VTRVM POTESTAS SPIRItualis sit supra potestatem ciuilem.

SVMMA.

DISSERVIMVS, quanquam non pro rei dignitate, sed tamen pro tempo|ris & ingenij nostri angustia, de potestate spirituali in genere, & de fine ipsius, & origine siue authore: uisus sum mihi non abs re facturũfacturum, si priusquam descendamus ad disputandum de subiecto ipsius potestatis, aliquid tractauero de comparatione potestatis ciuilis & spiritualis inter se. Et duas potissimùm quæstiones cõstituiconstitui disputare. Altera, An potestas ciuilis sit subiecta spirituali potestati. Altera, An econtrario ecclesiastici sint subiecti potestati ciuili. nam utraque quæstio in utranque partem assertores & defensores non paucos, nec postremi nominis habet. Est ergo quæstio, An potestas spiritualis sit superior ad potestatem temporalem, aut ciuilem. Et quia, ut in præsentia supponimus, & infrà probaturi sumus, papa est princeps summus in tota potestate ecclesiastica: quęritur, utrũutrum papa sit superior ad oẽsomnes principes & potestates tẽporalestemporales. Nec reuoco in disputationem, utrum ex duabus potestatibus sit perfectior. Est enim in confesso, spiritualem
1
* esse præstantiorem, & eminẽtiorememinentiorem, & supremę dignitatis. Facultates enim sicut & artes & potentiæ æstimandæ sunt ex fine, sicut & omnia alia, quæ ad finem sunt. Finis autem potestatis spiritualis longè excellit finem temporalem potestatis, quãtumquantum scilicet perfecta beatitudo, & ultima felicitas excellit humanam, aut terrenam felicitatem. Et ut ait In|nocentius in c. solitæ. de maio, & obedienti. Spiritualia tanto temporalibus sunt digniora, quanto anima præfertur corpori. Et Hebr. 7.
Heb. 7.
Apostolus probat dignitatem sacerdotij euangelici ex eo, quòd Melchisedec, qui erat Dei sacerdos, benedixit Abraham. Gene. 14.
Gen. 14.
Sine cõtrouersiacontrouersia aũtautem maior est qui benedicit, quàm qui benedicitur. Abraham autem erat princeps temporalis, aut personam gerebat temporalis potestatis. Omnino igitur maior & augustior est potestas spiritualis temporali, atque adeò maiori cultu & obseruantia prosequenda. Ergo omissa hac comparatione ad aliam trãseamustranseamus, Vtrum scilicet papa sit superior potestate ciuili iurisdictione & authoritate. Et quidem sunt qui tanto studio, & fauore pontificum feruntur, ut putent Reges & alios principes temporales non esse nisi uicarios, aut legatos Romani põtificispontificis, & ut ministros potestatis papalis, & quòd omnis potestas temporalis deriuetur à Romano pontifice. Alij econtrario ita eximunt principes à potestate ecclesiastica, ut nihil penè integrum relinquant ecclesiasticæ potestati, sed omnes causas etiam spirituales uelint deferri ad iudicium ciuile, & illic terminari. Nos inter utrosque utrãutram que potestatem temperantes, aliquot propositionibus quæstioni propositæ respondebimus.
¶ Prima propositio, Papa
2
* non est orbis domi|nus. Probatur Matt. 20.
Matt. 20.
& Luc. 22.
Luc. 22.
Scitis quia principes gentium dominãturdominantur eorum, & qui maiores sunt potestatem exercent inter eos, non ita erit inter uos. & statim, Filius hominis non uenit ministrari, sed ministrare, & animam suam dare redemptionem pro multis. In quo loco uidetur Dominus uetuisse, ne etiam priuati uellent dominari, tantum abest, ut eis principatum tradiderit. Quem locum Bernardus
Bernardus
inducit de considera. ad Eugenium libro 2. dicens, Nam quid tibi aliud dimisit S. Apostolus? Quod autẽautem, inquit, habeo, hoc tibi do. Quid illud? unum scio, non est aurum, nec argentum. Esto ut alia quacunque ratione hoc tibi uendices, sed non apostolico iure: nec enim ille tibi dare quod non habuit, potuit: quod habuit dedit, solicitudinem (ut dixit) super ecclesias. nunquid dominationem mundi? Ipsum audi. Nec dominãtesdominantes, inquit, in clero, sed forma facti gregis. & ne forte putes sola humilitate dictum, non etiam in ueritate, uox Domini in euangelio est, Principes gentium dominantur, &c. Planè Apostolis interdicitur dominatus. Quomodo tu & tibi usurpare audes aut dominãsdominans apostolatum, aut Apostolis dominatum. planè ab alterutro prohiberis: si utrunque simul habere uoles, perdes utrunque, alio qui non te exceptum illorum numero putes, Ipsi regnauerunt, & non ex me, prin|cipes extiterunt, & non cognoui. forma apostolica hęc est, Dominatio interdicitur, indicitur ministratio. Et infrà, Exi in agrum, ager mundus est, exi non tanquam dominus, sed tanquam uillicus. Item papa fatetur se recepisse dominium aliquarum terrarum ab Imperatore. 12. q. 1. c. futurum. ItẽItem patet 96. dis. c. cùm aduenerunt. Ventum est ultrà, sibi nec Imperator iura pontificatus arripiat, nec Pontifex nomen Imperatoris sibi usurpet. Pręterea, Papa non habet dominium in terris infidelium, quia non habet potestatem nisi intra ecclesiãecclesiam: de his enim quę foris sunt, nihil ad eum, secundum Apostolum 1. ad Corin. 5.
1. Cor. 5.
& infideles sunt uerè domini, cùm Apostolus Roma. 13.
