¶ Octaua propositio, In
* ordine ad finem spiritualem papa habet amplissimam potestatem
temporalem supra omnes Principes & Reges
& Imperatorem. Et primò, quòd in ecclesia
sit potestas temporalis in ordine ad finem spiritualium, probatur: quia temporalia, ut suprà
dictum est, aliquo modo sunt necessaria & ordinata ad finem spiritualem. Ergo Christus
non satis prouidisset, & cauisset rebus spiritualibus, si non reliquisset aliquam potestatem,
ad quam spectaret quando opus esset ordinare, & uti temporalibus conuenienter ad finem
spiritualem: sed hoc
nõnon spectat ad
officiũofficium principum secularium, qui
ignorãtignorant proportionem
|
rerum temporalium ad spiritualia, nec habent
curam rerum spiritualium: ergo ista cura utendi
tẽporalibustemporalibus ad spiritualia, est potestatis ecclesiasticæ: ergo si necessarium sit ad conseruationem, aut administrationem rerum spiritualium aliquando uti materiali gladio, & authoritate temporali, papa hoc poterit. Dico uerò,
quòd habet
amplissimãamplissimam potestatẽpotestatem: quia quantùm, & quando necesse est ad finem spiritualem, potest non solùm omnia, quæ principes
seculares possunt, sed & facere nouos principes, & tollere alios, & imperia diuidere, & pleraque alia. Sed ut hæc magis exponantur, dubitatur, Vtrum
* hæc potestas temporalis in
summo pontifice intelligatur solùm
mediãtemediante
potestate, & gladio spirituali, an immediatè
exercere potestatis temporalis actum: exempli gratia, si pro defensione fidei necesse est ut
Hispani proficiscantur ad bellum aduersus Saracenos, utrum papa solùm possit censuris, &
præceptis cogere
RegẽRegem ut proficiscatur ad
bellũbellum: an ipse indicere
bellũbellum ꝓpriapropria authoritate, &
uocare Hispanos in bellum, &
ꝙquod teneãturteneantur eũeum
sequi sicut
RegẽRegem. Vel, ut sit
exẽplũexemplum familiarius,
Imperator fecit
legẽlegem, ut possessor etiam malę fidei præscriberet, & suppono, quòd lex
nõnon est
de se ita iniqua, quin haberet uim legis, nisi
esset reuocata: nihilominus quia est occasio
iniuriarum, & rapinarum, & plus mali affert,
|
quàm boni, expedit ut tollatur & antiquetur.
Dubitatur an papa possit sua authoritate immediata reuocare, & contrariam ferre, an solùm possit præcipere Imperatori, & cogere ut
reuocet, & tollat. Respondeo primò, quòd papa
nõnon potest immediatè reuocare eam legem,
quia hoc spectat ad potestatem ciuilem: & papa non debet, nec potest usurpare potestatem
ciuilem nisi necessitate, aliâs faceret iniuriam
principibus, si occuparet officium eorum. Probatur, Quia si solùm per hoc quòd sit conueniens ad finem spiritualem aliquis actus potestatis ciuilis, posset papa, illam exercere, cùm
tota administratio temporalis sit necessaria ad
finem spiritualem, posset papa semper exercere totam
potestatẽpotestatem ciuilem, & sic cessaret officium principum. Non ergo sufficit, ut aliquid
sit necessarium ad finem spiritualem ad hoc,
quòd spectet ad papam, sed oportet, ut illud
sit in casu necessitatis. id est ubi cessat potestas
ciuilis , &
nõnon ubi facere potest officium suum.
Dico ergo quòd papa primò debet uti potestate spirituali, iubendo scilicet illud reuocari,
ꝙquod
si nolit princeps secularis, tunc potest ipse, &
debet propria authoritate reuocare, & erit reuocata. Et eodem modo dico, si populus Christianus eligeret
principem infidelem, de quo
meritò timeret, quòd populum auerteret à fide, ille nihilominus manendo in iure diuino
|
solùm, esset uerus princeps, nihilominus papa
deberet admonere populum, imò præcipere,
ut tolleret illum: quòd si nollet, aut non posset, tunc papa sua authoritate posset eum tollere, & qui prius erat uerus princeps, authoritate papæ perderet principatum. Et similiter dico in alijs negotijs temporalibus, quòd papa
nõnon potest præuenire potestatem temporalem,
& quantumcunque potestas temporalis sit negligens in administratione reipublicę si hoc
nõnon uergit in
detrimẽtumdetrimentum rerum spiritualium,
PõtifexPontifex nihil potest: sed si hoc uergit in iacturam grauem spiritualium, potest adhibere remedium eo modo, quo dictum est. Et similiter si principes inter se belligerant de aliqua
prouincia cum manifesto detrimento, & malo religionis, non solùm potest interdicere eis
bellum, sed si aliter conuenire
nõnon possunt, potest iudicare inter illos per authoritatem propriam, & dare ius uni eorum, & auferre alteri.
