur
1
* quid sit matrimonium, an (ut quidam putant) matrimonium sit ius inter uirum, & fœminam, quo mutuò liceat uti ad liberorũliberorum procreationem, aut (ut simpliciùs dicam) ad copulãcopulam carnalem. Et uidetur quòd sic: quia omnis usus fœminæ extra matrimoniũmatrimonium est illicitus. ergo matrimonium est ius huius usus. Pręterea per matrimoniũmatrimonium nihil aliud uidetur fieri, quàm quòd uir, & mulier consequantur facultatem utendi inuicem corporibus suis, ad usus generationis: & sic facultas hæc nihil aliud uidet̃uidetur esse, quàm ius licitè utendi: ergo in contrarium est, quòd matrimonium exigit inseparabilitatem, ut ex themate huius disputationis patet, & Aposto. 1. ad Cor. 7.
1. Corin. 7.
His, qui matrimonio iuncti sunt, præcipio, non ego, sed Dominus, uxorem à uiro non discedere: & si discesserit, manere innuptãinnuptam, & uir uxorem non dimittat. Ad huius dubii explicationem præmitto fundamentum ex Aristo. 2. Phy. quòd res naturales, necessitates suas ex fine habent: matrimonium autẽautem ab Aristotele in libro Politi. inter naturalia computatur. Dicit enim quòd homo plus est animal coniugale, quàm politicum: & tamen di|cit hominẽhominem esse animal ciuile. habet ergo suos fines propter quos est institutũinstitutum. Deus autem, qui author, & institutor est matrimonii, illud non frustra, sed propter finem condidit. Est
2
* autem duplex finis matrimonii secundum AristotelẽAristotelem. Primus, & potissimus, atque adeò primarius, procreatio, & educatio prolis, & in esse rationali, hoc est, ad uitam & uirtutem ciuilem: quia dans formam, dat consequentia ad formam, ut dicitur in libr. 1. De genera. Ea, quæ rei naturali conueniunt, inquantum talis est, ut ignis dat non solùm formam ignis, sed & calorem, & alias proprietates ignis: sic etiam ad patres spectat, non solùm dare substãtiamsubstantiam, sed & quę hominis sunt, ut homo est, scilicet uitam secundum rationem, siue politicãpoliticam. Est enim homo natura animal ciuile, sicut & ignis natura calidus: & ideò ad parentes spectat non solùm conferre necessaria ad uitam naturalem, sed etiam ad uitam ciuilem. Alter finis est, mutua obsequia, & officia inter uirũuirum & fœminam. Sicut enim homo est animal infirmum, & alterius operis egens, ideo est animal ciuile: ita quia non omnia munia ad uitam hominum degendam sunt competentia, aut omnino uiris, aut omnino fœminis, sed quædam spectant ad uiros, ut arare, ædificare & similia, quædam autem ad fœminas, ut nere, pinsere: ideò iunguntur mares & fœminæ.
¶ Loci primum fundamentũfundamentum est ad omnia penè, quæ in mea relectiõerelectione disputaturus sum. Nam secundum AristotelẽAristotelem libro De anima, dubia omnia cõtingentiacontingentia de re aliqua, ex diffinitione illius soluẽdasoluenda sunt. Ea autem, quæ sunt propter finem, optimè diffiniũturdiffiniuntur per finem, quare & dubia incidentia de matrimonio ex fine matrimonii explicanda sunt. Sic ergo dico, quod
3
* ad matrimonii essentiãessentiam non satis est ius cõueniendiconueniendi. Probatur, Nam si uagus concubitus esset licitus, non satis esset ad rationem matrimonii. Patet, Quia illo posito, frustraretur talis coniunctio utroque fine matrimonii. Probatur. Si enim etiam uagus concubitus esset licitus, scilicet liber congressus uiri cuiuslibet cum qualibet fœmina, suus finis haberi nullo modo posset. Nam certè pręterquam quòd ex tali concubitu rara solet proles contingere, non posset proles commodè, aut procreari, aut educari, incerto scilicet patre, non solùm quoad ciuilem, sed & quantum ad naturalem uitãuitam, cum fœmina sit infirmior, & improuidentior sine uiro, quàm ut totam filiorum curam sustinere possit: & certus pater esse non potest, si concubitus est promiscuus. & dato etiam, quod una esset unius, sine tamen mutua obligatione impediretur adhuc uterque finis matrimonii. Nam neque procreatio prolis esset certa ex libera coniunctione, neque educatio à paren|tibus, qui inuicem conuiuere non tenentur, & instructio moralis esse uix posset, cum oporteret filium apud matrem educari propter naturales necessitates, & rursum à patre doceri, qui tunc cum matre non habitaret. Præterea mutua obsequia & beneficia constare non possent, cùm omnis beneficentia ex amore proficiscatur, qui esse non posset uiri in fœminam, quæ alios uiros pateretur, nec fœminæ in uirum, qui cum aliis rem haberet. Atque ideò dico, quòd præter illud ius requiritur obligatio mutua certi uiri ad certam fœminam, & perpetua ad procreationẽprocreationem liberorũliberorum. Probatur, Sine tali obligatione non constabit finis matrimonii: ea autẽautem posita, cõstabitconstabit: ergo illa exigitur.