Rom. 13.
præcipiat eis pendi tributum etiam à fidelibus, & dicit eos habere potestatem à Deo, & obediendum legibus eorum, & tamẽtamen illi non habent dominium à papa: quia certè ipse nollet eos habere, & dat operam ad euertendum imperium paganorum. ergo non est dominus orbis. Ex quo patet error multorum iurisconsultorum, ut Archiepi. Panormita. Angeli. & Ancho. Syluest. & multorum aliorum, qui putant, quòd papa est dominus orbis propriè dominio tẽporalitemporali, & quòd habet authoritatem & iurisdictionem temporalem in toto orbe supra omnes principes. Hoc ego non dubito esse manifestè falsum, cùm tamen ipsi dicant esse | manifestè uerum. ego puto esse merum commẽtumcommentum in adulationem & assentationem pontificum, unde & cordatiores iurisconsulti oppositum tenẽttenent, ut Iohan. An. & Hugo, nec S. Tho. qui fuit studiosissimus authoritati pontificiæ, hoc dominium unquam tribuit summo pontifici. Patet etiam secundò, esse non solùm falsum, sed ludibrio dignũdignum, quòd ijdem dicũtdicunt in donatione facta Syluestro, si qua fuit: uel in posteriori à Philippo Augusto, non fuisse factam donationem, sed restitutionẽrestitutionem: imò econtrario Syluestrum donasse Constantino imperium orientale propter bonum pacis. Et similiter quòd papa non utitur administratione tẽporalitemporali in toto orbe Christiano: hoc, inquiunt, non esse propter defectum authoritatis, sed propter nutriendum in filijs uinculum unitatis & pacis. Certè hoc nullum habet fundamentum in scripturis, nec usquãusquam legimus hanc potestatem datam Apostolis à Christo, nec ipsos ea usos, nec docuisse se habere aliquod tale dominiũdominium: imò nec ipse papa unquãunquam agnouit hãchanc potestatẽpotestatem, imò oppositũoppositum testatur in multis locis, ex quibꝰquibus aliqua adducta sunt: & apertè doctissimus Innocentius in c. per uenerabilem. qui filij sint legitimi. dicit se non habere potestatem in temporalibus supra regem Franciæ.
¶ Secunda propositio, Potestas
3
* temporalis | non dependet à summo Pontifice sicut aliæ potestates spirituales inferiores, puta sicut episcopatus, aut curatus, aut aliæ potestates spirituales: Probatur ista ex prima, Quia episcopis & inferioribus potestatibus ipse dat potestatem & authoritatem certo modo, ut infrà disputabitur: sed Regibus, & principibus nullãnullam dat potestatẽpotestatem, quia nemo dat quod non habet: ipse autem non est dominus, ut probatum est. Ergo nec potest dare dominium, & per consequens nec facere Reges, nec principes temporales, dico per potestatem temporalem. Hoc etiam probatum est in pręcedentibus per confessionem ipsorum summorum pontificum. Et probatur etiam ratione, Quia potestas temporalis erat ante claues ecclesiæ: erãterant enim principes ueri & domini temporales ante aduẽtumaduentum Christi, nec Christus uenit tollere aliena, &c. nec ecclesia indiget hoc dominio, &c. Ista propositio non omnino est eadem cum prima: quia fieri posset, ut ad papam spectaret cõstituereconstituere Reges, licet non esset ipse dominus, sicut dat dominium, & titulum ad præbendam, & bona temporalia, quorum non est dominus propriè: & sicut Imperator facit, & instituit duces, quãuisquamuis non sit propriè dominus illius ditionis, quia non posset sibi reseruare. Sed dico quòd nec hoc modo papa est supra Reges, & principes, quòd institutio | eorum, uel fuerit, uel posset esse à summo pontifice, nec dubito plus de ista, quàm de prima, licet etiam assertores alterius partis communiter dicant, quòd papa instituit omnem potestatem temporalem tanquam delegatam, & subordinatam sibi: & quod ipse cõstituitconstituit Constantinum Imperatorem: sed totum hoc est fictitium, & sine quacunque probabilitate, nec innititur uel ratione, uel testimonijs uel scripturæ, uel saltem alicuius ex patribus, uel uerè theologis. Sed glossatores iuris hoc dominium dederunt papæ, cùm ipsi essent pauperes rebus, & doctrina. Item dominia priuata non dependent à papa: ergo nec publica.