Ratio omnium istorum est, quia respublica
spiritualis debet esse perfecta sicut & temporalis, & per consequens sibi sufficiens. sed respublica temporalis hoc iuris habet, ut si aliter
nõnon
potest seruare se indemnem, & incolumem,
posset exercere iurisdictionem &
authoritatẽauthoritatem
in aliena prouincia. Si enim aliter Hispani
nõnon
possunt se defendere ab iniurijs Gallorum,
possent occupare ciuitates eorum, & consti|
tuere eis nouos principes, & dominos, & punire nocentes, &c. propria authoritate facere,
ac si essent uerè domini, ut omnes doctores
habent fateri. Ergo similiter si potestas spiritualis non potest seruare
indemnẽindemnem suam rempublicam, poterit
cũcum authoritate omnia facere necessaria, ad illum finem: aliâs potestas esset manca, & non sufficienter instructa ad
suũsuum
finem. Dubitatur secundò, Si
* enim papa non
habet potestatem
tẽporalemtemporalem ordinariam, sed
duntaxat in casu necessitatis, si papa diceret aliquam legem ciuilem, aut aliquam administrationem temporalem non esse conuenientem,
& non expedire gubernationi reipublicæ, &
iuberet eam tolli, Rex autem diceret contrarium, cuius sententiæ standum esset? Respondeo, si papa diceret talem administrationem
non expedire gubernationi
tẽporalitemporali reipublicæ, papa non esset audiendus: quia hoc iudicium non spectat ad eum, sed ad principem: &
dato, quòd uerum esset, nihil ad
authoritatẽauthoritatem
papæ. Eo enim ipso quòd hoc non sit contrarium saluti animarum, & religioni, cessat officium papæ. Sed si papa dicat talem administrationem cedere in
detrimẽtumdetrimentum salutis spiritualis, ut quòd talis lex seruari
nõnon posset sine peccato mortali, aut esse contra ius diuinum, aut
esse fomentum peccatorum, standum esset iudicio Pontificis, quia Rex non habet iudicare
|
de rebus spiritualibus, ut suprà dictum est. Et
hoc intelligitur, nisi apertè erraret, uel faceret
in
fraudẽfraudem. Habet enim Pontifex rationem habere
tẽporalistemporalis administrationis, nec quicquid
primo aspectu uidetur conducere ad promouendum religionem, statim decernere sine respectu rerum temporalium: non enim tenentur nec principes nec populi ad optimam rationem uitæ Christianæ, nec ad hoc possunt
cogi, sed solùm ad conseruandum legem Christianam intra certos limites, & terminos. Et
confirmatur hoc, quia cùm sint in una ecclesia relictæ à Christo duæ potestates distinctæ
ad conseruationem & incrementum
bonorũbonorum,
tam temporalium, quàm spiritualium, & possint non rarò oriri dubia & controuersiæ inter
utrãqueutramque potestatem, non uideretur perfectè prouisum ecclesiæ, nisi esset aliquod iudicium, ubi terminarentur huiusmodi dubia:
aliâs omne regnum diuisum desolaretur Matthę. 12.
Luc. 11.
