SECVNDA PARS SECVNdæ partis de matrimonio.

An gradus prohibiti, sint contra ius diuinum, & omnes de iure Canonico illegitimi.

IN SECVNDA parte huius partis discutiendum est in causa, & argumentũargumentum principum Anglorum, cuius causę hęc summa est, Catherina inclytissima fœmina, filia regum | Hispaniæ, nupsit primogenito Henrici Anglorum regis, quo sine liberis defuncto, iterum nupsit Henrico nunc Anglorum regi serenissimo, qui post multos annos cupiens eo matrimonio liberari, causatur illud coniugium esse prohibitum iure diuino, et naturali: atque adeò nec summum pontificem potuisse dispẽsaredispensare, ut uxor mortui fratris sibi inhęreat, atque matrimonium irritum esse, & fuisse. Istius occasione quæritur, Vtrum
1
* omnes gradus, qui Leuiti. 18. & 20. prohibentur, sint prohibiti iure naturali. Pro cuius solutione pono tale fundamentum. Ex hoc, quòd aliqui gradus sunt prohibiti iure diuino ad contrahendum: non sufficienter probatur, quòd si tale matrimonium aliquis tentet facere, non teneat. Probatur manifestè, Quia non sufficit, ut matrimonium sit interdictum iure quocunque ad hoc ut non teneat. patet, Quia iure diuino prohibita est stipulatio, & etiãetiam collatio simoniaca, quæ tamen si fiat, dat uerum ius super tale beneficium. Et beneficiorum multitudo, quantum puto, est prohibita iure diuino: qui autem plura beneficia habent, legitimum dominium habent. De iure autem diuino prohibitum est post sponsalia ducere secundam: & tamen si fiat, matrimonium tenet. uel dicatur sic, Ante omnia præmitto, quòd multum interest, pactum aliquod aut factum esse prohi|bitum iure, & esse irritum iure, aut nullũnullum. Multa enim sunt iure tam humano quàm diuino prohibita, quæ tamen facta tenent: exẽplaexempla sunt ita manifesta, ut reuocare in memoriam non sit opus. ManifestũManifestum est prodigalitatem esse prohibitam iure diuino, & tamen donatio prodigalitatis tenet, & per illam uerum ius acquiritur. Contractus simoniacus, siue etiam collatio simoniaca prohibita est iure diuino: tamen quatenus ad ius diuinum spectat, facta tenet, ex tali collatione recipiens ecclesiastiũecclesiasticum beneficium, aut sacerdotium, uerum titulum consetur. Beneficiorum multitudo prohibita est iure diuino, & tamen qui possidet, uerum titulum habet, percipitque iure fructus beneficiorum. Et ut propius ad argumentum, quod tractamus, accedamus, post sponsalia cum una facta, matrimonium contrahere cum secũdasecunda prohibitum est lege diuina & naturali: tenet tamen matrimoniũmatrimonium. Et in uniuersum ubicunque lege ecclesiastica est impedimentum impediens matrimonium contrahẽdumcontrahendum, non autem dirimẽsdirimens contractum: peccatur quidem contra legem in peccato matrimoniali, nihilominus matrimonium ualidum est, & ratum. Item post uotum simplex, prohibitum est de iure diuino matrimonium, factum tamen tenet. Ex quo infero, quòd
2
* ex hoc, quòd aliquæ personæ iure diuino prohibentur con|trahere, non sufficienter probatur, quòd si cõtrahaturcontrahatur, matrimonium sit nullum, & irritum. patet, quia (ut ostensum est) non sufficit pactũpactum esse prohibitum, ut sit irritum & nullum. non ergo ad probandum, quòd aliquod matrimonium sit irritum, satis est probare, quòd personæ sint prohibitæ iure diuino. Et confirmatur, Nam sub eisdem uerbis, quibus personæ coniunctæ consanguinitate, aut affinitate in lege prohibebantur, etiãetiam aliæ personæ, inter quas tamen matrimonium constare poterat: ut Exod. 34.
Exod. 34.
prohibebatur filiis Israëel accipere uxores de filiabus Chanaan, & Leui. 21.
Leuit. 21.
prohibentur sacerdotes accipere uxorem, scortum, aut uile prostibulum: & tamen non puto siquis contra mandatum Domini huiusmodi uxorẽuxorem duxisset, non futurum uerum matrimonium, cùm Deuterono. 21.
Deute. 21.
licentia permittatur filiis Israëel accipiendi in uxorem mulierem ex captiuis alienigenis sub certis cęremoniis, & solennitate. S. Tho. tamẽtamen dis. 39.
S. Thom.
dicit, quod intelligitur de aliis gẽtibusgentibus uel cùm uolebat cõuerticonuerti ad ritus IudęorũIudęorum. Et de Salomone legit̃legitur 3. Reg. 2.
