QVANDO INCEPIT Potestas ecclesiastica.

SVO ORDINE sequitur, ut quæramus, quando inceperit hęc potestas, utrũutrum ab initio mundi. Et sit prima propositio, In
1
*statu innocentiæ potuit esse aliqua potestas spiritualis. Probatur paucis. Non est dubitandum quin in statu innocentiæ fuisset cultus | diuinus, non solùm interior, sed exterior. Cùm enim homo cõponaturcomponatur ex anima & corpore, consentaneum est, ut non solùm anima & intellectu colat̃colatur Deus, sed actionibus etiam corporeis, & exterioribus, & hoc in omni statu. Est autem notandum, quòd licet pro statu innocentiæ non fuisset aliquod dominium, & prælatia coerciua (in quo sensu ad maledictionem dictũdictum est mulieri, Sub uiri potestate eris. Genes. 3.) aut coactiua: fuisset tamen potestas directiua, & gubernatiua, sicut fuissent etiam præceptores ad docendum, & instituendum adolescentes, ita etiam præpositi ad dirigendum in agendis: aliâs fuisset rerum confusio, & inordinatio deformis, si quilibet pro arbitrio suo diuersis moribus uiueret, etiam si omnes rectè uiuerent: & eadem ratione non fuisset decora respublica, si quilibet suo ritu deum coleret, & non esset consensus & uniformitas in cultu diuino. Nullo modo igitur est dubitandum quin si status innocentiæ perseuerasset, fuissent constitutiones, & ordinationes, tum ad uitam ciuilem, tum maximè ad uitam spiritualem & cultũcultum diuinum, & fuissent etiam præpositi, qui haberent curam rerum ordinãdarumordinandarum, & hæc potestas esset spiritualis, cùm esset ad finem spiritualem, nec imaginandum quòd omnino essent in otio sine aliquo exercitio, & opere exteriori.
SecũdaSecunda propositio,
2
* Statim post peccatum fuit in lege naturæ potestas spiritualis. Probatur, quia ut dicit. S. Tho.
S. Tho.
secunda secundæ: Sicut pro omni ætate, & tempore fuit necessaria fides supernaturalis, ita fuit necessaria prouidentia ad supernaturalem finem, & opus fuit ut homines actiones suas dirigerent non solùm in finem naturalẽnaturalem & politicum, sed etiam in finẽfinem supernaturalem, & spiritualem, & per consequens, ut esset etiam aliquis cultus Dei, qui est author, & dominus, à quo beatitudinem solùm sperare possumus. Sed sicut humana opera non possunt commodè ordinari in finem humanum, nisi in republica sint aliqui qui præsideant, & aliqui qui pareant: ita etiam non possent opera hominum conuenienter ordinari in illum finem supernaturalem, nisi ad hanc rem aliqui præficerentur, qui curam gererent deducendi homines in talem finem, & hæc est spiritualis potestas: ergo ea fuit statim à principio. CõfirmaturConfirmatur, Semper fuit ecclesia, id est, cõmunitascommunitas spiritualis ordinata ad finem supernaturalẽsupernaturalem, sed non est perfecta respublica sine magistratu & authoritate: ergo semper fuit talis potestas. Secundò probatur, quia Abel uidetur fuisse sacerdos, cùm legatur de eo, quòd obtulerit sacrificium, & quidem deo acceptum. Gen. 4. & Heb. 11. unde Augu.
August.
lib. 5. ad OrosiũOrosium, Tria maximè iustitiæ præco|nia in Abel fuisse comprobãturcomprobantur, uirginitas, sacerdotium, & martyrium, in quibus Christi figuram gessit. Tertiò probatur, quòd fuisset in lege naturæ uera potestas spiritualis, quia Melchisedec erat dei sacerdos, Gen. 14.