Et
nõnon est rationale dicere, quòd
hoc spectet ad principes seculares, qui
nõnon possunt rectè iudicare de spiritualibus. Ergo uidetur quòd potiùs hoc spectet ad principes ecclesiasticos. Et præterea
quãtumcunquequantumcunque interueniat detrimentum in administratione temporalium, si ali quid est necessarium ad uitam
spiritualem subditorum, postponi debent
tẽporaliatemporalia. Et ideo cùm cognitio rerum spiritua|
lium spectet ad prælatos ecclesiasticos, etiam
iudicium de comparatione temporalium ad
spiritualia oportet ut ad eos spectet. Ad hunc
sensum suprà positum uidetur ponere authoritatem in temporalibus in summo Pontifice
Petrus de Palud. licet eam extendat benignius
quàm opus est. Et uide illum in trac. De potest
ecclesiæ. Bonifacius octauus in extrauaganti,
unam sanctam. In hac quidem scilicet Romani pontificis potestate, duos esse gladios, spiritualem scilicet & temporalem, euangelicis dictis instruimur. Nam
dicẽtibusdicentibus Apostolis, Ecce duo gladij: hic, &c. & consequenter dicit,
Non est potestas nisi à Deo: quæ autem à Deo
sunt, ordinata sunt,
nõnon autem ordinata essent,
nisi gladius esset sub gladio, & tanquam inferior reduceretur per alium in suprema. Et
idẽidem
determinat Innocentius tertius in c. per uenerabilem. qui fil. sint. legiti. Sed contra aliqua
ex prædictis possunt fieri argumenta, quibus
moti sunt aliqui ex authoribus ad
sentiẽdumsentiendum
contrariũcontrarium aliquarũaliquarum propositionum
assertarũassertarum.
An Christus fuerit dominus totius orbis. Arguitur ergo primò, maximè contra tres primas propositiones, Christus
* redemptor noster fuit dominus orbis, etiam secundum humanitatem: sed papa est uicarius Christi: ergo
papa est simpliciter uerus dominus orbis, &
sic habet omnimodam potestatem supra om|
nes principes, & supra omnem potestatem
tẽporalemtemporalem. Antecedens patet, quia ipse est Rex
regum, & dominus dominantium, Apoc. 18.
& ipse de se dicit, Data est mihi omnis potestas in cælo & in terra Matth. 28.
Et de ipso habetur in prophetis, quòd ipse dominabitur
Gentium. Psal. 21.
Et regnum ipsius omnibus
dominabitur. Psal. 102. & 46.
quòd regnabit
super Gentes. Minor autem probatur,
tũtum quia
absolutè dictum est Petro, Pasce oues meas,
Iohan.
ultimo. sine limitatione ergo uidetur,
quòd habet authoritatem pascendi sicut Christus scilicet in spiritualibus, & temporalibus.
Item quia Apostolis dictum est, Sicut misit
me Pater, & ego mitto uos. Iohan. 20.
sed
ipse missus est cum utraque potestate: ergo
etiam in ecclesia manet utraque potestas.
Item, Quia uidetur,
ꝙquod se regem fecerit, quia
de hoc accusatus fuit, nec ipse uidetur negasse.
Luc. 23.
& Iohan. 19.
& Math. 27.
Ad hoc argumentum primùm dico, quòd non statim ualet, quia Christus habuit potestatem temporalem, uel fuit orbis dominus: ergo hanc
potestatẽpotestatem reliquit in ecclesia, sicut doctores
cõfitenturconfitentur,
ꝙquod in Christo fuit potestas excellentiæ,
quam tamen
nõnon reliquit in ecclesia. Nec enim
est in ecclesia potestas instituendi noua sacramenta, nec destituendi iam condita, nec remittendi peccata sine
sacramẽtosacramento, quæ pote|
stas fuit in Christo, Et sic esto, quòd concedatur, quòd Christus habuerit dominium totius orbis, expediebat quidem, quòd ipse haberet, tum propter
authoritatẽauthoritatem personæ, tum
quia erat renouaturus orbem, & ipse non poterat abuti potestate: non autem expediebat,
ut eam potestatem relinqueret in
ecclelesiaecclesia,
quia possent pontifices malè uti ad perniciem
ecclesiæ: sicut etiam doctores alterius sententiæ fatentur non expedire, ut papa exerceat illam
potestatẽpotestatem. Quid autem opus erat ista potestate mathematica, quam
nusquãnusquam esset ecclesia in usu habitura?
SecũdòSecundò, quia alio loco
prolixiùs
hũchunc locũlocum de
tẽporalitemporali potestate Christi tractaui, in præsentia dico, quòd
* Christus non fuit rex hæreditaria successione. Patet, quia de hoc regno nihil habemus in Euangelio, & frustra fingimus: & uidetur quòd
fœmina
nõnon posset uenire ad regnum, & sic nec
Christus. Tertiò dico,
ꝙquod
* nec puto
eũeum etiam
dono Dei habuisse dominium temporale, quale est dominium principum: sed regnum ipsius
fuit alterius rationis. Et
utrũqueutrumque horum probatur: quia ubicunque fit mentio de regno
Messiæ in Scriptura, semper ostenditur esse
alterius generis, & ad alium finem quàm regna temporalia. Hoc patet in Psal. 2.