3. Reg. 2.
quod habebat uxores Moabitidas, & Ammonitidas, & Ethæas de gẽtibusgentibus suꝑsuper quibus dixit Dominus Israëel, Non ingrediemini ad eas, nec de illis ingrediẽturingredientur ad uestras: & tamen illæ erant ueræ uxores, sic enim Scriptura appellat eas. Et Neemiæ ultimo
Neemi. ultimo.
legitur de filis Israëel, quòd du|cebant uxores Azotidas, Ammonitidas, & Moabitidas. Item habetur 1. Esdræ 10. &. 3. 8. &. 9.
1. Esdræ. 10. & 3. 8. 9.
Imò expressè dicitur c. 8. quod collocauerũtcollocauerunt & mulieres alienigenas sibi in matrimoniũmatrimonium. Vide tamen S. Tho. 4. distin. 39.
S. Tho.
Vbi uidetur dicere, quòd non fuit uerum matrimonium, nec tamen uidetur asseuerandũasseuerandum omnes illas pro scortis, & concubinis habendas, & pro non legitimis uxoribus. Non ergo obstat præceptum Domini, quominus etiam ex uetitis mulieribus accipere uxorẽuxorem quis possit. Ex quibus omnino infertur, quòd ex hoc, quòd aliquæ personæ prohibentur à matrimonio in Leuitico, non firmiter probatur, quod inter eas non possit esse uerum matrimonium, etiam durante lege. Et ut exemplo rem apertiorem faciamus, si in Leuitico scriptum esset ne quæ uotum cõtinentiæcontinentiæ uouisset, uirum acciperet: an si talis contra mandatum Domini nupsisset, non fuisset uerum matrimonium? profectò non est dicẽdumdicendum, cùm re uera nunc sit iure diuino prohibitum, & tamẽtamen hactenus nemo negauit eiusmodi mulierem nubere posse. Nec ius diuinum efficacius esse poterat in ueteri testamento quàm in lege euangelica est. non ergo satis uidetur esse, ut negemus inter aliquas personas matrimonium constitui posse, quòd iure diuino prohibitæ sint, &c.
¶ Secundò dico, quod
3
* ex hoc quod in Leuitico a|quæ personæ sint prohibitæ contrahere, non est argumentum, quòd illæ personæ sint prohibitæ tempore legis euangelicæ iure diuino. probatur, Quia totum uetus testamentum est abrogatũabrogatum. Multa enim sunt in ueteri testamẽtotestamento præcepta diuina, quæ tempore Euangelii euacuata sunt. Qualia sunt præcepta omnia cęremonialia, itẽitem & iudicialia. quod satis cõstatconstat non solùm ex uerbo Domini in cruce, Consummatum est: sed etiam ex sententia & concilio Apostolorum ActuũActuum 15. ubi retractata hæresi Pharisæorum dicentiũdicentium, quòd oportebat circuncidi eos & seruare legem Moysi, tandẽtandem uentũuentum est in decretum illud, Visum est Spiritui sancto & nobis, nihil ultra imponere uobis oneris, quàm hæc necesaria. Et Pau. Rom. 7.
Roma. 7.
Lex in homine dominat̃dominatur quãtoquanto tẽporetempore uiuit: itaque uos fratres mortificati estis legi per corpus Christi. Quod exponit per similitudinem mulieris, quæ sub uiro est, quæ mortuo uiro soluta est à lege uiri. Et ad Galat. 4.
Galat. 4.
hoc idem astruit per similitudinem pueri, qui est sub pædagogo usque ad definitum tempus à patre. Et rursus exponit per illud, Abraham duos habuit filios, unum de ancilla, alterum de libera, & dictum est ei, Eiice ancillam, & filium eius: & subdit, Itaque non sumus filii ancillæ, sed liberæ: per ancillam uidelicet intelligens uetus testamentum, per liberam nouum testamen|tum. & ad Hebræos 7.
Hebræ. 7.
Reprobatio fuit prioris mandati propter infirmitatem eius & inutilitatem. Et illud ad Heb. 8. Inducit Ierem. 31.