Gene. 14.
quem doctores dicũtdicunt fuisse Sem filiũfilium Noë: unde etiam graues authores dicunt in lege naturę primogenitos fuisse sacerdotes. Quòd autem fuerit uerum sacerdotium, non solùm inde constat, quòd Abraham benedictionem ab eo accepit, sed magis ex eo quod Christus dominus dictus est sacerdos, & pontifex secundùm ordinem
Psalm. 109. Heb. 6.
Melchisedec. Psal. 109. & Heb. 6.
¶ Tertia propositio, Licet
3
* omnis potestas spiritualis, quæ fuit in lege naturæ, potuerit esse solùm authoritate humana, tamen uerisimile est, uel quod ex speciali reuelatiõereuelatione diuina, uel instinctu, & motiõemotione diuina fuit cõstitutaconstituta aliqua authoritas, & potestas spiritualis, & aliqua sacrificia, & sacramẽtasacramenta, & alie cęremonię spectãtesspectantes ad cultũcultum diuinũdiuinum, & ad salutẽsalutem spiritualẽspiritualem animarum. Prima pars patet ex supradictis, quia (ut statim declarabo) ante aduentum domini nullus fuit effectus alicuius potestatis, qui reuera excederet humanam facultatem. Ergo tota potestas spiritualis potuit authoritate humana constitui: & si aliquod erat sacramẽtumsacramentum ad deletionem peccati originalis, illud non indigebat authoritate diuina. Et quia reuera | nullam efficaciam habebat, nisi in quantũquantum erat testimonium fidei: & quia nullum certum signum erat de iure diuino cõtracontra originale, sed quæcunque protestatio fidei satis erat saltem de iure diuino, in humano statuto, uel consuetudine: credendum est fuisse certum aliquem ritum ad purgationem peccati originalis. Secunda pars probatur, quia si fides semper fuit necessaria, & nunquam defuit in quacunque ætate (ut dictum est) maximè uidetur reuelationem factam de ratione colendi deum, quæ potissima pars est ueræ religionis, & uitæ fidelis. Et confirmatur, quia cùm dominus ita diligenter in ueteri lege rationem instituerit diuini cultus, tot sacerdotia, ministeria, solennitates, cæremonias, non est credendum cessasse omnino ante legẽlegem, quin cultores suos uel reuelatione, uel interiori aliquo motu instruxerit quomodo piè & religiose ipsum colerent, licet non sit dubitandum, quin fuerit multò simplicior cultus, quàm in lege scripta.
¶ Quarta propositio, In
4
* lege scripta certũcertum est fuisse ali quãquam potestatẽpotestatem spiritualẽspiritualem. Hęc ꝓpositiopropositio nota est authoritate legis ipsius, ubi tam multa tradita sunt de sacerdotio, & ministerio spirituali. Sed quòd fuerit propriè & uerè potestas, & dignitas spiritualis, patet primùm ex authoritate illa Pauli Heb. 7.
Heb. 7.
Translato sacerdotio, necesse est, ut legis translatio fiat. ubi | Paul. ex professo contendit probare sacerdotium Christi esse prestantius sacerdotio ueteris legis. Frustra autẽautem insumeret operam illam, si sacerdotiũsacerdotium non fuisset uerũuerum sacerdotiũsacerdotium, id est, authoritas, & potestas spiritualis. Item post institutionẽinstitutionem regum perseuerauerunt sacerdotes, ut patet de Samuele 1. Reg. 10. Ergo sacerdotiũsacerdotium erat potestas distincta à potestate ciuili, ergo spiritualis. Item de Caipha dicit euãgelistaeuangelista Iohan. 11. quòd cùm esset pontifex anni illius,
Iohan. 11.
prophetauit. Ex quo omnino uidetur, quòd pontificatus ille esset uera dignitas, & authoritas spiritualis.
¶ Quinta propositio, His non obstãtibusobstantibus dico, quòd authoritas
5
* propriè & perfectè spiritualis, quæ sunt claues regni cælorũcælorum, nunquãnunquam fuerunt in lege naturæ, nec in lege scripta ante aduentum redemptoris nostri. Probatur propositio, Regnum cœlorũcœlorum post peccatum proto parentum semper fuit clausum ante aduentum Christi. ergo ante aduentum eius non fuerunt claues, unde ipse solus dicitur habere clauem Dauid, quæ aperit, & nemo claudit. Apoc. 3.