¶ Tertia propositio, Potestas
4
* ciuilis non est subiecta potestati temporali papæ. non dico autem, quòd non sit subiecta papæ: quia certum est omnes potestates esse subiectas papę ratiõeratione potestatis spiritualis, quia omnes sunt oues, & ipse est pastor. Sed dico non esse subiectam ei tanquam domino temporali. Hæc propositio differt à prima & secunda. Quia dato quòd non esset dominus orbis, nec haberet instituere dominos: posset esse superior, sicut Imperator est superior aliquibus Regibus, & tamẽtamen nec est dominus regnorũregnorum, nec instituere habet reges in illis prouincijs: uel sicut Rex FrãcorũFrancorum proximis tẽporibꝰtemporibus erat superior ad comitẽcomitem FlãdrięFlandrię, & tamẽtamen nec erat propriè dominus, nec in|stituebat comitẽcomitem: imò Rex est supra omnes priuatas personas regni, & tamen non facit eos dominos rerũrerum suarum. Dico ergo, quod nec hoc modo principes, aut reges subijciuntur papæ. Ista non indiget probatione, patet enim ex præcedentibus. Sed potest confirmari, Quia respub.respublica temporalis est respublica perfecta, & integra. ergo non est subiecta alicui extra se, aliâs non esset integra. ergo potest sibi constituere principẽprincipem nullo modo subiectum. Item tempore quo fuerunt Reges, & sacerdotes in populo Israëel, non legimus, quòd sacerdotes haberent temporale dominium. Vnde ergo cùm in Scriptura nihil habeatur de hac potestate, ortum habuit hæc potestas? Validissima probatio omnium istorum est, Quia non probatur aliquo modo hæc temporalis potestas in summo Pontifice. ergo non habet illam. Item quare episcopus non haberet illam potestatem temporalem in suo episcopatu? Ex his propositionibus sequitur corollarium manifestè, quòd
5
* papa non habet iudicare saltem uia ordinaria de causis principum, aut iuribus ditionum, & regnorum titulis, nec potest ad eum appellari in causis ciuilibus. Hæc patet ex dictis, quia si non est nec dominus, nec superior, non est quare ad eum appelletur: & dico papam non habere hanc potestatẽpotestatem non solùm quãtumquantum ad usum, & executionem, sed | nec quantũquantum ad authoritatẽauthoritatem. Qui enim sunt defensores temporalis potestatis in papa, fatentur quidem papam non habere usum & executionem ordinariam huius potestatis: sed hoc non defectu authoritatis, sed quia ipse dedit, & transtulit potestatem & usum eius in principes. Ego uero dico ipsum nec habere usum nec potestatem, & ideo nec ad ipsum spectare iudicium causarum temporalium, nec in prima instantia, nec in gradu appellationis. Dico uerò ordinarie: non enim nego, quin in casu possit haberi recursus ad papam, & quòd ipse possit rescindere iudicium ciuile. Sed hoc non ratione potestatis temporalis, sed ratione spiritualis præcisè, ut statim dicturus sum. Hanc conclusionem confitetur Alexander papa tertius in c. causam. extra. Nos attẽdentesattendentes, quòd ad regem pertinet, non ad ecclesiam de posessionibus iudicare, ne uideamur iuri AnglorũAnglorum detrahere, qui ipsarum iudicium ad se asserũtasserunt pertinere, fraternitati uestrę mãdamusmandamus, Regi possessionũpossessionum iudiciũiudicium relinquẽtesrelinquentes, &c. Et Bernardus ad Eugenium, In criminibus, non in possessionibus potestas uestra: propter illa siquidem has accepistis claues regni cælorum. & infrà, Habent hæc infima terrena iudices suos, & principes terræ. Idem Innocentius tertius in c. nouit. de iudicijs. Non enim intendimus iudicare de feudis, cuius scilicet ad ipsum | regem spectat iudicium. Sequitur secundò, quòd
6
* ipse non habet potestatem deponendi principem secularem, etiam ex iusta causa, eo modo quo potest deponere episcopum. Hoc semper intelligo, ratione authoritatis temporalis: quia per potestatem spiritualem, & in casu, secus est, ut postea dicãdicam. Hoc corollarium patet ex dictis. Sequitur tertiò, quòd
7
* nec habet confirmare, nec potest infirmare leges ciuiles. Patet ex dictis, quia si potestas ciuilis non depẽdetdependet ab eo, ergo nec actus potestatis ciuilis.
¶ Quarta propositio, In
8
* papa nulla est potestas merè temporalis. Declaro hãchanc Potestas ciuilis, & tẽporalistemporalis est, quæ habet finem temporalem: spiritualis est, quæ habet finem spiritualem. Dico quòd in papa nulla est potestas, quæ ordinetur ad finem temporalem, quæ est merè temporalis potestas. Ita tenet Caieta. in apolo. c. 6. ad octauum argumẽtumargumentum Almani. Probatur, Quia ut suprà dictũdictum est, potestas spiritualis distinguitur à temporali ex fine, quia potestas spiritualis tendit ad finem spiritualem. sed summus pontifex non est nisi persona, uel sacerdos, in quo est summa potestas ecclesiastica: ergo non habet potestatem, quæ habet finem temporalem. Et confirmatur, Sine aliqua potestate purè temporali esset summus pontifex, quia haberet summam potestatẽpotestatem ecclesiasticam: ergo non est ponenda in eo ali|qua potestas temporalis. Confirmatur secundò, Necessitas & ratio rerum sumenda est ex fine, sed nullus finis est ponendi hanc potestatẽpotestatem, ergo. Et quamuis inter defensores alterius sententiæ sint aliqui de numero ThomistarũThomistarum, tamẽtamen puto S. ThomãThomam esse huius sententiæ, tum quia, ut dictum est, cùm fuerit studiosus impẽdiòimpendiò pontificum, nun quãquam tamen huiusmodi potestatem tribuit papæ, tum maximè, quia ut infrà alio loco dicturus sum secũdumsecundum S. Tho. ecclesiastici sunt exẽptiexempti à tributis priuilegio principũprincipum seculariũsecularium. Quòd si papa est Dominus tẽporalistemporalis, ut isti autumant, et Reges habent imperiũimperium ab ipso, non erat opus priuilegio principum ad exemptionẽexemptionem ecclesiasticorũecclesiasticorum.