Ierem. 13
Ecce dies ueniunt, dicit Dominus, & cõsummaboconsummabo super domum Israëel, & super domũdomum Iuda testamentum nouum, non sicut testamentum, quod feci patribus eorum. & subdit, Nouum antiquauit prius: quod autẽautem antiquatur, & senescit, prope interitum est. Ex hoc ergo, quod Leuit. 18. cauetur, ubi arcentur personæ certæ, nullum trahitur argumentum. & si adiiciatur, Quia præcepta moralia ueteris testamẽtitestamenti non cessauerũtcessauerunt. cùm ergo Apostolus non faciat distinctionem inter præcepta, uidetur ergo, quòd nec ista cessauerunt. Ad hoc respõdeturrespondetur, quòd argumentum omnino concludit, quòd omnia, quæ potuerunt cessare, cessauerunt. Vnde præcepta moralia nullum uigorem habent ex lege. Itaque ex eo loco non maius argumentum trahitur ad probandum non licere nunc matrimonium inter gradus illic prohibitos, quàm si quis uelit probare ex eadem lege abstinendum esse à carnibus suillis, uel certis diebus à fermento. Nec solùm non adducitur ex eo capite sufficiens argumentum, sed etiam hæreticum est asserere, ideo quenquam prohiberi in lege Euangelica à matrimonio consanguineorum, quòd sit prohibitum in Leuitico: cùm sit hæreticum dicere, | quòd lex Mosayca currat simul cum Euangelica. ut in c. maiores de baptismo, & eius effectu. oppositum fuit error.
¶ Tertiò dico, quod dubiũdubium hoc,
4
* quæ scilicet personæ prohibitæ sunt à matrimonio iure diuino, terminari non potest, nisi ratione naturali: hoc est, ex morali philosophia, & propositionibus cognitis ex lumine naturali. Probatur, Nihil cognoscitur, nisi uel reuelatione, uel ratione naturali. Si ergo de hoc aut nihil, aut certè non adeò multum est de hac re in Scriptura traditum, ex quo tradi possit argumentum, in nouo testamento, tractata quæstio non inuenitur: in ueteri autem non satis pro præsenti tempore sufficit ad expediẽdumexpediendum quæstionẽquæstionem, quid super hac re cautum sit. Restat ergo ut referẽdũreferendum sit in iudiciũiudicium naturalis rationis. Et confirmatur, Quia receptissimũreceptissimum est apud oẽsomnes theologos, & necessariũnecessarium est ita tenere, ex omnibus præceptis sola moralia integra, & firma restitisse in noua lege. Cum autem eadem omnino sint moralia præcepta ex omniũomnium sentẽtiasententia, quæ naturalia sunt uel iuris naturalis: eadẽeadem omnino quæstio est, an præceptũpræceptum Leuitici de gradibꝰgradibus matrimonii, nũcnunc teneat, ac si quærat̃quæratur, an illud præceptũpræceptum sit iuris naturalis. quod autẽautem sit de iure naturali, nisi naturali ratiõeratione cognosci non potest: quare omnino tota res humanis & naturalibꝰnaturalibus rationibꝰrationibus trãsigẽdatransigenda est. Et cõfirmat̃confirmatur, Quia lex euã| p. 471gelicaeuangelica tum multis iustissimis causis, tum uel ob hãchanc causam lex libertatis à Christo & ab Apostolis uocatur, quòd solo iure naturali, post Euangelium Christiani teneãturteneantur. Quare si iure naturali matrimonium aliquod damnatum non sit, omnino nihil est, quòd tale matrimonium illegitimum inter Christianos sit. Puto enim nullum esse præter præcepta iuris naturalis præceptum negatiuum in Euangelio. Cum ergo præceptum impediens matrimonium sit negatiuum, non est in noua lege, lex autem uetus anthoritatemauthoritatem nullam facit. rationi ergo naturali stare debemus. Nec eo tamen disputatio, aut examinatio erit infirmior: ipsa enim rationalis, non est humanum inuentum, cùm naturale lumen ab ipso Deo naturæ conditæ donatum sit. Illud enim est lumen uultus Domini, quod signatum est super nos (ut propheta dicit) atque adeò, etiam. Paul. ad Roma. 1.
Roma. 1.
quæ naturali ratione cognoscuntur, reuelationem diuinãdiuinam uocat. Deus enim, inquit, illis reuelauit. Quare non multo incertior erit diffinitio si ex naturalibus procedat, quàm si ex sacris literis argumentaremur.