Apoc. 3.
Secundò probo, quia totum sacerdotium ueteris legis cum omnibus suis sacrificijs, oblationibus sacris, non poterat dare gratiam, quia non iustificabat, ut Paul. Ro. 3.
Rom. 3. Gal. 2.
& Gal. 2. Ex operibus legis non iustificabitur omnis caro corãcoram illo. & Gala. 2.
Gal. 2.
Si ex lege iustitia, ergo Chri|stus gratis mortuus est. Heb. 9.
Heb. 9.
Sanguis hircorum, aut taurorum, & cinis uitulæ aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis. Et in alijs uarijs locis non solùm testatur, sed probat. Ergo nec illi sacerdotes habebant claues, nec erat in eis uera potestas spiritualis: unde dico, quòd nullum effectum purè spiritualẽspiritualem poterant conferre, sed omnia erãterant temporalia, & materialia, signũsignum dũtaxatdumtaxat, ac figura rerũrerum spiritualiũspiritualium, & sacerdotes leuitici habebãthabebant solùm claues, & curam tẽplitempli materialis: unde nec remittebãtremittebant peccata, nec aliquãaliquam potestatẽpotestatem purè spiritualẽspiritualem habebant, sed omnia, quæ gerebantur, erãterant media ordinata ad gratiam nouæ legis: ideo illa potestas erat spiritualis, sed longè aliter quàm potestas ecclesiastica in lege euangelica.
¶ Vtrum
6
* autem sacerdotes ueteris legis haberent potestatem ferendi leges, & præcepta faciendi obligantia in foro animæ, dubitari certè potest. Cùm enim in ueteri lege præter moralia præcepta Dominus tot iudicialia & cæremonialia præcepta tradiderit, ubi omnia circa cultum diuinum tam distinctè, & speciatim erant instituta: non erat opus præceptis, aliâs creuisset obligatio in immẽsumimmensum, ut non solùm grauis, sed intolerabilis esset. In lege autẽautem euangelica, quam Dominus paucissimis præceptis generalibus in libertate reliquit, necesse fuit, | ut apud pontifices maneret authoritas ferẽdiferendi leges utiles, & accõmodasaccommodas ad gubernationem rerum spiritualium: sed cùm non obstantibus iudicialibus præceptis ipsius legis nihilominus apud Reges maneret potestas condendarum: itidẽitidem uidetur dicendum de sacerdotibus ueteris legis, quòd habebant authoritatem faciendi præcepta, & leges, uel saltẽsaltem uim coactiuam ad instituendum ministros, & leuitas, & pro tempore cogendi ad sacrificia, & oblationes, & reliqua, quæ erant legis & diuini cultus (hoc enim est habere authoritatem & esse pontificem) & præcepta eius obligarent non minus quàm præcepta Regis. Et quòd essent aliqua præcepta, uel instituta eorum, uidetur ex eo loco Matthę. 15.
Matth. 15.
Irritum fecistis mandatũmandatum Dei propter traditiõestraditiones uestras. ubi Chrysosto. uidetur dicere, quòd erant uera mandata. Et confirmatur ex Deutero. 17.
Deute. 17.
c. ubi de sacerdote leuitici generis dicitur, Qui autem superbi erit, nolens obedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat domino deo tuo, ex decreto iudicis morietur homo ille, & auferes malum ex Israëel. Vnde uidetur, quòd tenerentur ei obedire etiam sub peccato mortali: non enim pœna mortis pro minore delicto inferebatur. Et quòd reuera essent præcepta humana, Matth. 23.
Matt. 23.