¶ Quinta propositio, Temporalis
9
* potestas non depẽdetdependet à spirituali omnino, eo modo quo ars, siue facultas inferior depẽdetdependet, à superiori, ut frænorũfrænorum ars inseruit equestri, fabrilis nauticæ, armorum militari. HãcHanc posuit propter docto. qui hanc comparationem ponunt inter istas duas potestates. Probatur, Potestas ciuilis non est præcisè propter spiritualem, sed ars inferior est pręcisè propter superiorem. ergo comparatio non est omnino similis. Antecedens pro utraque parte patet. Nam si non esset militaris, non esset armorũarmorum ars, nec fręnorũfręnorum, nisi esset equestris. Sunt enim oẽsomnes huiusmodi organicæ, id est, instrumentales: cessante autẽautem fi|ne, nullus est instrumenti usus, imò nullum esset instrumentum. Non sic autem est de potestate ciuili in ordine ad spiritualem. Dato enim quòd non esset aliqua potestas spiritualis, nec aliqua beatitudo supernaturalis, esset aliquis ordo in tẽporalitemporali repub. & esset aliqua potestas sicut est in rebus naturalibus, etiam irrationalibus, inter quas aliqua agunt, alia patiuntur propter bonum duntaxat uniuersi. ergo magna est differentia. Non est ergo sic intelligendum, quòd una dependet ab alia, quod sit præcisè propter illam uel tanquãtanquam instrumentũinstrumentum eius, uel tanquam pars illius: sicut potestas prætoris, est pars regiæ potestatis, sed est integra & perfecta potestas in se, & ꝓpterpropter propriũproprium finẽfinem immediatè: sed nihilominus est aliquo modo, ut suprà dictũdictum est, ordinata ad potestatem spiritualem. Et confirmatur, Quia ex sententia meliorũmeliorum philosophorum, uir fortis deberet ponere uitam pro repub. etiam si non esset aliqua felicitas post hanc uitam. Ergo adhuc maneret respublica secluso fine spiritualis potestatis, & per consequens maneret aliquis ordo principatus, & subditorum, sine quo non esset propria respublica.
¶ Sexta propositio, His non obstantibus, potestas
10
* ciuilis aliquo modo subiecta est, non potestati temporali summi Pontificis, sed potestati spirituali. Probatur, Quia si finis alicu|ius facultatis dependet à fine alterius facultatis: ergo etiam facultas dependet à facultate. 1. Ethico. Hanc comparationem ponit S. Tho. secunda secundæ. q. 40. arti. 3. ad tertium. Sed finis temporalis potestatis dependet à fine spiritualis aliquo modo: ergo etiam potestas ciuilis à spirituali. Assumptum probatur, Quia specialitas humana est imperfecta, & ordinatur in beatitudinem supernaturalem tanquam in perfectam, sicut ars armorum fabricandorum ordinatur in militarem & imperatoriãimperatoriam, & fabricandi nauẽnauem nauticæ, & fabricãdifabricandi uomeres agri culturæ, & sic de alijs. Itaque non oportet imaginari, quod potestas ciuilis, & spiritualis sint sicut sunt duæ respublicæ disparatæ & differentes, ut GallorũGallorum, & Anglorum. Et cõfirmaturconfirmatur hoc & declaratur, Si enim administratio ciuilis esset in detrimẽtũdetrimentum administrationis spiritualis, etiãetiam si ad finẽfinem propriũproprium ciuilis potestatis esset cõmodacommoda administratio: tamen teneretur Rex, aut princeps mutare huiusmodi administrationẽadministrationem (ut statim ꝓbaturusprobaturus sum). Ergo ciuilis potestas est subiecta aliquo modo potestati spirituali. Sed cõtràcontrà, Quia etiãetiam si administratio spiritualis noceret reipub. teneretur PõtifexPontifex mutare. RespõsioResponsio, Non est uerum, si esset necessarium, uel ualde utile, & tamen etiam si perirent bona temporalia, deberẽtdeberent poni pro spiritualibus in necessitate, uel magna | utilitate. Nec ualet dicere, quòd licet hoc sit uerum, tamen hoc non est, nec ratione subiectionis, aut dependentiæ, sed quia finis spiritualis potestatis est perfectior, quàm ciuilis, & ideo ex ordine charitatis debet opponi bonum spirituale bono tẽporalitemporali. hoc, inquam, non ualet. Nam si potestas temporalis, non aliquo modo subijceretur spirituali, & ordinaretur ad illam, dato quòd bonũbonum spirituale esset maius, non inde nasceretur obligatio ad conseruandum bonum spirituale cum detrimẽtodetrimento boni temporalis. Probatur, Nam gubernator unius reipub. non tenetur, imò non debet cõseruareconseruare bonum alterius reipub. quantumcunque maiori cum detrimento suæ reipublicæ. Imò nec homo priuatus tenetur adire detrimentum bonorum suorum pro conseruatione alienæ reip. Si ergo respublica ciuilis & spiritualis essent omnino indepẽdẽtesindependentes, sicut duę respu. temporales, uel sicut duæ artes impertinentes, non teneretur princeps tẽporalistemporalis subuenire spiritualibus cum detrimento temporalis reipub. Nec valet dicere, quòd Rex tenetur subuenire rebus spiritualibus, quia est respectu subditorum suorum: & si subditi facerent iacturãiacturam in bonis spiritualibus, iam opus esset subuenire cum quocunque detrimento bonorum, uel gubernationis tẽporalistemporalis, aliâs noceret illis: sed hoc est propter subiectionem, | hoc, inquam, non ualet, quia non solùm respectu subditorum suorum. Sed si ex administratione reipublicæ ciuilis in Hispania fieret magna iactura bonorum spiritualium in Africa, teneretur princeps corrigere huiusmodi administrationẽadministrationem. Ergo hoc est propter depẽdentiamdependentiam, & ordinationem. Et confirmatur hoc, Quia tota ecclesia est unũunum corpus, nec ex republica ciuili & spirituali fiunt duo corpora: sed unum tantùm, ut certum est ex apostolo Paulo, ut suprà inductum est. quia Christus est caput totius ecclesiæ, & esset monstruosum, uel unum corpus esse sine capite, uel unum caput habere duo corpora, sed in uno corpore omnia sunt inuicẽinuicem cõnexaconnexa, & subordinata, & partes ignobiliores sunt propter nobiliores. Ergo etiãetiam in republica Christiana oĩaomnia sunt subordinata, & cõnexaconnexa, & officia, & fines, & potestates: & nullo modo est dicẽdũdicendum, quòd spiritualia sunt ꝓpterpropter tẽporaliatemporalia. Ergo ecõtrarioecontrario tẽporaliatemporalia sunt propter spiritualia, & dependent ab illis. Item probatur, Quia non uidetur esse minoris dignitatis sacerdos nouæ legis, quàm ueteris legis, qui poterat etiam causas temporales in casu terminare, ut suprà probatum est Deu. 17.
