¶
SecũdaSecunda propositio, Non
* omnis exemptio
clericorũclericorum est de iure diuino. Probatur primò,
Hoc non habetur alicubi in iure diuino: ergo
nõnon est tali iure sancita, huiusmodi
exẽptioexemptio.
Antecedens probatur, Quia duo testimonia,
quæ adducunt ad hoc probandum, non satis
ostendunt hanc exemptionem. primus locus
est Matth. 17.
ubi cùm exegissent didrachma à
Christo, Dominus dixit Petro, Reges
gẽtiumgentium
à quibus accipiunt tributum uel censum, à filijs suis, an ab alienis? Et ille dixit, ab alienis.
Dixit illi Iesus. Ergo liberi sunt filij. Vt autem
non scandalizemus eos, uade ad mare, & mitte hamum, & eum piscem, qui prius
ascẽderitascenderit,
tolle, & aperto ore eius, inuenies staterem, illum sumens, da eis pro me & pro te. Ex quo loco arguunt, In illo loco Christus signauit aliquod hominum genus non esse obnoxium
principibus, sed esse liberum: non autem uidetur intelligi posse alius ordo
hominũhominum præ|
ter ecclesiasticos, qualis erat Christus
cũcum Apostolis. ergo illi sunt liberi. Assumptum probatur, quia certè non intelligitur de militibus,
nec de nobilibus, omnes
autẽautem alij sunt subiecti tributo. ergo omnino oportet, quòd intelligatur de ecclesiasticis. Respondetur ad istum
locum ex S. Tho. &. Bonauent. in fine
secũdisecundi
senten. quòd Dominus loquebatur de se, &
discipulis suis, qui non
erãterant seruilis conditionis, nec res temporales habebant, de quibus
dominis suis obligarentur ad tributa soluenda: Et ideo non sequitur, quòd omnis Christianus, inquit, sit particeps huius libertatis,
sed illi solùm, qui Apostolicam uitam sequentes, non sunt seruilis conditionis. Fortasse ergo solùm uoluit Christus eximere eos, qui
nõnon
habent facultates: ecclesiastici autem habent.
ItẽItem dicit S. Tho. in illum locum Matthæi, ubi
etiam dicit, quòd uidetur uelle Dominus innuere, quòd ipse
nõnon tenetur soluere censum,
quia sit Rex: ipse enim est Rex regum, & dominus dominantium. Est autem
differẽtiadifferentia inter tributum, & censum. Tributum enim soluitur ex bonis, census autem pro capite in signum subiectionis. Christus autem non erat
subiectus, quia rex, & ad hoc satis erat, quòd
esset rex regno Messiæ, etiam si non esset rex
regno seculari. Messias enim quo ad
personãpersonam
|
saltem exemptus erat à potestate principum.
Item etiam erat de genere regum, erat enim filius Dauid, unde illud uidebatur satis ad exemptionem. Si enim pater est exemptus, etiam filius: ergo si maiores Christi fuerunt exempti,
ergo etiam Christus, etiam lege gentium. Vel
aliter, et credo quòd ueriùs. Christus enim est
rex totius orbis, & per consequens filij naturales Dei sunt exempti etiam iure
gentiũgentium, & ideo
Christus liber: non tollebat enim libertatem
humanitas, fortè enim Christus uoluit significare se filium Dei. Secundum locum ex Scriptura solent afferre, Nolite tangere Christos
meos. Psal. 104.
ex quo uolunt habere, quòd
cùm clerici sint christi Domini, cùm sint re uera uncti, & consecrati Domino, quòd non licet eos
tãgeretangere, hoc est nec iudicare. Sed ille locus nihil iuuat causam clericorum. Nam aut illud testimonium nihil de clericis, aut
solũsolum in
sensu allegorico, unde non trahitur argumentum. Secundò principaliter arguitur, Quia clerici sunt exempti à tributis non iure diuino,
sed priuilegio principum. Hoc expressè dicit
S. Tho. super illum locum Rom. 13.
Ideo non
tributa præstatis: & dicit hanc exemptionem
habere æquitatem quandam, non autem
necessitatẽnecessitatem. Et probatur, Quia in eo loco absolutè Paulus præcipit solui tributa, nulla men|
tione facta de clericis, aut alio genere hominum. ergo illa exemptio à tributis non est de
iure diuino. omnino enim est licentiosè & temere factum, si canon positus in Scriptura est
generalis, ponere exceptionem, quę nusquam
in Scriptura posita sit, cùm Scriptura sit aperta omnino. Certè puto clericos
nõnon esse exemptos à tributis iure diuino. Et confirmatur,
Quia sentiunt commodum, ergo debent sentire onus.