Super cathedrãcathedram Moysi sederunt scribæ & pharisæi: omnia ergo quæcun|que dixerint uobis, seruate, & facite, secũdũsecundum uero opera eorum nolite facere: alligãtalligant autẽautem onera grauia, & importabilia, & imponunt in humeros hominum, digito autẽautem suo nolũtnolunt attingere. Non uidetur autem loqui de præceptis legis, quæ non dicerentur importabilia, cùm essent præcepta sapientiæ diuinæ, quæ disponit omnia suauiter. Ergo erant præcepta pontificum, & sacerdotum. ita glossa dicit, licet Chrysostomus totum referat ad legem.
¶ Sexta proposi. Potestas
7
* spiritualis, quæ fuit in ueteri testamẽtotestamento, tota expirauit, & antiquata est, nec perseuerauit in lege euangelica: nec sacerdotes noui testamẽtitestamenti sunt successores illorum, sed est noua potestas omnino. Probatur. Quia potestas euangelica deriuata est tota à sacerdotio Christi. sed Christus non fuit sacerdos secũdũsecundum ordinẽordinem AarõAaron, sed secũdũsecundum ordinem Melchisedec. Heb. 7.
Hebr. 7.
unde & Paulus infrà probat esse aliam legem, quia est aliud sacerdotium. Ergo omnino illud sacerdotium perijt. Dani. 9.
Dani. 9.
In dimidio hebdomadæ deficiet hostia, & sacrificium, & erit in templo desolatio.
¶ Septima propositio, Perfecta
8
* authoritas & proprie spiritualis, tota incepit ab aduentu Christi, qui fuit primus author & dator clauium, & potestatis spiritualis, & qui propria authoritate poterat conferre gratiam, & peccata remittere per potestatẽpotestatem excellentiæ. Marc. 2.
Mar. 2.
| & Luc. 7. Et illam potestatem licet non eodem
Luc. 7.
modo, sed determinatam, & aliquo modo alligatam sacramentis, reliquit in ecclesia sua, patet Matthęi 16. & 18.
Matth. 16. & 18.
& Iohan. 20. & 21.
IohãIohan. 20. 21.
1. Cor. 5.
1. Corin. 5.
2. Corin. 2.
2. Cor. 2.
Hebr. 13.
Heb. 13.
Obedite præpositis uestris, & subiacete eis. Item Luc. 22.
Luc. 22.
Hoc facite in meam commemorationem.
¶ Quando autem dederit claues, non omnino inter doctores fatis cõuenitconuenit. & Armachanus quidem lib. 11. c. 14. & 15. de quæstionibus Armeni.
Armach.
dicit, quòd non est data potestas in aliquo loco, ex omnibus supradictis. & quidem quòd non, Iohan. 20.
Iohan. 20.
Quorum remiseritis peccata, &c. probat, quia ActuũActuum 1.
Act. 1.
dicit Petrus ad apostolos de Iuda, Quòd cõnumeratusconnumeratus erat in nobis, & sortitus est sortem ministerij huius. & inducit prophetiam, Fiat cõmemoratiocommemoratio eius deserta, & non sit qui habitet in ea, & episcopatum eius accipiat alter. & statim orantes dixerũtdixerunt, Tu domine, qui nosti corda filiorum hominum, ostende quem elegeris ex his duobus unum accipere locũlocum ministerij huius, de quo pręuaricatus est Iudas. Ex quo (inquit) uidetur constare, quòd Matthias non habuit nisi quod amisit Iudas. Ergo tota potestas data fuit ante resurrectionem. Item Iohan. 20.
Iohan. 20.
dicitur, quod Thomas unus de duodecim non erat cum aliis apostolis, quando uenit Iesus, & dixit, Quorum remiseritis. Ergo, &c. non habuis|set potestatem. Item Mar. 6.
Marc. 6.
dicitur, quòd ungebãtungebant ægrotos oleo. hoc autẽautem spectat ad presbyteros, ut patet Iaco. 5.
Iaco. 5.
ante ergo resurrectionẽresurrectionem fuerunt presbyteri. imò ex eodẽeodem habetur, quòd ante cœnam dominicam. Item probatur quòd nec Matth. 16. nec. 18.