¶ His pręmissis pono cõclusionemconclusionem, Non
5
* oẽsomnes gradus in Leuitico prohibiti, sunt iure naturali prohibiti. Probatur, Nam, ut à principio admonebam, ratio, & necessitas in moralibus, & prorsus in omnibus agendis sumenda est ex | fine, sed uterque finis matrimonii saluus prorsus & incolumis constabit, etiam si non omnes illæ personæ à matrimonio arceantur, & eliminentur: ergo quãtumquantum ex iure naturali pendet, non omnes illæ personæ sunt prohibitę ad matrimonium inter se iungendum. Probatur minor, Exemplo prohibetur in lege, ne quis ducat amitam, aut materteram: certè non uidetur quòd officiat, aut obstet ad finẽfinem matrimonii, siue ad procreationem, aut educationem prolis, siue ad maritalia officia, & obsequia. Et ut apertius intelligatur, secludamus totũtotum, quod in Leuitico proditum est, postquam ex illo loco non potest trahi argumentum contra nostram conclusionẽconclusionem: nec plus obligat illud præceptum, quàm si nunquam latum esset, & agamus sola ratione. certè non inuenietur probabilis ratio, quæ amitam à cõnubioconnubio nepotis arceat. Et confirmatur, Nunquam aliquis philosophorum, qui tamen de cõnubiisconnubiis multa scripserunt, putauit illicitum matrimonium inter huiusmodi necessitudines. non ergo uidetur hoc esse ꝓhibitũprohibitum iure naturali: certè enim alicui uenisset in mẽtẽmentem ius hoc, si naturale esset. Et cõfirmat̃confirmatur ulteriùs, Huiusmodi enim matrimonia ut ex historia agnoscere est, passim celebrãturcelebrantur inter gentes sine quacũquequacumque reprehensione: & tamẽtamen, ut Apostolus ad Rom. dicit, GẽtesGentes, quę legẽlegem naturæ non nouerũtnouerunt, naturaliter quæ legis | sunt faciũtfaciunt: hoc est, quæ legi naturę cõsentaneaconsentanea sunt. ergo omnino non uident̃uidentur ea cõnubiaconnubia lege naturali damnata. SecũdoSecundo principaliter arguitur. Nam aliquæ ꝑsonæpersonæ æqualiter cõiunctæconiunctæ sicut illę, quę prohibentur in lege, eadem lege contrahere permittuntur, & tamen standũstandum in lege naturali, eadem ratio uidetur de utrisque: ergo neque illæ, quę prohibentur in lege, omnes sunt de iure naturali. Antecedens patet, Prohibetur in lege, ne eadem mulier nubat duobus fratribus, & tamen non prohibetur ne idem uir ducat duas sorores. cùm autem prorsus uideatur eadem ratio de utrisque, cùm sit eadem prorsus affinitas, & coniunctio: ergo si inter alteras matrimonium licitum est iure naturali, non uidetur quare inter alteros sit prohibitum. Tertiò arguitur, Ante legẽlegem scriptam inueniuntur aliqua matrimonia, etiam inter sanctos confecta, quę tamẽtamen in lege prohibentur, ut cognoscere licebit sacrãsacram scripturãscripturam euoluẽtieuoluenti. ergo non omnia, quę lege prohibent̃prohibentur, prohibent̃prohibentur lege naturę. CõsequẽtiaConsequentia probat̃probatur, ꝗaquia ea quæ sunt naturali iure prohibita, non plus licebant ante legem, quàm in lege. ergo, &c.
¶ Contra hanc conclusionem tamen arguitur primò, Aliquę personę prohibitæ in Leuitico sunt de lege naturę, & non uidetur maior ratio de aliquibus, quàm de aliis. ergo omnes sunt prohibitæ lege naturali. Assumptum pa|tet, de patre & matre cum filiis suis, quod esset contra leges naturæ. quod ex eo manifestũmanifestum est, quia nũquamnunquam fuit aliqua natio tam barbara, quæ non huiusmodi connubia horreret, imò etiam bruta, & feræ tales concubitus refugiunt, ut Aristo. lib. 1. de animalibus
Aristo.
ponit. ItẽItem de uxore patris, de qua Aposto. 1. Corin. 5.
1. Corin. 5.
Auditur inter uos fornicatio, qualis nec inter GẽtesGentes, ita ut uxorem patris aliquis habeat, unde uidetur quòd sit contra legem naturæ matrimonium inter priuignum & nouercam. Et cõfirmaturconfirmatur, Si omnia connubia licita sunt ubi finis matrimonii saluus esse possit, sequitur, nulla prorsus esse illegitima. Potest esse enim educatio, & procreatio prolis, & mutua officia & obsequia inter quascunque personas, alio qui non steriles. ergo cùm omnia sint legitima matrimonia sic, nec sufficit quòd sint conuenientia ad fines matrimonii. Secundò, illud præceptum Leuitici non est cæremoniale, ut manifestum est: nec etiam uidetur iudiciale, cùm iudicialia sint, quæ iustitiam componunt inter homines, ad quod illud præceptum non uidetur spectare. ergo uidetur quòd sit præceptum morale, & ex consequẽticonsequenti de iure naturali. Tertiò arguitur sic, Illa quæ prohibentur in illo pręcepto, erant illicita apud gentes etiam ante legem. ergo sunt de iure naturali ConsequẽtiaConsequentia est nota, cùm gentes alia lege non tenerẽturtenerentur. | Antecedens probatur, Nam post illud præceptum ubi prohibentur illæ personę in eodem capit. subditur, Nec polluamini in omnibus his, quibus contaminatæ sunt gentes uniuersæ, quas ego eiiciam ante conspectũconspectum uestrum, & quibus polluta est terra, cuius ego scelera uisitabo, ut euomant habitatores suos. Ex quibus certè uidetur, quòd illa eadem quæ in loco illo prohibentur, essent illicita, & scelerata inter Gentes, quæ certè non fuissent, nisi lege naturali prohibita essent. Et cõfirmaturconfirmatur, Quia eisdem uerbis prohibentur omnes necessitudines, quæ arcentur, & interdicuntur à matrimonio in illo capitulo. Semper enim dicitur reuelare turpitudinem, quod uidetur quãdamquandam naturalem inhonestatẽinhonestatem præ se ferre, & eodem nomine appellat scelera abominationes, execrationes. ergo si aliqui gradus sunt cõtracontra ius naturale, & omnes.