¶ Septima propositio, In ecclesia
11
* est aliqua potestas, & authoritas temporalis in toto orbe. Ista patet primò ex. c. oẽsomnes. dist. 22. in quo Nicolaus papa inquit, Christus beato Petro uitæ | æternæ clauigero, terreni simul, & cælestis imperij iura commisit. ubi gl. Argumentum, inquit, quòd papa habet utrunque gladium, spiritualem scilicet & temporalem. Item allegat 66. d. c. tibi duo, & c. nos sanctorum & c. iuratos. Item est expressa determinatio beati Bernardi ad Eugen. ubi tamen nihil omnino tribuit assentationi & gratiæ Pontificis, sed potiùs quãtumquantum licet, reprimit ambitionem illius sedis. Et probatur ratione, NecessariũNecessarium fuit ad commodam administrationem ecclesię & ad finem spiritualem ecclesiæ, ut in ecclesia esset potestas temporalis. Ergo est ponẽdaponenda talis potestas. Antecedens probatur, & declarabitur in octaua propositione, quæ talis est.
¶ Octaua propositio, In
12
* ordine ad finem spiritualem papa habet amplissimam potestatem temporalem supra omnes Principes & Reges & Imperatorem. Et primò, quòd in ecclesia sit potestas temporalis in ordine ad finem spiritualium, probatur: quia temporalia, ut suprà dictum est, aliquo modo sunt necessaria & ordinata ad finem spiritualem. Ergo Christus non satis prouidisset, & cauisset rebus spiritualibus, si non reliquisset aliquam potestatem, ad quam spectaret quando opus esset ordinare, & uti temporalibus conuenienter ad finem spiritualem: sed hoc non spectat ad officiũofficium principum secularium, qui ignorãtignorant proportionem | rerum temporalium ad spiritualia, nec habent curam rerum spiritualium: ergo ista cura utendi tẽporalibustemporalibus ad spiritualia, est potestatis ecclesiasticæ: ergo si necessarium sit ad conseruationem, aut administrationem rerum spiritualium aliquando uti materiali gladio, & authoritate temporali, papa hoc poterit. Dico uerò, quòd habet amplissimãamplissimam potestatẽpotestatem: quia quantùm, & quando necesse est ad finem spiritualem, potest non solùm omnia, quæ principes seculares possunt, sed & facere nouos principes, & tollere alios, & imperia diuidere, & pleraque alia. Sed ut hæc magis exponantur, dubitatur, Vtrum
13
* hæc potestas temporalis in summo pontifice intelligatur solùm mediãtemediante potestate, & gladio spirituali, an immediatè exercere potestatis temporalis actum: exempli gratia, si pro defensione fidei necesse est ut Hispani proficiscantur ad bellum aduersus Saracenos, utrum papa solùm possit censuris, & præceptis cogere RegẽRegem ut proficiscatur ad bellũbellum: an ipse indicere bellũbellum ꝓpriapropria authoritate, & uocare Hispanos in bellum, & quod teneãturteneantur eum sequi sicut RegẽRegem. Vel, ut sit exẽplũexemplum familiarius, Imperator fecit legẽlegem, ut possessor etiam malę fidei præscriberet, & suppono, quòd lex non est de se ita iniqua, quin haberet uim legis, nisi esset reuocata: nihilominus quia est occasio iniuriarum, & rapinarum, & plus mali affert, | quàm boni, expedit ut tollatur & antiquetur. Dubitatur an papa possit sua authoritate immediata reuocare, & contrariam ferre, an solùm possit præcipere Imperatori, & cogere ut reuocet, & tollat. Respondeo primò, quòd papa non potest immediatè reuocare eam legem, quia hoc spectat ad potestatem ciuilem: & papa non debet, nec potest usurpare potestatem ciuilem nisi necessitate, aliâs faceret iniuriam principibus, si occuparet officium eorum. Probatur, Quia si solùm per hoc quòd sit conueniens ad finem spiritualem aliquis actus potestatis ciuilis, posset papa, illam exercere, cùm tota administratio temporalis sit necessaria ad finem spiritualem, posset papa semper exercere totam potestatẽpotestatem ciuilem, & sic cessaret officium principum. Non ergo sufficit, ut aliquid sit necessarium ad finem spiritualem ad hoc, quòd spectet ad papam, sed oportet, ut illud sit in casu necessitatis. id est ubi cessat potestas ciuilis , & non ubi facere potest officium suum. Dico ergo quòd papa primò debet uti potestate spirituali, iubendo scilicet illud reuocari, quod si nolit princeps secularis, tunc potest ipse, & debet propria authoritate reuocare, & erit reuocata. Et eodem modo dico, si populus Christianus eligeret principem infidelem, de quo meritò timeret, quòd populum auerteret à fide, ille nihilominus manendo in iure diuino | solùm, esset uerus princeps, nihilominus papa deberet admonere populum, imò præcipere, ut tolleret illum: quòd si nollet, aut non posset, tunc papa sua authoritate posset eum tollere, & qui prius erat uerus princeps, authoritate papæ perderet principatum. Et similiter dico in alijs negotijs temporalibus, quòd papa non potest præuenire potestatem temporalem, & quantumcunque potestas temporalis sit negligens in administratione reipublicę si hoc non uergit in detrimẽtumdetrimentum rerum spiritualium, PõtifexPontifex nihil potest: sed si hoc uergit in iacturam grauem spiritualium, potest adhibere remedium eo modo, quo