Secunda pars Relectionis.

IN Secunda parte tractandum est de impedimẽtisimpedimentis matrimonii, & primũprimum est, An
11
* sicut ecclesia aliquas personas sua authoritate reddit illegitimas ad contrahendum, an princeps posset hoc facere. utrum scilicet princeps secularis possit ponere impedimentum matrimonio, hoc est, an personæ legitimæ ad matrimonium possint lege ciuili illegitimæ reddi, ita ut si contrahant, factum non teneat. Et uidetur quòd sic, sicut suprà inductum est: sicut in naturalibus ita in moribus & in ciuilibus, ratio sumenda est ex fine. Potestas autem regia uel ciuilis constituta est propter bonũbonum reipub. quicunque ille sit, siuæ pacificus conuictus, siue etiam simpliciter omne bonum quatenus humanum est: ergo quicquid uel necessarium est, uel contradicit ad talem finem, omnino uidetur cadere sub potestate regia, siue ciuili. sed bona pars communis, siue ciuilis boni constat ex matrimoniis. ergo potest princeps leges cõderecondere, ubi matrimonia quomodo obstan|tia, commodo reipublicæ uitet, & irritet. Item uidetur, quòd finis matrimonii ordinatur ad finẽfinem legislatoris, scilicet in bonũbonum ciuile: ergo, &c. Secundò arguitur, Omnes rationes, quæ à doctoribus ponũturponuntur, ut ecclesia aliquos gradus cõsanguinitatisconsanguinitatis arceat à matrimonio, procedũtprocedunt in lumine naturali, & intra prudentiãprudentiam politicãpoliticam. ergo cum prudẽtiaprudentia politica sit regula principum & gubernatorum rerumpublicarũrerumpublicarum (ut Aristo ponit in Ethicis) sequitur quòd hoc spectabit ad humanam & ciuilem potestatem. Antecedens patet, Nam altera ratio solet assignari periculi cognatorum in eadẽeadem domo habitantium: ut si licentia matrimonii permitteretur inter se coniugio iungendi, daretur occasio incestus. & stupri. Altera est, ut amicitiæ propagẽturpropagentur, necessitudines intra unos eosdẽq́ueeosdemq́ue lares & parietes coerceantur, sed utraque res spectat certè ad ciuiles leges, quæ prohibere habent stupra, sicut & adulteria, & etiam in republica, amicitias inter ciues conflare & propagare. ergo tota res non uidetur excedere ciuilem potestatem. Tertio, Matrimonium uel est contractus ciuilis, uel fundatur in contractu ciuili: sed princeps habet potestatem super omnes tales contractus. ergo potest leges facere de matrimoniis contrahendis. Et confirmatur, Quia multæ leges latæ sunt, ubi aliqua matrimonia prohibentur, ut patet. ff. de ritu nu|ptiarum, l. sororis. §. si quis. & l. semper. §. si senatorium. & l. palàm. §. senatus. & l. quin etiam non est. & l. finali, dicitur quod quoddam est crimen incestus contra ius gẽtiumgentium, quoddam solùm contra ius ciuile. et idem l. si adulterium cum incestu. §. 1. ff. ad. l. iuliam de adulteris. Nec ualet dicere, quòd matrimonium est sacramentum, & ideo eximitur à quacunque potestate, non spirituali: primò, quia redibit difficultas de matrimonio antequam esset sacramentum propriè, sed solùm in officium. Secundò, quia non obstat, quòd sit sacramẽtumsacramentum, cùm priuati homines leges & conditiones apponant matrimonio, sine quibus non est sacramentum. Et rursus, Papa non habet potestatem super matrimonium, nisi solam inquantum est cõtractuscontractus quidam. ergo per hoc quòd est sacramentum, non excluditur à potestate seculari, sicut si emptio esset sacramentum. Nec rursus ualet dici, quòd matrimonium est contractus in foro conscientiæ, & apud Deum, & quòd princeps non habet potestatem in foro conscientiæ, & nisi in foro contentioso. Primò, quia etiam alii contractus ciuiles sunt cõtractuscontractus in foro cōcientiæconscientiae, ut emptio, donatio, & alii similes cõtractuscontractus. Et iterũiterum falsum omnino & erroneum est dicere, quòd principes non habẽthabent potestatem in foro conscientiæ, cùm potestas ciuilis sit etiam à Deo æquè ac spiritua|lis, dicente Pau. ad Ro. 13.
Rom. 13.