¶ Ad hæc argumenta respõdeturrespondetur. Ad primum quidem, cõcessaconcessa maiori, nego minorem: & dico sine dubio esse prohibitum iure naturali cõnubiumconnubium inter filium & matrem, & inter filiam & patrem. Pro quo est considerandum, quòd sicut uirtutes sunt connexæ (ut Aristo. tradit) & omne uerum uero consonat, ita & præcepta Dei inuicem consonant, nec ulla ex parte repugnant. alio qui Sapientia diuina non omnia suauiter disponeret, si quid uno loco præ|ciperet, alibi prohiberet. Non enim solùm præcepta non sunt sibi contraria, sed ita se mutuò iuuant, ut difficile admodum sit alterum sine altero seruari. ergo cum sit unum præceptum iuris naturalis uenerari parentes, & reuereri, ergo, &c. Item est præceptum, ut coniuges mutuò sibi inseruiant, cùm sit ille alter ex duobus matrimonii finibus, nullo modo matrimoniũmatrimonium constare inter parentes & liberos potest. Quomodo enim mater filio salua reuerentia & pietate seruire poterit? quo modo ex præceptis & nutu filii pendere? Aut quomodo filius sustinere poterit, ut matri imperet, & coniugalia obsequia exigat? Non ergo ullo pacto conuenire potest, ut filius matrem in uxorẽuxorem habeat. Et confirmatur ex illo Pauli ad Ephes. 5.
Ephes. 5.
Vnusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat: uxor autem timeat uirum suum. Oportet ergo si mater nubat filio suo, ut filiũfilium timeat, quod exhorret naturalis lex. & in eodem, Mulieres uiris suis subditæ sint sicut Domino: quoniãquoniam uir caput est mulieris, sicut Christus caput est est ecclesię: sed ecclesia subiecta est Christo, ita mulier uiro in omnibus. Oportet itaque matrem in omnibus subiectam esse filio cõtracontra legem naturę. Quòd si contendat quis hac ratione bene obstari ne mater nubat filio, non autem impediri quin filia nubat patri: nec hoc quidem satis commodè fieri potest. Præterea, | Nam esto, quod uir caput sit mulieris, tamẽtamen mulier socia est, non serua. & notũnotum est non posse inter officia & munia coniugalia commodè seruari pietas, & reuerẽtiareuerentia liberorũliberorum ad parentes. Vxor certè ius habet exigẽdiexigendi debitũdebitum à uiro, quod filiæ in patrẽpatrem non satis cõuenireconuenire potest. & Pau. 1. Cor. 7.
1. Corin. 7.
Nolite fraudare inuicẽinuicem, nisi fortè ex cõsensuconsensu ad tẽpustempus, ut uacetis orationi: non est autẽautem cõsentaneũconsentaneum ut pater ad orãdũorandum filiæ consensum expectare debeat. Et in eodẽeodem loco. Paul. QuicũQuicum uxore est, solicitus est quæ sunt mundi quomodo placeat uxori, & quæ nupta est, cogitat quę sunt mũdimundi, quomodo placeat uiro. Nihil autẽautem minus cõuenireconuenire uidet̃uidetur, quàm ut pater solicitus sit quomodo placeat filiæ, aut mater quomodo filio placeat, cum ecõtrarioecontrario filii soliciti esse debẽtdebent, quomodo placeãtplaceant parẽtibusparentibus. Et præterea, hoc omnino uidet̃uidetur tollere principalem finẽfinem matrimonii, scilicet procreationẽprocreationem & educationẽeducationem liberorum: nam ut in plurimum ita euenit, ut cum filius adultus sit, mater iam sit effœta, & anus, & minimè idonea uiro, ut intelliget facilè quis si rationem ætatum humanarũhumanarum habeat. Atque adeò ex huiusmodi connubiis, aut nulla, aut certè rara proles possit procreari. & rursus mater senescat necesse est, filio adhuc eodemq́ue uiro in iuuentutis flore constituto, quod præterquãpræterquam quòd esset continentiæ grande offendiculum, cùm tamẽtamen matrimonium sit | in remedium continentiæ, sed omnino impediretur magna ex parte liberorum procreatio, non habẽtehabente scilicet huiusmodi marito ex qua filios susciperet: quod esset magnum reipub. detrimentum, & generis humani iactura. Et quanquam non ita uideatur grande inconueniens, si filia patri nuberet: tamen si ratio ætatum habeatur, æquè uidetur magna ex parte procreationem liberorum impediri ex talibus cõiugiisconiugiis, & incontinentię adolescentium fœminarum incendiũincendium grande parari. Quare prorsus pro indubitato haberi debet, eiusmodi connubia naturali lege esse modo illegitima, & incesta. Quod etiam satis significatur ex uerbis ipsius primi parentis Gen. 2. Propter hanc relinquet homo patrem & matrem, & adhęrebit uxori suæ, significans scilicet aliam debere esse uxorem, & uirum, quàm patrẽpatrem & matrem. Et quamuis non ita certum sit, aut notum, eadem uidetur ratio de uxore patris, siue de nouerca. Cùm enim ex coniugio fiant duo in carne una, eadem pietas uidetur deberi uxori patris, & reuerentia, ac ipsi patri, quare nec illam decet in uxorem accipere: & eadem ratione liberorum generatio impediretur, sicut ex matrimonio cum matre. Quare hoc etiam matrimonium uidetur lege naturali prohibitum.