dictum est. Et similiter si principes inter se belligerant de aliqua prouincia cum manifesto detrimento, & malo religionis, non solùm potest interdicere eis bellum, sed si aliter conuenire non possunt, potest iudicare inter illos per authoritatem propriam, & dare ius uni eorum, & auferre alteri. Ratio omnium istorum est, quia respublica spiritualis debet esse perfecta sicut & temporalis, & per consequens sibi sufficiens. sed respublica temporalis hoc iuris habet, ut si aliter non potest seruare se indemnem, & incolumem, posset exercere iurisdictionem & authoritatẽauthoritatem in aliena prouincia. Si enim aliter Hispani non possunt se defendere ab iniurijs Gallorum, possent occupare ciuitates eorum, & consti|tuere eis nouos principes, & dominos, & punire nocentes, &c. propria authoritate facere, ac si essent uerè domini, ut omnes doctores habent fateri. Ergo similiter si potestas spiritualis non potest seruare indemnẽindemnem suam rempublicam, poterit cum authoritate omnia facere necessaria, ad illum finem: aliâs potestas esset manca, & non sufficienter instructa ad suũsuum finem. Dubitatur secundò, Si
14
* enim papa non habet potestatem tẽporalemtemporalem ordinariam, sed duntaxat in casu necessitatis, si papa diceret aliquam legem ciuilem, aut aliquam administrationem temporalem non esse conuenientem, & non expedire gubernationi reipublicæ, & iuberet eam tolli, Rex autem diceret contrarium, cuius sententiæ standum esset? Respondeo, si papa diceret talem administrationem non expedire gubernationi tẽporalitemporali reipublicæ, papa non esset audiendus: quia hoc iudicium non spectat ad eum, sed ad principem: & dato, quòd uerum esset, nihil ad authoritatẽauthoritatem papæ. Eo enim ipso quòd hoc non sit contrarium saluti animarum, & religioni, cessat officium papæ. Sed si papa dicat talem administrationem cedere in detrimẽtumdetrimentum salutis spiritualis, ut quòd talis lex seruari non posset sine peccato mortali, aut esse contra ius diuinum, aut esse fomentum peccatorum, standum esset iudicio Pontificis, quia Rex non habet iudicare | de rebus spiritualibus, ut suprà dictum est. Et hoc intelligitur, nisi apertè erraret, uel faceret in fraudẽfraudem. Habet enim Pontifex rationem habere tẽporalistemporalis administrationis, nec quicquid primo aspectu uidetur conducere ad promouendum religionem, statim decernere sine respectu rerum temporalium: non enim tenentur nec principes nec populi ad optimam rationem uitæ Christianæ, nec ad hoc possunt cogi, sed solùm ad conseruandum legem Christianam intra certos limites, & terminos. Et confirmatur hoc, quia cùm sint in una ecclesia relictæ à Christo duæ potestates distinctæ ad conseruationem & incrementum bonorũbonorum, tam temporalium, quàm spiritualium, & possint non rarò oriri dubia & controuersiæ inter utrãqueutramque potestatem, non uideretur perfectè prouisum ecclesiæ, nisi esset aliquod iudicium, ubi terminarentur huiusmodi dubia: aliâs omne regnum diuisum desolaretur Matthę. 12.
Matt. 12.
Luc. 11.
Luc. 11.
Et non est rationale dicere, quòd hoc spectet ad principes seculares, qui non possunt rectè iudicare de spiritualibus. Ergo uidetur quòd potiùs hoc spectet ad principes ecclesiasticos. Et præterea quãtumcunquequantumcunque interueniat detrimentum in administratione temporalium, si ali quid est necessarium ad uitam spiritualem subditorum, postponi debent tẽporaliatemporalia. Et ideo cùm cognitio rerum spiritua|lium spectet ad prælatos ecclesiasticos, etiam iudicium de comparatione temporalium ad spiritualia oportet ut ad eos spectet. Ad hunc sensum suprà positum uidetur ponere authoritatem in temporalibus in summo Pontifice Petrus de Palud. licet eam extendat benignius quàm opus est. Et uide illum in trac. De potest ecclesiæ. Bonifacius octauus in extrauaganti, unam sanctam. In hac quidem scilicet Romani pontificis potestate, duos esse gladios, spiritualem scilicet & temporalem, euangelicis dictis instruimur. Nam dicẽtibusdicentibus Apostolis, Ecce duo gladij: hic, &c. & consequenter dicit, Non est potestas nisi à Deo: quæ autem à Deo sunt, ordinata sunt, non autem ordinata essent, nisi gladius esset sub gladio, & tanquam inferior reduceretur per alium in suprema. Et idẽidem determinat Innocentius tertius in c. per uenerabilem. qui fil. sint. legiti. Sed contra aliqua ex prædictis possunt fieri argumenta, quibus moti sunt aliqui ex authoribus ad sentiẽdumsentiendum contrariũcontrarium aliquarũaliquarum propositionum assertarũassertarum. An Christus fuerit dominus totius orbis. Arguitur ergo primò, maximè contra tres primas propositiones, Christus
15
* redemptor noster fuit dominus orbis, etiam secundum humanitatem: sed papa est uicarius Christi: ergo papa est simpliciter uerus dominus orbis, & sic habet omnimodam potestatem supra om|nes principes, & supra omnem potestatem tẽporalemtemporalem. Antecedens patet, quia ipse est Rex regum, & dominus dominantium, Apoc. 18.