Roman. 7.
Confirmatur ex Apost. ad Rom. 7. Mulier sui corporis potestatem non habet, sed uir: similiter & uir potestatem sui coporiscorporis non habet, sed mulier. ergo requiritur obligatio.
¶ Secundò dubitatur, & oritur dubium ex solutione primi dubii, An
4
* de ratione matrimonii sit consensus inter uirum & fœminam. Et uidetur quòd sic, Quia de ratione matrimonii est obligatio, quæ non potest prouenire, nisi ex pacto, & consensu inter uirum, & fœminãfœminam. ergo exigitur contractus, uel pactum inter fœminam, & uirum. Et confirmatur, Nam ex sententia omnium iurisconsultorum, & theologorum, matrimonium non transigitur, aut cõ| p. 432ficiturconficitur nisi consensu contrahentium, ut etiam Magister expandit, & decreta allegat. ergo. In contrarium est, quòd omne ius, quod alicui competere potest ex pacto, potest conuenire decreto legis superioris: in omnibus enim aliis negotiis, ut effectus, & obligatio, quæ nascitur ex cõtractucontractu & pacto, potest aliunde oriri, ut seruitus, quæ ex pacto oriri potest, eadem ex iure belli & aliis causis constituitur. Item translatio hæreditatis, quæ pacto conficitur, eadem aut iure præscriptionis, aut alio titulo fieri potest. non ergo uidetur negãdumnegandum quin etiam obligatio maritalis, quæ contrahẽtiumcontrahentium consensu, & pactione firmari solet, aliunde etiam possit proficisci. Pro solutione huius dubii dico, quòd de ratione matrimonii, absolutè loquendo, non est contractus, nec consensus inter uirum & fœminãfœminam. Probatur primò ex illo principio apud theologos acceptissimo, Quicquid Deus potest facere cum causa secũdasecunda, potest se solo facere. si ergo pacto, & consensu uiri, & fœminæ constituitur matrimonium: ergo Deus se solo posset facere illam obligationem, non ex consensu, aut pacto aliquo uiri & fœminæ, si mutuò utrũqueutrumque obligare posset ad coniunctionem maritalem, eodem modo, sicut pacto & coniũctioneconiunctione coniucticoniuncti erant. Confirmatur, Quia Deus habet maius dominium super uirũuirum & fœminam, quàm ipsi inter | seipsos: si ergo ipsi habent tradendi sui corporis potestatem: ergo etiam Deus. & tale matrimonium esset eiusdem rationis cum matrimonio ex pactis & consensu constituto: quia est obligatio eiusdẽeiusdem rationis, & ad eosdem fines: atque hoc negare, perinde esset ac si quis contenderet murẽmurem à sole generatũgeneratum, non esse uerum murem eiusdem rationis cum mure genito à patre: quod olim à legitima philosophia explosum est. Cõfirmat̃Confirmatur, Dominus pręcepit Oseę. 1.
Oseæ. 1.