Ego
autẽautem
cõstitutusconstitutus sum Rex ab eo super Sion
mõtemmontem
sanctũsanctum eius,
prędicãsprędicans præceptũpræceptum eius. Quem lo|
cum ipse dignatus est exponere in Euangelio Iohan. 18.
Regnum meum non est de hoc
mundo. Ego ad hoc ueni in mundum, ut testimonium perhibeam ueritati. Quod
idẽidem est,
ac dicere, prædicans præceptum eius in quo loco profectò in sensu literali uidetur omnino
exclusisse
omnẽomnem opinionem de regno temporali. Cùm enim Pilatus interrogasset, Tu es rex iudeorum,
RespõditRespondit Dominus, An temet ipso hoc dicis, an alii tibi
dixerũtdixerunt de me? Quæ
uerba id apertè ostendunt. Nam Pilatus legis ignarus, & religionis, non poterat intelligere aliud regnum, nisi temporale, quale principes seculi habent: at que adeò si hoc à se diceret, an Christus scilicet esset rex non poterat
intelligere, nisi de regno temporali, & oportuisset aliter
respõdisserespondisse, quàm respondit. Si autem hoc dicebat ex criminatione Iudęorum,
qui dicebant eum se regem facere, aliter erat
respondendum. Et sic
postquãpostquam Pilatus dixit,
Gens tua, & pontifices tui tradiderunt te mihi, Dominus uoluit eum admonere, ne deciperetur calumniis iudęorum, sed intelligeret,
quòd regnum, cuius Iudæos malè habebat
Christum se regem facere,
nõnon esse tale
regnũregnum,
quale Pilatus potuerat intellexisse, sed esse regnum Messiæ, quod non erat regnum de hoc
mundo, id est, non eiusdem rationis, nec ad
eum finem, ad quem alia regna ordinantur,
|
sed ad prædicationem ueritatis: quasi dicat,
Noli falli, regnum meum, de cuius affectatione me Iudæi accusant, non est tale regnum,
qualia uestra regna. Itaque non negat crimen obiectum, si sanè, & uerè intelligatur,
Neque Iudæi unquam eum accusauerunt de
alio regno, nisi de regno Messiæ. sic enim dicebant Luc. 23.
Hunc inuenimus subuertentem gentem nostram, prohibentem tributa dari Cæsari, &
dicẽtemdicentem se Christum regem esse.
Verum est autem, quòd Iudæi putabant regnum Messiæ esse regnum temporale, cuius
sentẽtiæsententiæ etiam
uidẽturuidentur esse isti, qui ei tribuunt
hæreditario iure regnum Iudæorum, quod tamen Christus aperte negauit. Regnum
* ergo.
Christi in toto orbe nec fuit ex aliquo principio humano, puta iure paterno, aut electione,
aut alio simili titulo, nec ad aliquem finem
tẽporalemtemporalem, sed fuit titulo redemptionis, sicut
Apostolus dixit,
Factus est obediens usque ad
mortem, propter quod & Deus exaltauit illum, & donauit illi nomen, quod est super
omne nomen, ut in nomine Iesu omne genuflectatur, cælestium,
terrestriũterrestrium, &
infernorũinfernorum.
Philipen. secundo. Atque etiam ad finem redemptionis, qui est finis spiritualis, ad
quẽquem finẽfinem habuit
plenissimãplenissimam potestatẽpotestatem,
etiãetiam in
tẽporalibustemporalibus, & potuit mutare omnia regna mundi, &
nouos principes instituere & alios redigere
|
in
ordinẽordinem, & priuatas facere, & omnia facere,
quæ ad finem redemptionis, propter quem
in orbem uenerat, opus essent: quam
etiãetiam potestatem in casu non negamus
ecelesiæecclesiae. Profectò si omnes Christiani uellent principes paganos eligere, papa posset obstare, & Christianos principes pręficere. Facit etiam illud, Non
enim misit Deus filium suum in mundum, ut
iudicet mundum, sed ut saluetur mundus per
ipsum. Iohan. 3.
& alibi. Quis me constituit iudicem inter uos? Luc. 12.
Et ratione probari
potest, quia non est usus ea potestate, & frustra est potentia, quæ
nõnon reducitur ad actum.