Matth. 16. &. 18.
fuerit data potestas. Probatur, quia potestas ordinis tota simul data est: aliâs ordo non esset unum sacramẽtumsacramentum, sed plura. Sed in cœna acceperunt potestatẽpotestatem ordinis secũdũsecundum aliorũaliorum sentẽtiãsententiam, quo ad cõsecrationẽconsecrationem corporis Christi. ergo antea non habebant claues, quia ista dãturdantur simul. Et ideo Armachanus putat, quòd tota potestas data est Mar. 3.
Mar. 3.
quando instituit eos apostolos. Legitur enim quòd ascendens in montem, uocauit ad se quos uoluit ipse, & uenerunt ad eum, & fecit quòd essent cum illo, & ut mitteret eos prædicare, & dedit eis potestatem curandi infirmos, & eijciendi dæmonia. Sed ad authoritatem apostolatus spectant claues tam ordinis quàm iurisdictionis. Ergo tũctunc acceperunt totam potestatẽpotestatem. Et posset cõfirmariconfirmari, quia Paulus non legitur accepisse aliam potestatem nisi apostolatus: quia à Christo domino non legitur nisi solùm quod missus est ad prædicandũprædicandum, & portandum nomen domini coram gentibus. Actuum 9.
Act. 9.
Et ipse solùm uocat se electũelectum apostolum: ab apostolis autẽautem nihil accepit, ut ipse testatur, quòd qui uidebantur esse aliquid, ni | nihil illi cõtulerũtcontulerunt. Gal. 2.
Gal. 2.
Et ibidẽibidem, Qui operatus est Petro in apostolatũapostolatum circuncisionis, operatus est & mihi inter gẽtesgentes. Sed Paulus habuit omnem potestatẽpotestatem: ergo quãdoquando facti sunt apostoli, receperũtreceperunt totam potestatẽpotestatem spiritualẽspiritualem.
¶ Ad hoc dubium primò non
9
* magni refert quando acceperint claues, aut ante passionem uel post, modo constet eos accipisse, sicut ex euangelio notum est. Secundò probabile est eos accepisse claues, & potestatem, non simul, sed per partes: itaque uidentur accepisse potestatem iurisdictionis in foro exteriori, Matt. 18.
Matt. 18.
ordinis, quantum ad consecrationem corporis Christi, Luc. 12.
Luc. 12.
claues uerò in foro interiori, Iohan. 20.
Iohan. 20.
Primatum autem, & plenitudinem potestatis uidetur Petrus accepisse IohãIohan. 21.
Iohan. 21.
Pasce oues meas. & quod Armachanus ait, si non simul acceperunt totam potestatem, fore, ut non esset unum sacramentum ordinis, non necesse est. QuãquamQuamquam enim Christus potestatem clauium non simul totam nec uno loco dedit: non ideò tamen consequitur, ut etiãetiam pontifices possint eam authoritatem diuidere, sed totam simul tribuunt, & uno ordinis sacramento: nec fortasse possent diuisim tradere. Vel fortè satius esset dicere, quicquid ante resurrectionem à Christo de hac potestate dictum, aut factum fuerit, totum intelligi debere in futurum, id est post resurrectionem. Si|cut enim Matth. 16.
Matt. 16.
fuit tantum promissio clauium, ubi omnia in futurum sequãtursequantur, Super hanc petram ędificabo ecclesiam meam, & tibi dabo claues regni cęlorum. ita uidetur institutio in futurum facta Matt. 18.
Matt. 18.
& sic Apostolos nullas habuisse claues ante illa uerba, Accipite spiritum sanctum, quorũquorum remiseritis peccata, &c. Certè puto ante resurrectionem non potuisse Apostolos exercuisse iurisdictionem etiam in foro interiori, & dubito an potuissent consecrare corpus Christi: quanquam de hoc probabilius uidetur quòd potuerint: sed oppositũoppositum non est improbabile, sed nihil certi de hoc haberi potest, nisi quòd habuerunt à Christo claues, & potestatem omnem spiritualem.
Loading...