Sume tibi uxorẽuxorem fornicariam, & fac tibi filios fornicationis. ex eo præcepto si fuisset de certa fœmina, potuisset Oseas illam etiam inuitãinuitam in uxorem accipere, quia iam erat facta ipsius, quod egregiè factum asserunt. atque hoc pacto non est necesse recurrere ad diuinam dispẽsationemdispensationem in præcepto de fornicatione: quia Deus fecit, scilicet eam propriam Oseæ uxorẽuxorem. quod etiam matrimoniũmatrimonium uidetur ex serie prophetiæ dicenti, ubi illam uxorem uocauit, ut quid ergo non potuit etiam mutuò alterum in alterius tradere potestatem? Confirmatur ultimò, Inter primos parentes fuit uerum matrimonium, de illis enim dictum est, Propter hãchanc relinquet homo patrẽpatrem, & matrem, &c. & præcepit illis Dominus, Crescite, & multiplicamini. & Adam dixit, Mulier, quam dedisti mihi, dedit mihi de ligno, & comedi, & tamen Scriptura non meminit pacti inter ipsos. ergo au|thoritate diuina fuerant coniuncti, quia Dominus in Euangelio dicere uidetur, Quod Deus coniuxit, homo non separet. Nec potest dici, quòd factum est per illa uerba, Hoc nunc os ex ossibus meis, & caro de carne mea: quãobrẽquamobrem relinquet homo, &c. Nec unquam mihi placuit expositio illorum, qui ita dicũtdicunt. Nam primùm illa fuerunt uerba solius Adæ, qui matrimonium solus facere non poterat. Deinde illa uerba uidentur esse post factum matrimoniũmatrimonium. Habeo ergo pro certo, nec puto cuiquam dubitandum quin authoritate diuina posset constitui matrimonium eiusdem rationis: sicut si consensu partium contraheretur, & forsam ita factũfactum fuit. Palud. uerò in 4. dist. 26. q. 11. articu. 2.
Palud.
dicit, quòd fortasse illud matrimoniũmatrimonium Deus fecit inter Adam & Euam ipso dormiente, quod euigilans cognouit factum in se, & prophetauit faciendum in aliis: uerius tamen, inquit, est, quòd non fuit à Deo immediatè, sed sibi fuit inspiratum, quòd consentiret, & ipso euigilante consentirent mutuò, & sic secutum est uinculum. Sed ipse hoc dicit, nec tamen probat. Vide S. Tho. dist. 27. q. 1. arti. 2. q. 1. ad. 2. & dist. 33. q. 1. arti. 2. ad 5. & dist. 27. q. 1. arti. 1. q. 3. Itaque ex omnibus ultro, citróque iactatis, duo sunt, quæ pro compertis haberi possunt. Primum est, quòd
5
* matrimonium quantum ad suam essentiam nihil aliud est, | quàm uinculũuinculum, siue mutua uel indiuidua, id est perpetua obligatio uiri certi, ad certam fœminam, ad procreationem liberorum, siue ad usus generationis: ita ut per procreationẽprocreationem intelligamus & filiorum, & familiæ institutionem. Secundum est, quòd hoc uinculum licet Deus quidem sine dubio, nullo consensu uiri, & fœminæ interposito constituere possit, ex lege tamen naturali, & diuina non contrahitur, nisi coniugum ipsorum consensu.
¶ Sed contra prædicta arguitur. Nam in contractu sponsaliũsponsalium est mutua obligatio ad usum matrimonialium: & tamen non est matrimonium: ergo non tota ratio matrimonii consistit in mutua obligatione, sed exigitur aliquis contractus, uel consensus. Respondeo, PrimũPrimum nego, quòd in contractu sponsalium sit mutua obligatio saltẽsaltem immediata ad usus matrimonii. Non enim potest esse obligatio ad rẽrem illicitãillicitam. Sola autẽautem obligatione despõsaliũdesponsalium stãtestante, non est licitus usus matrimonii, imò esset fornicatio, cum exigatur cõsensusconsensus de præsenti. Est autẽautem in sponsaliis obligatio ad contrahendum matrimonium, in matrimonio autem est obligatio immediata ad usus matrimonii, & est actualis traditio corporis, unde nascitur talis obligatio: & ita intelligendum est, quòd ratio matrimonii consistit in mutua traditione corporis, & obligatione ad usum corporis. sed tradi|tio intelligitur à quocunque fiat: nihil enim refert an fiat ab ipsis, qui traduntur, an à superiori. Secundò dico, quòd per obligationẽobligationem intelligo non solũsolum ius, sed uerũuerum dominiũdominium. non enim ita uxor debet uiro corpus uel usum corporis, sicut qui pecuniãpecuniam ex aliqua stipulatione debet, quæ quidẽquidem debitoris, non creditoris est, quãuisquamuis debita sit: sed corpus uxoris non est uxoris, sed uiri, & ecõtraecontra: ut Paul. dicere uidet̃uidetur. Vnde etiãetiam matrimonium non solùm est mutua obligatio, sed translatio corporis ad usus generationis.
¶ Verum ex hoc loco oritur latus disputationis campus.