¶ Ad propositum descendendo de casu inter regem & reginam AnglorũAnglorum, quæritur utrum | accipere relictam fratris defuncti uxorem sit prohibitum iure naturæ. Ad hoc sit prima cõclusioconclusio principalis, Ducere
6
* uxorem fratris defuncti non est prohibitum lege naturæ. Pro cuius probatione præmitto, quòd aliqua se habent tripliciter ad ius naturale: quædam enim sunt de se inhonesta semper, quę scilicet in nullo casu licitè fieri possunt, ut periurium & adulterium, sicut econtrario quædam semper & per se sunt honesta, ut Deum colere, parentes uenerari, & similia. Hoc ius naturale dicitur necessarium, siue immutabile. Alia sunt de se quidem inhonesta, & prohibita iure naturali, sed quandoque propter graues causas possunt licitè fieri. Sicut econtrario sunt aliqua honesta quidem, & consona rationi, & principiis moralibus, seclusa etiam omni lege positiua, imò præcepta lege naturali: sed tamen non habent bonitatẽbonitatem immutabilem, uel necessariãnecessariam, sed secundum diuersas temporis, loci, & personarum circunstantias, & conditiones uarietatem recipiunt, ut seruare fidem, reddere debitum, non habere plures uxores, & similia. Alia sunt, quæ non sunt quidem prohibita iure naturali, sed inter minora bona computantur, quale fortasse est matrimonium respectu cælibatus, de quibus Paul. 1. Corin. 6.
1. Corin. 6.
Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. horum contraria naturali iure sunt approbata tanquam | meliora quidem, sed non ut necessaria, absolutè loquẽdoloquendo. Fortasse cælibatus (sicut diximus) iure naturali præfertur matrimonio: non tamen alterum est in præcepto, alterum prohibitum. Rationes Pauli 1. Corin. 7. quibus præfert cælibatum matrimonio, uidentur procedere in iure naturali. Item paupertas melior est diuitiis, neutrum tamen sub præcepto. His suppositis dico, quòd ducere relictam fratris non est de primo genere prohibitorum iure naturali. Probatur, Nulla ratione naturali, quæ quidẽquidem necessaria uideatur, probari potest, illum esse tam in honestum, ut in nullo casu liceat fieri. ergo, &c. Confirmatur manifestè, Quia illud aliquando (ut omnes fatentur) licuit. Hoc patet Deutero. 25.
Deuter. 25.
ubi præcipitur, ut frater accipiat uxorem fratris sui sine liberis defuncti. Si enim esset malum ex proprio genere, uel non posset Deus dispensare, secundum saniorem sentẽtiamsententiam, sicut nec in periurio, uel certè non ita passim, & sine grandi necessitate: solùm ceremoniæ, & significationis gratia dispẽsassetdispensasset. & omnino absurdum est, & parum pium dicere, quòd Deus legem condiderit contrariãcontrariam legi naturali primæuæ.