Apoc. 18.
& ipse de se dicit, Data est mihi omnis potestas in cælo & in terra Matth. 28.
Matt. 28
Et de ipso habetur in prophetis, quòd ipse dominabitur Gentium. Psal. 21.
Psal. 21.
Et regnum ipsius omnibus dominabitur. Psal. 102. & 46.
Psal. 102. & 46.
quòd regnabit super Gentes. Minor autem probatur, tum quia absolutè dictum est Petro, Pasce oues meas, Iohan.
Iohan. ultimo.
ultimo. sine limitatione ergo uidetur, quòd habet authoritatem pascendi sicut Christus scilicet in spiritualibus, & temporalibus. Item quia Apostolis dictum est, Sicut misit me Pater, & ego mitto uos. Iohan. 20.
Iohan. 20.
sed ipse missus est cum utraque potestate: ergo etiam in ecclesia manet utraque potestas. Item, Quia uidetur, quod se regem fecerit, quia de hoc accusatus fuit, nec ipse uidetur negasse. Luc. 23.
Luc. 23.
& Iohan. 19.
Iohan. 19.
& Math. 27.
Matth. 27.
Ad hoc argumentum primùm dico, quòd non statim ualet, quia Christus habuit potestatem temporalem, uel fuit orbis dominus: ergo hanc potestatẽpotestatem reliquit in ecclesia, sicut doctores cõfitenturconfitentur, quod in Christo fuit potestas excellentiæ, quam tamen non reliquit in ecclesia. Nec enim est in ecclesia potestas instituendi noua sacramenta, nec destituendi iam condita, nec remittendi peccata sine sacramẽtosacramento, quæ pote|stas fuit in Christo, Et sic esto, quòd concedatur, quòd Christus habuerit dominium totius orbis, expediebat quidem, quòd ipse haberet, tum propter authoritatẽauthoritatem personæ, tum quia erat renouaturus orbem, & ipse non poterat abuti potestate: non autem expediebat, ut eam potestatem relinqueret in ecclelesiaecclesia, quia possent pontifices malè uti ad perniciem ecclesiæ: sicut etiam doctores alterius sententiæ fatentur non expedire, ut papa exerceat illam potestatẽpotestatem. Quid autem opus erat ista potestate mathematica, quam nusquãnusquam esset ecclesia in usu habitura? SecũdòSecundò, quia alio loco prolixiùs hũchunc locũlocum de tẽporalitemporali potestate Christi tractaui, in præsentia dico, quòd
16
* Christus non fuit rex hæreditaria successione. Patet, quia de hoc regno nihil habemus in Euangelio, & frustra fingimus: & uidetur quòd fœmina non posset uenire ad regnum, & sic nec Christus. Tertiò dico, quod
17
* nec puto eum etiam dono Dei habuisse dominium temporale, quale est dominium principum: sed regnum ipsius fuit alterius rationis. Et utrũqueutrumque horum probatur: quia ubicunque fit mentio de regno Messiæ in Scriptura, semper ostenditur esse alterius generis, & ad alium finem quàm regna temporalia. Hoc patet in Psal. 2.
Psal. 2.
Ego autẽautem cõstitutusconstitutus sum Rex ab eo super Sion mõtemmontem sanctũsanctum eius, prędicãsprędicans præceptũpræceptum eius. Quem lo|cum ipse dignatus est exponere in Euangelio Iohan. 18.
Iohan. 18.
Regnum meum non est de hoc mundo. Ego ad hoc ueni in mundum, ut testimonium perhibeam ueritati. Quod idẽidem est, ac dicere, prædicans præceptum eius in quo loco profectò in sensu literali uidetur omnino exclusisse omnẽomnem opinionem de regno temporali. Cùm enim Pilatus interrogasset, Tu es rex iudeorum, RespõditRespondit Dominus, An temet ipso hoc dicis, an alii tibi dixerũtdixerunt de me? Quæ uerba id apertè ostendunt. Nam Pilatus legis ignarus, & religionis, non poterat intelligere aliud regnum, nisi temporale, quale principes seculi habent: at que adeò si hoc à se diceret, an Christus scilicet esset rex non poterat intelligere, nisi de regno temporali, & oportuisset aliter respõdisserespondisse, quàm respondit. Si autem hoc dicebat ex criminatione Iudęorum, qui dicebant eum se regem facere, aliter erat respondendum. Et sic postquãpostquam Pilatus dixit, Gens tua, & pontifices tui tradiderunt te mihi, Dominus uoluit eum admonere, ne deciperetur calumniis iudęorum, sed intelligeret, quòd regnum, cuius Iudæos malè habebat Christum se regem facere, non esse tale regnũregnum, quale Pilatus potuerat intellexisse, sed esse regnum Messiæ, quod non erat regnum de hoc mundo, id est, non eiusdem rationis, nec ad eum finem, ad quem alia regna ordinantur, | sed ad prædicationem ueritatis: quasi dicat, Noli falli, regnum meum, de cuius affectatione me Iudæi accusant, non est tale regnum, qualia uestra regna. Itaque non negat crimen obiectum, si sanè, & uerè intelligatur, Neque Iudæi unquam eum accusauerunt de alio regno, nisi de regno Messiæ. sic enim dicebant Luc. 23.
Luc. 23
Hunc inuenimus subuertentem gentem nostram, prohibentem tributa dari Cæsari, & dicẽtemdicentem se Christum regem esse. Verum est autem, quòd Iudæi putabant regnum Messiæ esse regnum temporale, cuius sentẽtiæsententiæ etiam uidẽturuidentur esse isti, qui ei tribuunt hæreditario iure regnum Iudæorum, quod tamen Christus aperte negauit. Regnum
18
* ergo. Christi in toto orbe nec fuit ex aliquo principio humano, puta iure paterno, aut electione, aut alio simili titulo, nec ad aliquem finem tẽporalemtemporalem, sed fuit titulo redemptionis, sicut Apostolus dixit,
Philip. 3.