Omnis potestas à domino Deo est. &, Qui potestati resistit, Deo resistit. Ergo nec ex hac parte potestas ciuilis à matrimonio arcetur. Nec iterũiterum sufficit dicere, quod matrimonium est pactum naturale: hoc est, quòd est de lege naturali. Alia uerò pacta sunt ciuilia, uel ex ordinatione legum ciuilium, & ideo non subiicitur legibus ciuilibus. hoc, inquam, non sufficit: nam etiam alia pacta, ut donationes, promissiones, & reliquæ stipulationes tenent, & sunt uera pacta, exclusis legibus ciuilibus. Nec demũdemum diluit quæstionẽquæstionem dicere, quod ad leges ciuiles spectet solũsolum præmiare bona & punire delicta, ut adulterium, furtum, homicidium, non autem aliquid, quod natura sua bonum est, aut licitum prohibere. exempli gratia, Consobrinam in uxorem ducere, non spectat ad legem ciuilem hoc prohibere, sed si natura hoc illicitum sit sororem ducere, spectaret ad legem hoc punire: non inquam hoc sufficienter satisfacit huic negotio: falsum enim est leges ciuiles non posse aliquid natura licitum uitare. ut enim Aristo.
Aristo.
docet, leges feruntur de his, quæ prius quàm sciatur, nihil interest, sic, an aliter fiant. postea uerò refert, & sine dubio potest lex non solùm mala punire, sed etiam aliquid constituere in genere uitii aut uirtutis: potest si quidẽquidem lex prohibere sumptus alioqui licitos, ludos aliâs innoxios, & | multa huius generis, quæ in republica esse possunt, alioqui potestas ciuilis esset deficiens, & respublica non sibi sufficiens, si non posset leges cõderecondere suo statui conueniẽtesconuenientes, & de rebus nulla alia lege constitutis. In contrarium est, Quia idem non uidetur spectare ad diuersos principatus, & legislatores. Esset enim turbatio, & confusio rerũrerum, si de eadem re diuersa insolidum constituerẽturconstituerentur in ordine ad eosdem subditos, quod tamen in proposito contingeret, si princeps secularis, & põtifexpontifex potestatem haberent de matrimonio constituẽdoconstituendo: posset enim aliquid contrarium ab uno constitui legibus alterius, atque adeò populus incertus teneri, cui maximè parendum est. Item alii gradus prohibentur lege ciuili, qui tamen non prohibentur lege canonica, inter quos matrimonia recipiũturrecipiuntur ab ecclesia. Item est causa spiritualis: sed potestas ciuilis non agit causas spirituales. ergo, &c.
¶ Ad hanc quæstionem respondeo primùm, Mihi
12
* non est dubiũdubium quin princeps secularis ex genere, & natura suæ potestatis uim habeat, & iurisdictionem super matrimonium, etiam ad prohibendum connubia inter cognatos, aut affines, & posset leges ferre, & impedimenta ponere similia, sicut ecclesia. Nec uideo cur Moyses legislator easdem leges propria authoritate contra matrimonium ferre non potue|rit, quas authoritate diuina tulit, etiam si ponamus eius potestatem nullo modo esse spiritualem, si fuit princeps populi Israëel. Nec scio quare si lege naturali prohibitum non esset, matrem habere uxorẽuxorem, cur princeps huiusmodi legem facere non posset, irritans omnino si quid secus factũfactum fuisset. Imò puto ante legem Christi nullam fuisse propriè potestatem, nec iurisdictionem spiritualem, qualis est in ecclesia: & tamen nescio cur principes non possent leges facere de matrimoniis contrahendis. CõfirmaturConfirmatur, In lege naturali uidentur fuisse leges de matrimoniis, de suscitando semine fraterno: imò multa inconuenientia posita in Leuitico sunt de iure naturali, ubi nulla erat potestas spiritualis. Secundo dico, Hoc non obstãteobstante, ecclesia potest prohibere potestatẽpotestatem ciuilem ab hac iurisdictione: hoc est, princeps temporalis arceri potest, & impediri per potestatem spiritualem, putà per summum pontificem, ab hac iurisdictione. Probatur, Quia, ut impræsentiarum pro certo haberi uolo, temporalis respublica est quodammodo subiecta spirituali, & consequenter etiam potestas temporalis est subicta potestati spirituali. Vt enim Aristo. ait, si finis unius artis, aut facultatis inferior sit, & ordinatus in finem alterius facultatis, etiam ars subiecta erit arti, & artifex