SECVNDA PARS DE diminutione Charitatis.

IN secunda parte relectionis agendum est de diminutione charitatis. Duobus
20
* autem modis solum imaginari potest aut disputari, quòd charitas diminuatur. Vno modo per peccatum ueniale. & secundo, per peccatum mortale, ita quòd ratione illius aliquis ad minorem charitatem & gratiam resurgat, quàm prius habuerat. De primo modo dubitatur, an
21
* per peccatum ueniale diminuatur charitas uel gratia. Et uidetur quòd sic, quia quanto crescit offensa, tanto minuitur gratia, ut patet in omni uita ciuili. Tanto enim aliquis cadit à gratia alicuius, quantum illum offendit. Sed ueniale peccatum est offensa Dei. ergo minuit gratiam.
¶ In contrarium est, quia sequitur, quòd mul| tiplicatis uenialibus tollerentur gratia & charitas. omne enim finitum per ablationem finiti consumitur. Dico, opinio est Altisiodo. celebrata in scholis, quòd peccata uenialia immutẽt immutent charitatem, quæ impugnatur ab omnibus doctoribus tam antiquis quàm modernis. De qua opinione & quæstione dico per duas propositiones. Prima opinio Altisio. non tam improbabilis est, sicut solet uideri in scholis. Probatur, quia pro illa sunt argumenta habentia apparentiam: & argumenta, quæ solent fieri contra illam, soluũtur soluuntur apparenter. ergo opinio illa est probabilis. Argumenta pro illa opinione sunt, primum quod factum est non debet uideri ita infirmum. Si enim non imaginaremur gratiam esse habitum, sed hominem esse gratum Deo per uirtutem diuinam, quæ habet illum acceptum, sicut homo est gratus regi non per aliquem habitum, facile esset intelligere quomodo per paruas offensas, licet peccata uenialia, homo redderetur minus gratus, sicut etiam homo est minus gratus amico per multiplicationem etiam leuium offensarum. Et certè si licet arguere ab humanis ad diuina, non est dubium, quin hoc sit in usu hominum etiam bonorum, ut minuatur amicitia per multiplicationem etiam leuium offensarum, quæ tamen non sufficiunt tollere amicitiam. Nescio | ergo unde nos diuinamus quòd sumus ita amici dei & ita grati post infinitam multitudinem peccatorum uenialium?
¶ Item pro eadem opinione arguitur, quia ex multiplicatione peccatorum uenialium redditur homo minus promptus ad actus charitatis, & aliarum uirtutum: minuunt enim feruorem charitatis, ut doctores concedunt. Signum est ergo, quòd habitus est minor. Maior enim habitus maiorem feruorem facit, & maiorem promptitudinem, & firmitatem, cuius contrarium experiuntur, qui habent consuetudinem peccãdi peccandi uenialiter. Ad argumentum in contrarium, quando argumentatur, sequitur quòd per multiplicationẽ multiplicationem uenialium tandem tolleretur charitas & gratia: aliqui dicũt dicunt , quòd quando gratia peruenit ad illum gradũ gradum , qui possit tolli per unũ unum ueniale, iam id ueniale fit mortale ex illa circunstantia.
¶ Contra hoc est argumentum, quia quilibet inuincibiliter ignorat illam circunstantiam. Nullus enim potest scire quando gratia est in tali statu. Item oportet confiteri de tali mortali peccato, quod non est dubium, quin ueniretur in multis, qui cauentes à mortalibus, tamen habẽt habent magnam consuetudinem uenialium. Nullus autem hactenus inuentus est, qui de hoc cõfiteretur confiteretur , nec deberet, nec quisquam tale consilium dedit, ergo.