¶ Secundò dico, quòd inter ea quæ continentur Leuit. 18. præter primum gradum, scilicet inter ascẽdẽtesascendentes & descendẽtesdescendentes, fortasse omnia alia sunt prohibita iure naturali. Secundo mo|do hoc est absolutè, & non urgẽteurgente aliqua graui causa, & rationabili. Illicitum est contrahere in aliquo gradu prohibito in Leuitico. Probatur, Quia ex tali matrimonio semper sequitur aliquid, quod licet non tollat finem matrimonii, tamen ex parte officii uel obstat fini, uel est contra reuerentiam naturalem debitam cõsanguineisconsanguineis, ut quòd nepos sit dominus & caput amitæ aut materteræ, cui debetur idem honor qui matri: & non uidetur consentaneum rationi naturali, ut amita seruiat nepoti, & timeat nepotem: & simile posset dici de omnibus aliis gradibus prohibitis in lege. Sed ista commoditas, quæ contingeret ex huiusmodi coniunctionibus, omnino non est tanta, quin possit compensari aliquo magno bono, quod ex tali coniunctione consequitur, aut graui malo quod deuitetur, ut ad constituendum pacem in republica, ad tollendas simultates inter illustres, ad supplendum insignem aliquam solitudinem, & raritatem hominum in orbe, aut prouincia. In hoc ergo genere reponi potest matrimonium uiri cum uxore fratris defuncti. uidetur enim quòd ex tali coniunctione irrogatur iniuria quædam priori uiro. Semper enim æstimatum fuit uxorem ingratam esse priori uiro, quæ secundò nupsit. Vnde etiam Dido apud Maronem.
Vergi.
Ille meos primũprimum, qui me sibi iunxit, amores
Abstulit, ille habeat secum, seruetq́ue sepulchro.
Et paulò prius.
Antè pudor quàm te uiolem, aut tua iura resoluam.
Quasi inhonestè, & turpiter acturam diceret, si priori marito alterum super induceret: turpius autem sic, per hoc quòd frater sit huius qualiscunque iniuriæ aut ingratitudinis author, ut particeps uxorem fratris ipse accipiens. Quare uidet̃uidetur sua natura illaudabile, & reprehẽsibilereprehensibile, non quin ex causa aliqua cõpẽsaricompensari possit hoc quod de se parũparum honestum uidetur.
¶ Tertiò dico, quòd fortasse hoc ipsum matrimonium non in secundo genere, sed in tertio reponendumrespondendum est: hoc est, non inter ea, quæ natura sua mala sunt, licet ex circunstantia bona esse possint, sed inter ea quę minus bona sunt: hoc est, licet quidem solo iure naturali posito uxorem fratris accipere liceat, sed non expediat, hoc est, melius est abstinere ab huiusmodi matrimoniis, quẽadmodũquemadmodum & quidãquidam gradus ab ecclesia interdicti sunt à matrimonio, ut inter cõsobrinosconsobrinos, uel in quarto gradu cõsanguinitatisconsanguinitatis, aut affinitatis. non enim apparet ratio malitiæ in tali cõiunctioneconiunctione, licet ostendatur magis expedire, ut talia matrimonia interdicantur.
¶ Secunda conclusio principalis, Ducere
7
* relictam fratris sine liberis defuncti, ut in causa re|gum Anglorum contigit, nun quam fuit prohibitũprohibitum iure diuino ueteris legis. Probatur, Si fuisset prohibitum hoc, maximè fuisset in illo pręcepto Leui. 18. & 20.
Leuiti. 18. & 20.
Non reuelabis turpitudinem uxoris fratris tui. sed hoc non probatur, quia aut intelligitur lex illa uiuente fratre, qualiter intelligitur illud Iohan. Baptistæ, ad HerodẽHerodem, Non licet tibi habere uxorẽuxorem fratris tui, & hoc non obstat conclusioni: aut intelligitur de fratre defuncto cum liberis, & nec hoc obstat: aut de fratre mortuo sine liberis, & hoc modo probatur, quòd non possit intelligi. Nam Deuteron. 25.
Deutero. 25.
lata est lex, ut si frater sine prole decesserit, relictam fratris frater superstes accipiat. ergo lex illa Leuitica intelligi non potest de fratre sine liberis defuncto. Nam audiendum non est, aut quòd in lege essent duo contraria præcepta, aut quòd id quod est in Deuteronomio, sit dispensatio eius legis, quæ est in Leuitico. Non enim est satis intelligibile, ut eodẽeodem tempore aliquid prohibeatur, & dispẽseturdispensetur in eo generaliter. nam dispensatio nihil aliud est, quàm relaxatio legis: ac per consequẽsconsequens singulariter licebat fratri ducere uxorem fratris sine liberis defuncti. Non ergo erat lex, talia matrimonia interdicens: nihil enim plus efficiunt illæ leges latæ in Leuitico & Deute. quàm si eadem causa sanciretur primũprimum, nequis uxorem fratris cum liberis defuncti duceret. | Secundum, ut uxorem fratris sine liberis defuncti superstes frater ducere teneretur, aut certè possit. Istis enim duobus capitibus cauetur omnino totum, atque idem quo in Leuitico, aut Deuteronomio cautũcautum est: atque adeò mihi non est dubium, nec cuiquam sanè sacras literas tractanti & intelligenti, nunquam lege diuina prohibitum esse, ne frater uxorem fratris sine liberis defuncti in uxorem accipiat.