[6]
* Si enim ita est, ut de ratione matrimonii non sit aut contractus aliquis, aut consensus coniugum, sed satis est mutua obligatio ad usus naturales cum actuali traditione corporis: & hoc ipsum Deus uniuersorum dominus non solùm potest facere, non expectata cuiusuis authoritate, sed etiam aliquando fecit: an potestatẽpotestatem istam reliquerit reipub. uel ecclesiæ, an ecclesia, uel Imperator posset constituere matrimonium sine consensu, ut scilicet possit ex causa fœminãfœminam uiro in uxorem dare, aut utroque, aut certè altero inuito. Et uidetur quòd sic, quia in omnibus aliis negotiis omne ius, quod conuenit alicui ex pacto uel consensu, potest conuenire ex ordinatione legis. Tam enim in repub. seculari, quàm in ecclesiastica inuenitur potestas trãsferenditransferendi ex legi|timis causis dominiũdominium rei ab uno ad alterũalterum dominiũdominium, priori domino inuito. Cur hãchanc potestatẽpotestatem in hac una re coarctamus, & cõtrahimuscontrahimus, ut non possit ecclesia ex quacũquequacumque causa dare uiro ius & potestatẽpotestatem in corpꝰcorpus fœminæ, aut econtrá? potest si quidem princeps domum, agrũagrum, equũequum, pecuniãpecuniam unius legitimi domini ob criminis, aut stipulationis, aut alicuius conditionis causam trãsferretransferre in nouũnouum dominũdominum, priore etiãetiam reclamante: cur ecclesia hoc non poterit ex probabili & iusta causa facere de corpore subditorũsubditorum? Posset ergo ecclesia cõstituereconstituere, ut post spõsaliasponsalia & copulãcopulam esset matrimoniũmatrimonium, CõfirmaturConfirmatur, Si hoc non posset ecclesia, esset propter uinculũuinculum inter uxoratos: sed maius uinculũuinculum est redigere aliquẽaliquem in seruitutẽseruitutem: & tamẽtamen hanc potestatẽpotestatem non negamus, imò & parentes possunt liberos in seruitutẽseruitutem dare, ius fasq́ue aliquãdoaliquando fuit, cur ergo hãchanc potestatem in matrimonio, scilicet hominis, tradendi tam obstinatè negamus? Præterea Aristoteles in Politicis
Aristo.
dicit quòd homo plus est reip. quàm sui ipsius. ergo respublica habet maius dominium super istum, quàm ipsemet. sed ipse potest se obligare: ergo si indiget respublica persona istius ad istos usus, scilicet matrimonii, uidetur quòd possit uti illo etiam inuito, sicut posset illum etiam exponere morti propter salutem totius communitatis. Quòd si maximè obuiam eatur huic dispu|tationi per hoc, quòd non idem ius sit superioribus in res hominũhominum aut in corpora aut in personas eorum, non tamen satis uidetur res expediri. Nescio enim unde exploratum habeatur, non residere hanc potestatem in superioribus, cum tamẽtamen eis uitæ & mortis potestatẽpotestatem non negemus: quod maius uidetur, quàm collo candi uxorẽuxorem uiro. Præterea, ecclesia uidetur hoc iam fecisse, quia habetur in c. si conditiones, de cõditionibusconditionibus appositis, siquis contrahat cum cõditioneconditione impossibili, uel turpi, habetur pro matrimonio, dummodo illa conditio non sit cõtracontra substantiam matrimonii, ut, contraho tecũtecum si me feceris Deum, uel, si PetrũPetrum occidas, tunc est uerum matrimonium, & tamen est sine cõsensuconsensu. ergo, &c. Nec sufficit dicere, quòd illud matrimonium est præsumptum, quia nulla uidetur præsumptio inter eum, qui apposuit impossibilem conditionẽconditionem. Item, & certè fortiùs, ecclesia potest facere aliquem monachũmonachum professum etiam inuitum: & tamen hoc est maius uinculum, cùm dirimat matrimonium. ergo etiãetiam poterit ecclesia facere ex non marito maritũmaritum. Maior probat̃probatur ex 1. c. de regularibus, libro 6. ubi decernitur. Si quis perseuerauerit in monasterio scienter, & uoluntariè, habeatur pro professo etiãetiam sine cõsensuconsensu: & est uerus monachꝰmonachus, etiãsietiamsi nolit: nec est ꝓfessioprofessio præsumpta, sed uera, & est obligatus in foro interiori. Et cer|te oporteret ostendere hanc exceptionẽexceptionem, unde scilicet habeatur, quod omnia alia quæ fieri