Sed dicunt propter dignitatem, & perfectionem. magna uerò dignitas,
quãquam affectaret Dominus, earum rerum scilicet quas omnes Paulus
tãquãtanquam stercora arbitratus est, Philipen. 3.
Certè Christus uerbo docuit contemnere,
non solùm usum, sed proprietatem
rerũrerum temporalium, nedum exemplo sibi uendicasset.
itẽitem faciũtfaciunt argumentũargumentum ex illo. Luc. 22.
Ecce duo
gladij hîc. De quo uide Caietan. in ientaculo.
* Bonifacius in extrauaganti intelligit. de gladio spirituali, & temporali. & Bernardus ad
Eugenium. Tertiò Arguitur, Zacharias pontifex deposuit à Regno regem Francorum
Christianum, & præfecit in regno
PipinũPipinum, Caroli magni patrem, ut testatur Gelasius. 15.
qō.quaestio
6. c. alius. Stephanus papa
trãstulittranstulit imperium à
|
Gręcis ad Germanos tempore Constantini
imperatoris, & instituit primum imperatorem Carolum cognomento magnum, ut testatur Innocentius tertius in c.
uenerabilẽuenerabilem. de
electione. uide in c. licet, de foro
cõpetẽticompetenti, & in
clementina, pastoralis. de re iudicata. Item Innocentius quartus Regi Portugalię interdixit
regni
administrationẽadministrationem, ut habetur in. c. grandi. de supplenda negligentia pręlatorum. lib. 6.
Ad omnia hæc respondetur, quòd nihilo plus
probant, quàm à nobis assertum est, quòd scilicet in casu summus pontifex omnia illa potest, ubi scilicet illa sunt necessaria ad
tollẽdũtollendum
scandalum in regno, ad protectionem religionis contra paganos, & alia similia. Quartò arguitur, Ad ecclesiasticam potestatem spectat
cognoscere de omni peccato mortali, saltem
deuoluitur iudicium ad illam per uiam correctionis fraternæ. Matthę. 18.
CũCum ergo in omni
causa quantumcunque seculari altera pars facit iniuriam, ergo ecclesia poterit iudicare de
illa causa, & sic poterit cognoscere de omni
cõtrouersiacontrouersia, & causa seculari, quod spectat ad
potestatem ciuilem. Respondetur in multis articulis & causis, Vtrum pars faciat iniuriam,
dependet ex iure ciuili: & ideo non spectat ad
potestatem
ecclesiasticãecclesiasticam de illa causa, sed oportet
ꝙquod terminetur in foro suo, scilicet ciuili.
PostquãPostquam autem illic terminata est, si pars alte|
ra nollet obedire, tunc ratione peccati posset
haberi recursus ad ecclesiam, sed non priús.
SecũdòSecundò, Ille processus, quo tales causę deuoluuntur ad iudicium ecclesiæ, est solùm ad finem correctionis fraternæ, & non ad satisfactionem partis læsæ: in foro autem ciuili contrario modo, & ideò iudicium illud potestatis ecclesiasticæ
nõnon est temporale, sed spirituale, nec etiam illo iudicio debet aut potest papa uti in fraudem, aut
impedimẽtumimpedimentum iurisdictionis ciuilis. De duobus gladiis
clarũclarum est, quòd
in sensu literali nihil habetur. Sed
cũcum Christus
ostendisset eos habituros contradictionem,
& necesse esse habere defensionem, ipsi errantes dixerunt, Ecce duo gladij hîc, &c. Vide
Turrem crematam libro. 2. c. 113. 114. 115.
SecũdòSecundò potest fieri
argumẽtũargumentum, quia
põtificespontifices distribuunt
prouincias infidelium, ut patet de insulis
inuẽtisinuentis ab Hispanis: sed ex dictis patet solutio. Nihilominus uitandus est error Ocham.
in dialog. lib. 6. c. 8. & in fine dialogi. & Gerson, lect. 4. de uita spirituali. quòd papa non
omnia peccata potest punire
sentẽtiasententia excommunicationis, puta peccata, quæ sunt
cõtracontra legem naturæ, sed solùm quæ sunt directè contra Euangelium, ut de
sacramẽtissacramentis, & fide. Hoc
est contra Paul. 2. Corin. 5. ubi excommunicat
incestum: quod tamen
peccatũpeccatum est contra naturam.