artifici: ut fabrilis & nautica subiecta est militari faculta|ti, ut etiam faber Imperatori. Cùm ergo humana pax, & ciuilis honestas, & conuictus ordinetur in spiritualem felicitatem, & perfectum bonum hominis, inquantum homo est: consequens est, ut ciuilis facultas, & potestas certo modo sit dependens, & subiecta spirituali potestati. Ergo non solùm in pactis connubiorum, sed etiam in aliis pactis & ciuilibus conditionibus, non est dubium quin spectet ad spiritualem potestatem, moderari facultatem, & secularem potestatem in his, quæ coniuncta sunt cum rebus spiritualibus, & terminos pręscribere, & limites, quatenus & quo usque ciuilis potestas in huiusmodi progredi possit. Nec tamen uolo dicere, quòd temporalis potestas sit in omnibus, aut etiam ordinariè subiecta spirituali potestati. Imò nihilominus puto quàm principes esse uelut uicarios ecclesiæ, aut pontificum, sed habere iudiciariam potestatem à Deo. at que ipsi summi pontifices habent, quam nisi in casu spiritualis potestas impedire non potest. Verùm dico ex iustis causis posse ecclesiam potestati temporali tollere cognitionem, aut iurisdictionem aliquorum, de quibus alioqui iure suo discernere & statuere posset, quia scilicet ex natura sua spectat ad potestatem ciuilem, putà quia non satis commodè, & conuenienter ad finem spiritualem per solam potestatem spiritualẽspiritualem administrari pos|set. Exemplum est in proposito. Nam cùm pactum matrimonii pendeat ex iure diuino, & quid ad matrimonium exigatur, & inter quas personas transigi matrimonium possit, inter quas non possit, & pleraque ad huiusmodi cõtractumcontractum spectantia, solo diuino iure terminari, & intelligi possent: non possent leges cogere de matrimonio fieri ab eo, qui ius diuinum non habet cognoscere, cuiusmodi est princeps secularis. Nec enim humana solùm eruditione satis cognosci possunt multa, quæ circa connubia occurrũtoccurrunt, inter quæ hoc est unum, quæ personæ ad matrimonium legitimæ sint. Quare iustis de causis totum negotium de matrimoniis paciscendis, & iugendis potestati spirituali seruatum est, etiam si matrimoniũmatrimonium non esset sacramẽtumsacramentum. sicut enim puto episcopum in sua diœcesi posse etiam matrimonio impedimẽtaimpedimenta ponere, & omnia quę papa potest, nisi ea causa pontifici reseruata esset: sicut alia multa S. Thom. 4. distin. 25. q. 2. articu. 2.
S. Thom.
dicit. Matrimonium quantum ad utilitatem, quæ matrimonium consequitur, sicut est amicitia, & mutuum obsequium, habet institutionem à lege ciuili. & distinctione 34. q. 1. articu. 1. ad 4. Personæ illegitimæ ad matrimoniũmatrimonium contrahendum dicuntur ex eo, quòd sunt contra legem, qua matrimonium constituitur. Matrimonium autem inquantum est officium na|turæ necessarium, statuitur lege naturæ: inquãtuminquantum est sacramentum, statuitur iure diuino: in quantum est officium communitatis, statuitur lege ciuili, & non ex qualibet dictarum legum potest aliqua persona fieri illegitima ad matrimonium. Tamen dist. 40. articu. 4. ad 2. dicit, quòd matrimonium non est tantùm sacramentum, sed est etiam in officium: & ideo magis subiacet ordinationi ministrorum ecclesiæ, quàm baptismus, qui est sacramentum tantùm: quia sicut contractus, & officia humana determinantur legibus humanis, ita contractus & officia spiritualia legibus ecclesiasticis. Palud. 4. distin. 26. q. 3. conclusione 2. tenet, quòd quæcunque ordinatio legis humanę non habet effectum non solùm si est contra ius diuinum, & canonicum, imò etiam si non sit iure canonico approbata, quia causa matrimonii est spiritualis & ecclesiastica: laicis autem in rebus ecclesiasticis ordinandis non est tributa facultas aliqua, sed quid in talibus constitutum fuerit, non est alicuius firmitatis, nisi ab ecclesia fuerit approbatum. extra. de constitutione ecclesiæ sanctæ Mariæ. Hæc Palud. & S. Thom. in 4. d. 42. articu. 1. ad 4. expressè dicit, quòd prohibitio legis humanæ ad impedimẽtumimpedimentum matrimonii, nisi interuenerit authoritas ecclesiæ, quæ idem est, etiam interdicit.
Loading...