possunt per contractum uoluntarium, possunt fieri authoritate superioris, & hoc solùm non potest. Item si hoc negatur ecclesiæ propter nimiam libertatẽlibertatem, quam Deus uoluit esse in matrimoniis contrahendis, cõtràcontrà, Ecclesia cogit per excommunicationes, & alias pœnas sponsalia ad contrahendum matrimonium, quod adimit libertatem: imò posset princeps statuere pœnam mortis si quis non duceret sponsam. ergo postquãpostquam hoc modo potest adimere libertemtatem, quare negatur, quòd possit prorsus inuito matrimonium constituere? ItẽItem si Christus potuit (ut certum est) hanc potestatem dare ecclesiæ, uidetur quòd saltem in casu dederit, putà si tota ecclesia periclitaretur nisi filius regis duceret filiãfiliam Turcæ, aliâs Christianam, & uolentem, & ille nullo modo uult, quare papa non poterit eum cogere? cogere inquam, hoc est obligare tantùm, acsi omnino duxisset illam. Item in illo casu uel simili potest ecclesia præcipere ut ducat, & excommunicare nisi ducat. hoc autem omnino tollit libertatem, cùm nullo modo possit euadere damnationem nisi ducat. ergo non obstat libertas, quin possit ecclesia constituere uerum matrimonium. Item quæ à Deo sunt, ordinata sunt, ad Rom. 13.
Roma. 13.
& Genes. 1.
Genes. 1.
Vidit Deus cũctacuncta, quæ | fecerat, & erant ualde bona, sed hoc expediret multùm reipu. ut talis potestas esset in superioribus, cùm aliquando esset remedium ad constituendam pacem, tollendum bella intestina. Et cõfirmaturconfirmatur, Casu quo essent decem homines, & fœminæ, ut tempore Noë, quare non posset cogi uir ad accipiendum uxorem, ut Noë filios suos & filias? certe non uideretur intolerabilis error, siquis uellet defendere quod post sponsalia posset ecclesia matrimonium constituere, & obligare aliquem, sequuta copula, altero etiam inuito.
¶ Sed quia Theologis non licet in suis disputationibus, sicut iurisconsultis aliquid insolens, nouum & inauditum contra maiorum authoritatem asserere: ideò secutus communem opinionem teneo, quòd
7
* matrimonium nulla authoritate humana potest constitui, nisi consensu contrahentiũcontrahentium. Probatur, Ex tali coniunctione frustraretur utroque fine matrimoniũmatrimonium. ergo ecclesia non potest. AssumptũAssumptum probatur. Prius enim finis matrimonii, scilicet procreatio prolis, & educatio certè esse non posset inter inuitos, & se non inuicem amantes, cùm commercium matrimoniale sit magnum signũsignum amoris. Et probatur hoc, Paul. ad Ephe. 5.
Ephes. 5.
& Colos. 3.
Colos. 3.
commendat uiris ut diligant uxores suas. & Dominus in Genesi, Propter hanc, &c. quia scilicet non possunt matrimonialia | officia impendi sine mutuo amore, & animorum concordia, quæ inter eos, qui inuiti iuncti essent, malè coalescere posset, coniugibus malè inter se conuenientibus, & de liberis diuersa sentiẽtibussentientibus. Secundò, Etiam finis multo minus consequi posset. nam officia, & mutua obsequia nisi ex amore proficisci non possunt, qui contigere aut uix, aut nunquam posset, si matrimonia inter inuitos constituerẽturconstituerentur. CõfirmaturConfirmatur, Quia potestas humana omne uinculum quod potest constituere, potest dirimere. Sed ecclesia non potest dirimere uinculũuinculum matrimonii: ergo nec constituere. Maior patet, Quia in omnibus aliis translationibus rerum sicut potest princeps rem transferre inuito domino, ita etiãetiam post translationem postea inuito secundo, priori domino restituere, non obstante quacunque possessione, & usu rei: ita quod eandem potestatem habet ad rescindendum contractum, sicut ad constituendum: sed non potest papa rescindere contractum matrimonii, saltem partibus inuitis, uel post matrimonii usum: iuxta illud, Quod Deus coniunxit, &c. ergo. Et certè nulla ratio est, ut ex aliqua causa ecclesia posset matrimonium constituere inuitis parentibus, rescindere autem etiam ipsis poscentibus nullo casu possit. Tertiò, Si eodem tempore Petrus per uerba de præsenti contraheret cum | Maria, & Papa traderet