De secundo puncto primæ partis.

SED RESTAT inquirere,
8
* Qualis sit iste consensus matrimonii. Nec tamen est | in animo omnia, quæ de consensu maritali à doctoribus disputãturdisputantur, tractare (esset enim infinitum) sed solùm unicum locum delegi, de quo iurisconsulti, & Theologi ambigunt, & contendunt, & adhuc sub iudice lis est, An scilicet contractus per uerba de præsenti, & consensu interposita conditione de futuro, adueniente illa conditione, matrimonium teneat, non reuocato priori consensu, ut, Accipio te in uxorem, si pater tuus consenserit: uel, si pater tuus obierit. & uolumus etiam, quòd contractus fiat cum intentione contrahendi matrimonium posita conditione. Et quidem illustres, & celeberrimi doctores pontificii iuris defendunt assertoriam partem, prorsus affirmantes firmari eo casu matrimoniũmatrimonium adueniente conditione, nec opus esse nouo consensu, aut contractu. Panormita.
Panormita.
c. de illis. de conditio. apposit. Hosti.
Hostien.
in summa, quod etiam sentiunt theologi non ignobiles, inter quos uidetur esse Petrus Palustris
Petrus Palust.
, author alioqui quantiuis pretii, in 4. d. 29. q. 2. ad 2. & ad 3. & contendunt argumentis hoc confirmare. Primùm in omnibus aliis contractibus conditionatis, adueniente conditione, manet cõtractuscontractus absolutus, nullo consensu requisito. ut si cõtrahaturcontrahatur sic, Do tibi cẽtumcentum libras ferri, si nauis mea salua uenerit: do domum, si nuptui dederis filiam: uendo agrum, si pater obierit: conditio|ne posita tenet contractus. ergo etiam in matrimonio. SecũdòSecundò si hoc negetur matrimonio quod conceditur aliis pactis, hoc esse non potest, nisi ratione libertatis singularis, quæ in matrimoniis præ aliis exigitur, sed hoc ipsum est cõtracontra libertatem scilicet non posse contrahere cùm uoluerit, & pro tempore quo uoluerit, & sicut uoluerit. ergo siquis nunc uult contrahere pro crastina die, & non pro hodie, omnino uidetur contra libertatem, quòd impediatur. Præterea ille contractus non est sponsalium: ergo est matrimonialis. Consequentia est nota. Antecedens probatur, Quia si esset sponsalium, uel pro tempore quo fit, uel pro tempore conditionis. Non primum, quia quod impedit matrimonium, impedit sponsalia, scilicet effectus conditionis: nec secundum, quia contractus sub conditione quando ponitur conditio, manet purus, id est, acsi esset sine cõditioneconditione: ut sic, Contraho tecum, si habes licentiam patris tui: si conditio adest, tantùm ualet, sicut, Contraho tecum absolutè sine conditione. ergo pro tempore, quo ponitur conditio, iam contractus ille manet absolutus, & per consequens est matrimonium. Confirmatur, quòd non sint sponsalia pro nunc: quia ex illo contractu non nascitur publicæ honestatis iustitia. unde habetur c. unico de spõsalibussponsalibus, libro 6. de sponsalibus cõditionatisconditionatis, quòd non | cõtrahiturcontrahitur publicæ honestatis iustitia, nisi purificatus fuerit contractus per conditionis euẽtumeuentum, & tamen ex sponsalibus nascitur publicæ honestatis iustitia. Item contractus nihil efficit nisi ex intentione contrahentium, sed isti intendunt efficere matrimonium, & non sponsalia. ergo si non efficiunt matrimonium, nihil efficiunt: cuius contrarium patet, quia talis obligatur illo contractu posita cõditioneconditione, ut dicitur in casu superiori. Præterea, Si talis contractus fieret tempore, quo ponitur conditio, esset uerum matrimonium. Sed idem uidetur operari ille contractus præteritus, si interim non est reuocatus, sicut si nunc esset. ergo uidetur quòd faciat matrimonium. Sextò arguitur in c. de illis. de cõditionibusconditionibus appositis. dicitur enim quòd si quis his uerbis iurauerit fœminam se ducturum uxorem, si dederit pecuniam: si non dederit non est reus, nisi consensus de præsenti interuenerit: licet copula carnalis fuerit subsequuta. ergo à cõtrariocontrario sensu, si sit consensus, erit reus periurii. Sed in proposito, ut supponimus, est consensus de præsenti: ergo erit matrimonium. Item, si contraho tecum crastina die, adueniẽteadueniente crastina die, uidetur quòd sit matrimonium, non pro nũcnunc, sed pro crastina die. Probatur, Sicut si dicat, Si crastina dies fuerit, uel si sol oriatur cras, duco te in uxorem, est matrimonium. ergo etiam | cum alia cõditioneconditione, si adueniat conditio, quæ suspendit contractum, uidetur contractus purus, & per consequens matrimonium. Idem enim uidetur dicere pro crastina die, & pro tẽporetempore, quo dederis mihi centum. Præterea, Siquis contraheret his uerbis, Contraho tecum si consentias ut contrahas mecum, ipsa respondẽterespondente, Contraho, est uerum matrimonium, & tamen illa conditio est etiam de futuro: ergo à simili si dicat, Contraho tecũtecum si intra annum consenseris, posita conditione, erit uerum matrimonium. Assumptum probatur, Nam in cõtractucontractu matrimonii ita uidetur contingere, quòd alter prius dicat CõsentioConsentio, & ad ueniente consensu alterius, perficitur matrimonium: unde semper uidetur quòd efficacia consensus dependeat à futuro.