Factus est obediens usque ad mortem, propter quod & Deus exaltauit illum, & donauit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genuflectatur, cælestium, terrestriũterrestrium, & infernorũinfernorum. Philipen. secundo. Atque etiam ad finem redemptionis, qui est finis spiritualis, ad quẽquem finẽfinem habuit plenissimãplenissimam potestatẽpotestatem, etiãetiam in tẽporalibustemporalibus, & potuit mutare omnia regna mundi, & nouos principes instituere & alios redigere | in ordinẽordinem, & priuatas facere, & omnia facere, quæ ad finem redemptionis, propter quem in orbem uenerat, opus essent: quam etiãetiam potestatem in casu non negamus ecelesiæecclesiae. Profectò si omnes Christiani uellent principes paganos eligere, papa posset obstare, & Christianos principes pręficere. Facit etiam illud, Non enim misit Deus filium suum in mundum, ut iudicet mundum, sed ut saluetur mundus per ipsum. Iohan. 3.
Iohan. 3.
& alibi. Quis me constituit iudicem inter uos? Luc. 12.
Luc. 12.
Et ratione probari potest, quia non est usus ea potestate, & frustra est potentia, quæ non reducitur ad actum. Sed dicunt propter dignitatem, & perfectionem. magna uerò dignitas, quãquam affectaret Dominus, earum rerum scilicet quas omnes Paulus tãquãtanquam stercora arbitratus est, Philipen. 3.
Philip. 3.
Certè Christus uerbo docuit contemnere, non solùm usum, sed proprietatem rerũrerum temporalium, nedum exemplo sibi uendicasset. itẽitem faciũtfaciunt argumentũargumentum ex illo. Luc. 22.
Luc. 22.
Ecce duo gladij hîc. De quo uide Caietan. in ientaculo.
19
* Bonifacius in extrauaganti intelligit. de gladio spirituali, & temporali. & Bernardus ad Eugenium. Tertiò Arguitur, Zacharias pontifex deposuit à Regno regem Francorum Christianum, & præfecit in regno PipinũPipinum, Caroli magni patrem, ut testatur Gelasius. 15. qō.quaestio 6. c. alius. Stephanus papa trãstulittranstulit imperium à | Gręcis ad Germanos tempore Constantini imperatoris, & instituit primum imperatorem Carolum cognomento magnum, ut testatur Innocentius tertius in c. uenerabilẽuenerabilem. de electione. uide in c. licet, de foro cõpetẽticompetenti, & in clementina, pastoralis. de re iudicata. Item Innocentius quartus Regi Portugalię interdixit regni administrationẽadministrationem, ut habetur in. c. grandi. de supplenda negligentia pręlatorum. lib. 6. Ad omnia hæc respondetur, quòd nihilo plus probant, quàm à nobis assertum est, quòd scilicet in casu summus pontifex omnia illa potest, ubi scilicet illa sunt necessaria ad tollẽdũtollendum scandalum in regno, ad protectionem religionis contra paganos, & alia similia. Quartò arguitur, Ad ecclesiasticam potestatem spectat cognoscere de omni peccato mortali, saltem deuoluitur iudicium ad illam per uiam correctionis fraternæ. Matthę. 18.
Matth. 18.
Cum ergo in omni causa quantumcunque seculari altera pars facit iniuriam, ergo ecclesia poterit iudicare de illa causa, & sic poterit cognoscere de omni cõtrouersiacontrouersia, & causa seculari, quod spectat ad potestatem ciuilem. Respondetur in multis articulis & causis, Vtrum pars faciat iniuriam, dependet ex iure ciuili: & ideo non spectat ad potestatem ecclesiasticãecclesiasticam de illa causa, sed oportet quod terminetur in foro suo, scilicet ciuili. PostquãPostquam autem illic terminata est, si pars alte|ra nollet obedire, tunc ratione peccati posset haberi recursus ad ecclesiam, sed non priús. SecũdòSecundò, Ille processus, quo tales causę deuoluuntur ad iudicium ecclesiæ, est solùm ad finem correctionis fraternæ, & non ad satisfactionem partis læsæ: in foro autem ciuili contrario modo, & ideò iudicium illud potestatis ecclesiasticæ non est temporale, sed spirituale, nec etiam illo iudicio debet aut potest papa uti in fraudem, aut impedimẽtumimpedimentum iurisdictionis ciuilis. De duobus gladiis clarũclarum est, quòd in sensu literali nihil habetur. Sed cum Christus ostendisset eos habituros contradictionem, & necesse esse habere defensionem, ipsi errantes dixerunt, Ecce duo gladij hîc, &c. Vide Turrem crematam libro. 2. c. 113. 114. 115. SecũdòSecundò potest fieri argumẽtũargumentum, quia põtificespontifices distribuunt prouincias infidelium, ut patet de insulis inuẽtisinuentis ab Hispanis: sed ex dictis patet solutio. Nihilominus uitandus est error Ocham. in dialog. lib. 6. c. 8. & in fine dialogi. & Gerson, lect. 4. de uita spirituali. quòd papa non omnia peccata potest punire sentẽtiasententia excommunicationis, puta peccata, quæ sunt cõtracontra legem naturæ, sed solùm quæ sunt directè contra Euangelium, ut de sacramẽtissacramentis, & fide. Hoc est contra Paul. 2. Corin. 5. ubi excommunicat incestum: quod tamen peccatũpeccatum est contra naturam.
Loading...