¶ Vltima conclusio contra bonãbonam partẽpartem theologorum, Secluso
8
* iure humano sine quacunque papæ dispensatione frater posset accipere uxorem fratris siue cum liberis, siue sine liberis defuncti. Probatur primum, Si hoc connubium spectat ad ea quæ sunt iuris naturalis tertio modo, id est, quæ sunt quidẽquidem meliora, sed contraria, non est prohibitum. Patet cõclusioconclusio. Nam dato quòd melius esset non ducere quàm ducere, nihilominus non esset illicitum ducere: & dato quòd esset de secundo genere iuris naturalis, nihilominus posset ducere. Probatur primum, si subesset causa rationabilis, ut declaratum est, qua scilicet illud quod sua natura malum est, licitũlicitum in eo casu faceret: sed (in quo est difficultas) dico quòd etiam si nulla subesset causa rationabilis. Probatur, quia in primo fundamento huius quæstionis diximus non esse idem matrimonium aliquod esse prohibitum, aut esse iure nullũnullum, aut irritum. | Vnde dato quòd esset illicitum iure naturali, non sequitur, quòd si contrahat, non teneat. sicut etiam quòd idem uidetur, si successiuè accipiat duas sorores, uidetur æqualiter prohibitũprohibitum iure naturali, & tamen non est dubitandũdubitandum, quin secluso iure humano matrimoniũmatrimonium teneret, sicut beatus Ambrosius ad PaternũPaternum, dicit esse illicitum iure naturali, ut patruus accipiat neptem in uxorem, & tamen dubitari non potest, quin secluso humano iure si contraheret, matrimonium teneret, cùm etiam tempore ueteris legis non esset prohibitũprohibitum, cùm Abraham habuerit Saram secundum August. & Hierony. neptem ex fratre. Et post legem scriptam Othoniel frater Chaleb duxit Axam filiam Chaleb. Iosue. 15. & Iudi. 1. Non ergo est dubitandum, quin etiam nunc si quis duceret, teneret matrimonium.
¶ Et ad hunc sensum intelligenda sunt sanctorum dicta, dicentium, quòd aliqui gradus sunt prohibiti iure naturali, qui tamen nunquam in lege prohibiti inueniuntur, ut inter consobrinos. Item etiam quandocunque dicunt, quòd sit contra legem naturæ, accipere uxorẽuxorem fratris, intelligendum in quam sine dubio est, quòd est quidem illicitum iure naturæ: non ita tamen, quod si fiat, non teneat factum sicut suprà dictum est, quòd qui post uotum cõtinentiæcontinentiæ acciperet uxorem, peccaret quidem contra | legem naturæ: nullus tamen hactenus defendit, quin tale matrimonium teneat. Oportebit ergo rationẽrationem reddere, ut quid, cùm ęquè, uel certè plus sit cõtracontra legem naturę, uxorem post uotum continentiæ accipere, quàm relictam fratris, ut quid inquam si in primo casu matrimonium tenet, non in isto etiam teneat. Confirmatur apertè & manifestè ex c. finali. de diuortiis. Vbi cùm esset consultus Innocentius tertius, Quid de Lenoniensibus conuersis ad fidem faciendum esset, qui priùs secundum tenorem legis Moysi uxores fratrum sine liberis defunctorum duxerant. Respondet pontifex, concedens illis, ut in contractis matrimoniis perseuerent. Manifestum est etiãetiam quòd si talia matrimonia essent irrita iure naturali, non posset pontifex illa concedere, aut approbare, maximè cùm lex Moysi, non solùm apud Christianos, sed apud omnes mortales prorsus iam nullius sit uirtutis, & efficaciæ. Quare si nobis iure naturali interdicerẽturinterdicerentur talia matrimonia, non releuaret ab hoc interdicto uel lex, uel dispensatio Moysi. Quare sine dubio concluditur, tale matrimonium non esse iure naturali prohibitum: uel si est, non ita tamen, ut si attentetur, factum dirimatur.
¶ Ex quo sequitur corollarium quòd omnes infideles contrahentes in gradibus ab ecclesia prohibitis, si non constet esse iure naturali | prohibitum, uere contrahunt, & est ratum matrimonium. Itaque si quis inter infideles duceret relictam fratris siue cum liberis, siue sine liberis defuncti, dubitandum non est, quin tale matrimonium esset ualidum, nec conuersi ad fidem indigent papæ dispensatione, imò neque quacunque authoritate possent separari, scilicet cùm solo iure humano, quo infideles non tenentur, huiusmodi matrimonia sint interdicta.
Loading...