¶ In contrarium est omnis sententia theologorum, ex quorum authoritate, & doctrina pono canonem uniuersalem, Si
9
* ex aliquo pacto, aut stipulatione non statim ab initio oritur matrimonium, quicquid postea superuenerit, siue sit ætas, siue copula carnalis, siue dispẽsatiodispensatio super impedimentum, siue conditio apposita cõtractuicontractui, nunquãnunquam erit matrimonium, nisi de integro omnia ponantur, quæ necessaria sunt, & de essentia matrimonii. Vnde dico, quòd ad legitimum matrimonium, & uerum, sicut sufficit, ita exigitur mutuus cõsensusconsensus ex|pressus, & purus in præsenti, hoc est pro tempore, pro quo cõtrahuntcontrahunt, & pro tempore pro quo matrimonium conficitur: & sic in dubio oblato sunt sponsalia, & etiam adueniente cõditioneconditione. Probatur primò, Matrimonium est sacramentum nouæ legis, quod non uidetur dependere de futuro, & ratihabitio non efficit sacramentum. ergo. Patet (ut habetur in c. super eo. de conditionibus appositis) Talis superueniente conditione non est matrimonium, quia tunc si matrimonium iam esset ratum, & integrum, non esset cogendus ad contrahendum, sed ad cohabitandum, uel consummãdumconsummandum matrimonium. ergo talis contractus non habetur pro matrimonio. Prætera, Matrimonium cõficiturconficitur ex consensu. sed ille consensus non fuit sufficiens: ergo nec est sufficiens posita conditione. Præterea, Si talis ante aduentum conditionis reuocet consensum, iam non est matrimoniũmatrimonium, ut etiãetiam authores cõtrariæconæ sentẽtiæsententiæ tenẽttenent. ergo nec nũcnunc etiãetiam si non dissentiant. Probatur ista consequentia, Quia dissensus non tollit, nec irritat uirtutem contractus, ergo si cõtractuscontractus habeat uim conficiendi matrimoniũmatrimonium, non obstante dissensu, efficit matrimonium. Quòd uerò dissensus non irritet illum contractum, patet. Quia non obstante quocũquequocumque dissensu, compelletur ad contrahendum, ut uidetur ex illo c. super eo. aliâs contractus con|ditionalis esset nullius roboris, si per solãsolam uoluntatẽuoluntatem alterius cõtrahentiũcontrahentium rescinderet̃rescinderetur. Præterea, Si tenetur cõtraherecontrahere cum alia ante aduẽtũaduentum cõditionisconditionis, tenebit matrimoniũmatrimonium. ergo etiãetiam adueniẽteadueniente cõditioneconditione non tenet matrimoniũmatrimonium cum prima. Probatur cõsequẽtiaconsequentia, Quia sine dubio si quis habet potestatẽpotestatem contrahendi cum alia, habet potestatem non contrahendi cum ista.
¶ Ad argumenta autẽautem in cõtrariũcontrarium dico ad primũprimum, quod certè ex natura cõtractuscontractus non habetur, quod adueniente cõditioneconditione, sit translatio rei, cùm primus cõtractuscontractus solũsolum uideatur promissiuus, sed hoc disponitur lege, quod qui promisit, uelit nolit stet promissis, quod (ut suprà dictũdictum est) in matrimonio leges disponere non possunt. Vel potest dici absolutè, quod in aliis negotiis tenet contractus adueniente conditione, non autẽautem in matrimonio propter summãsummam illãillam libertatẽlibertatem, quam Deus uoluit esse in matrimonio, ut scilicet quicũquequicumque nondũnondum habet uxorem, sit in eius libertate, & potestate uel accipere, uel non accipere. quare cùm etiãetiam secundũsecundum aduersarios talis ante aduentũaduentum cõditionisconditionis non haberet uxorẽuxorem, in eius potestate est ducere, aut non ducere: & per hoc patet solutio ad secundũsecundum. Ad tertiũtertium. dico, quod tale pactũpactum est spõsaliasponsalia pro nunc, & pro tẽporetempore etiãetiam cõditionisconditionis. Ad quartũquartum dico, quòd quantumcũquequantumcumque habeat intẽtionẽintentionem non spõsaliorũsponsaliorum, sed matrimonii, tamẽtamen in fauorem matrimo|nii hoc ualet, & intelligitur illa clausula, Si non ualet, ualeat ut ualere potest. Ad quintũquintum dico, quod siquis cõtrahatcontrahat in tempus incertum, non est matrimonium, sed spõsaliasponsalia, nisi fortè sit in tẽpustempus necessariũnecessarium, ut in crastinũcrastinum. Sed quid si superueniẽtesuperueniente cõditiõeconditione perseuerat cõsensusconsensus cõtrahẽtiumcontrahentium, an sit matrimoniũmatrimonium? Et