in matrimonium Mariam Iohanni: tunc uel nullum esset matrimonium, uel illa esset uxor duorũduorum. Patet, Ibi sunt duæ causæ sufficientes ad constituendum matrimonium. ergo uel utraque habet effectum: & sic illa erit uxor duorum: uel se mutuò impediunt, & tunc nullum esset matrimonium: & tũctunc nunquam sciri posset, an aliquod sit uerum matrimonium, uel non, quia dubitari posset an papa uelit eam tradere alteri. Et si dicas, quòd in eo casu authoritas superioris maior est, & per consequẽsconsequens illa esset uxor Iohannis: contrà, & est quartum argumentum, Si hoc papa potest, ergo & quilibet episcopus in sua diœcesi. nescio enim quid papa posset in tota ecclesia, quod non possit episcopus in suo episcopatu, nisi fortè in illis quæ de se spectant ad uniuersalem ecclesiam, ut determinatio fidei: omnia enim alia quæ papa potest, uidetur episcopus etiam posse, nisi quòd in aliquibus potestas eorum contracta est iure, ut in dispensationibus uotorum, & impedimentorum matrimonii. Quintò, Ecclesia nunquam usa est hac potestate, nec in lege naturæ, nec in lege scripta, nec in lege euangelica, cùm tamẽtamen non sit dubitandum quin aliquando expediret uti hac potestate: ergo signum est non esse talem potestatẽpotestatem in ecclesia. Sextò, Ecclesia cogit aliquem ad contrahendũcontrahendum matrimonium, ut post | sponsalia, & tamen nolentes non iunget tanquam coniuges: & tamen in omnibus aliis siquis nollet reddere debitum, cogitur facto ad reddendum debitum, non solùm decretis & pœnis. Ergo si ecclesia posset dare maritum puellæ ipsa inuita, deberet post sponsalia, etiãetiam si nollet, tradere eam in manus uiri: quod tamen nunquam tentauit facere.
¶ Ad argumenta in contrarium patet quid dicẽdumdicendum. Dicimus enim quòd in omnibus aliis translationibus, & uinculis non impeditur finis propter quem inuentæ & institutæ sunt. In proposito autem (ut ostensum est) omnino tolleretur finis matrimonii. Secundò dicimus, quòd in aliis trãslationibustranslationibus si fortè post factum sequatur maius inconueniens, potest remedium adhiberi. Possunt enim reuocari in priorem aut meliorem statum, matrimoniũmatrimonium autem semel ritè perfectum dirimi, aut reuocari non potest. & ideò non est tantum periculum si fiant sine consensu eorum, ad quos spectant: & ideò etiam timor impedit matrimonium, & non alia. Tertiò etiam uidetur potissima ratio, quia in omnibus aliis negotiis idẽidem effectus sequitur si aliqua translatio fiat authoritate superioris, uel hominum uoluntate, & pacto. in eosdem enim usus & domus, quam aliquis sibi uendicat authoritate legis, aut præscriptione, aut quouis alio legitimo titulo ac | si habuisset emptione, aut donatiõedonatione dominii. & idem est de pecunia, & omnibus aliis: matrimonium autem in eos usus Deus & natura cõstitueruntconstituerunt, qui nisi à uoluntariis exigi nullo modo possunt. Nunquam enim quisquam inuitus operam liberis dare poterit procreãdisprocreandis, aut procreatos educare, & instituere. Quare omnino si maximè princeps, aut ecclesia posset uiro uxorẽuxorem, aut ecõtraecontra mulieri maritum dare, omnino ea donatio inefficax esset, etiam in illos effectus, aut usus: quare prorsus uana esset huiusmodi potestas. secus autem est de Deo, qui non solùm corpora, sed animas, & corda habet in potestate, & suo nutu mortales in quacũquequacumque officia uoluerit, uolẽtesuolentes aut nolẽtesnolentes trahere: & non minorẽminorem potestatẽpotestatem habet ad iungendum inuicem corpora uinculis coniugalibus, quàm animas mutua beneuolentia, et amore. Quartò dicimus, quòd in tali necessitate, qua teneretur quis uxorem ducere, respu. posset quidem huiusmodi cõpellerecompellere, sed si omnino nollet, non posset inuito uxorem dare: unde non excusantur filiæ Lot ideò, quod etiãetiam credẽtescredentes fortasse nullos alios superesse in genere humano, ingressæ sunt ad patrẽpatrem, non solũsolum quia incestæ, sed quia ad non suum uirũuirum accesserunt.
Loading...