uidet̃uidetur quod sic, quia si à principio fuisset posita cõditioconditio, fuisset matrimoniũmatrimonium. ergo si nũcnunc consensus utriusque adest cum conditione, uidetur quod idem operetur. Et confirmatur, Quia (ut dictũdictum est) consensus de præsenti sufficit ad substantiam matrimonii. ergo si nunc adest consensus, erit matrimonium uerum. Sed his non obstantibus dico, quòd etiam si consensus, qui ab initio fuit in utroque, perseueret, non est matrimonium. Et probatur, Ab initio non fuit matrimonium: ergo oportet quòd de integro ponantur omnia sufficientia. sed ille consensus, qui fuit à principio, non fuit sufficiens ad matrimonium, cùm non esset purus, sed uerè conditionatus. ergo nec nunc sufficit. Item consensus non sufficit nisi exprimatur: sed consensus ille non exprimitur per aduentum conditionis: ergo non efficit matrimonium. Item ille consensus (ut habetur in illo c. super eo.) habetur non pro consensu de præsenti, sed de futuro: ergo non sufficit ad matrimoniũmatrimonium. Præterea, Per id quod non est in potestate alicuius, non uidetur propriè cõfi| p. 452ciconfici matrimonium. sed conditio illa non est in potestate contrahentis: ergo non potest facere matrimonium.
¶ Ad argumenta in contrarium. Ad primum nego consequentiam. Ad secundum dico, quod si nunc sit consensus, & nunc ponitur conditio, re uera esset matrimonium, saltem si exprimatur: sed si solùm manet consensus, Quia approbo quidem primum pactum, & placet mihi, sed nihil de nouo uolo facere, non est matrimonium. Ex dictis patet quid dicendum ad casus contingentes, cùm quis minor ætate cõtraxitcontraxit per uerba de præsenti, & cum consensu etiam de præsenti, & cum intentione contrahendi etiam matrimonium: an cùm peruenerit ad ætatem legitimam, & prius non reuocauerit consensum, imò placet ei semper post pactum, an teneat matrimonium. Item si quis contraxerit cum consaguineaconsanguinea, ea conditione, si papa dispẽsaueritdispensauerit, etiam si habeat acceptam & gratãgratam dispensationẽdispensationem. Ad omnia hæc & similia respondetur, nullũnullum tale esse matrimonium.
¶ Sed restat scrupulus non cōtẽnenduscontemnendus, Quid
10
* si deceptus cõtrahatcontrahat, an teneat matrimoniũmatrimonium: an si eo casu uel simili credens iudicio, & sententiæ iurisconsultorum, crederet se uerè cõtraxissecontraxisse, & hoc errore seductus affectu maritali cõtraheretcontraheret, & cõueniretconueniret cum huiusmodi muliere sibi desponsata, quàm aliâs non esset ductu|rus: an matrimonium esset ualidum. Disputari certè in utranque partem probabiliter posset. Nam primò uidetur matrimonium tenere, non enim iura uel doctores alium errorem tradunt impedire matrimonium, quàm errorem personæ: sed in casu posito non interuenit error personę, sed iuris. ergo sibi imputetur si crediderit in hoc uiris minus sapientibus: quemadmodũquemadmodum si crediderit esse uirginem, quæ passa est uirum, uel ditem, quæ pauper erat. EcõtrarioEcontrario tamen adduci potest, nam hic non uidetur uelle aliquid de integro, hoc est quicquam agere noui, sed ratũratum habere, quod putat iam actũactum esse. si ergo reuera matrimonium antè nullum fuerat, nec nunc quidem erit sané: quod tamẽtamen in alio loco prolixius dicendum reseruo. Sed in præsentia mihi potius placet, ut dicamus tale matrimonium nullum esse, non solùm propter argumentum iam factum, quod tamen non infirmatum est: sed quia in uniuersum error circa ea quæ sunt de essentia contractus, uitiat contractum: tale autem uidetur casu contigisse, cùm iste credat se iam non esse sui iuris, sed actam rem agere, & uerè esse matrimonium, atque ideo meritò rescinditur contractus tanquam ex errore procedẽsprocedens. Facit quod ad hoc doctores notant in c. 1. de regul. libr. 6. Si quis ante annos pubertatis facit uotũuotum religionis, non obligat̃obligatur maior factus, si ratificauerit ex erro|re: quia scilicet credebat uotum tenere. Puto ergo omnino, quòd non est matrimonium, quia ille habet errorem circa essentialia, & fundamenta matrimonii, & nihil est tam contrarium consensui, quàm error. l. si per errorem. ff. de iurisdictione omnium iud.
Loading...