¶ Item arguitur, quia peccatũ peccatum mortale, quod tollit gratiam, non est grauius mortaliter seipso sine tali circunstantia. Occidere enim hominẽ hominem in eo qui erat in gratia, non est grauius, uel saltem non est grauius moraliter, quàm in eo, qui est extra gratiam: ergo per hoc, quòd mendacium tolleret gratiam, non mutaret speciem, nec esset infinitũ infinitum grauius. Item arguitur. Præ supponitur unum falsissimum, quòd aliquis teneatur ad conseruationem gratię ex speciali præcepto: quod non est uerum. Qui enim est in gratia, & adulterat, non peccat contra duo præcepta, sed solum contra præceptum non adulterandi. Et ideo alii aliter respondent, quod secundum peccatum, etiam si sit æquale cum primo, non tantum tollit sicut primum, sed solum proportionabiliter, puta si primũ primum tollit unum gradum, secundum tollit dimidium, & tertium quartam partem gradus. Et sic consequenter clarum est, quòd si ita fieret, etiam si in infinitum multiplicarentur peccata, nunquàm omnino tolleretur gratia. Sed isti nullam rationem afferunt, quare secundum peccatum non auferat tantum sicut primum, nisi solum, quia sequitur inconueniens: quod non est satisfacere ad argumenta, & uidetur uoluntaria solutio. Et ideo aliter dico etiam, quòd
22
* nullum peccatum ueniale potest tollere gratiam, dato quòd quilibet tollat partem gratiæ. | Et ratio est, quia sicut augmentum gratię est quodammodo præmiũ præmium , ita diminutio est pœ na. Si autem aliquod ueniale omnino tolleret gratiam, id puniretur plus quàm omnia uenialia præcedentia. Manifestum est enim, quòd maius malum & grauior pœna est priuari uno gradu gratiæ apud eum, qui solum habet illum gradum, quàm priuari centum gradibus apud illum, qui habet ducentos. Peius est enim cadere à gratia, quàm cum gratia uenire ad minimum. Et si diceremus, quòd si quis habet decem gradus gratiæ, per peccatum ueniale perdit unum gradum, & per alia uenalia multiplicata possunt perdi nouem: sed cùm uenitur ad decem, nullum ueniale, nec quęcumque uenialia possunt tollere totum illum gradum, sed poterit tollere uel dimidium uel tres partes. Nec hoc est uoluntarie dictum. Quia grauius est habenti unum gradum perdere dimidium, quàm habenti centum perdere decem: sicut & maior pœna est habenti decem aureos perdere omnes, quàm habenti mille perdere uiginti: & grauius est habenti decem perdere uouem nouem , quàm habenti centum perdere quinquaginta, & hoc modo possemus elabi ex argumento. Si hoc non placet, posset aliter dici, quòd uenialia possibilia in tota uita unius hominis, sunt certa, & determinata, cùm sit certum tempus, & per consequens quamuis pos| set esse immensa multiplicata, est tamen certa, est em̃ enim aliquis determinatus numerus actuum, quos potest aliquis habere in una hora, & per consequens etiam in tota uita, quæ constat ex finitis horis. Hoc supposito ego dicerẽ dicerem , quòd minima gratia, utputa baptismalis, uel quæ cun quæ cunque alia habet plures partes quàm sunt peccata possibilia in tota hominis uita, & unum peccatum ueniale non potest tollere nisi unam particulam ex illis. Vt si dicamus, quòd uenialia possibilia sunt decies centum mille, dico quòd quæcum quæcumque gratia ad minus habet decies centũ centum mille gradus, aut particulas, & quodlibet ueniale potest tollere unam particulam, & sic patet quòd nunquàm peruenietur ad ultimum. Neque hoc esset tam absurdum. Et si nec hoc quidem satis faceret, dicerem adhuc, quòd si quis diu uiuit in gratia, & non peccat mortaliter, dato quòd cõmittat committat multa uenialia, impossibile est, quin sæpe mereatur & augeat gratiam, & sic etiam si uenialia diminuãt diminuant charitatem ex alia parte, augebitur plus quàm minuetur. Et iterum euadimus illud inconueniens, quod argumentum petebat. Et potest confirmari totum hoc. Quia temperantia acquisita, & aliæ uirtutes minuuntur per peccata uenialia contraria illis uirtutibus, & tamen nũquam nunquam possunt taliter corrumpere uirtutem. Si enim quis semel habeat uirtutem temperã | p. 47 tiæ temperan tiæ , quantumcum quantumcumque ostendat uenialiter in materia temperantiæ, nunquam desinet esse temperatus, & sic posset defendi sententia Altisio dorensis.
¶ Sed hoc non obstante est secunda propositio. Opinio communis, & contra Altisio. est longè probabilior, & quantum ego puto, uerior. Et præter argumenta communia contra Altisio. argumentor sic contra illum, quia sequitur, quòd charitas simul augetur & diminuitur, quia potest quis mereri, & peccare uenialiter simul, ut certum est: consequẽs consequens autem uidetur non solum falsum, sed impossibile, & malè intelligibile. Quoniam potest esse, quòd qualitas non extensa pro eodem instanti augeatur & diminuatur. Et confirmatur, quia si charitas sit ut decem, & peccet quis uenialiter peccato, quo meretur perdere unũ unum gradum, & mereatur augmentum unius gradus, hic nulla mutatio fiet in charitate, sed manebit ut decẽ decem , sicut prius erat, quod uidetur ridiculum dicere, quòd mereatur quis augmentum, & non detur ei. Item quia quæro si postea remittitur ueniale, an restituatur gradus gratiæ amissus, necne: si dicas quòd sic, frustra ergo fingimus illam diminutionem, cùm oporteat concedere, quòd quando remittuntur uenialia, iterum reditur ad pristinũ pristinum statum. Si autẽ autem neges contrà, quia non debent esse peioris conditionis | uenialia, quàm mortalia. Respondeo, per pœ nitentiam redit homo ad pristinum statum, & restituitur amissa gratia, ergo multo magis per pœnitentiam uenialium restituetur amissa gratia per uenialia. Et confirmatur, quia cùm uenialia remittuntur, & per quodlibet sacramentum, & per dilectionem Dei semper perseuerans in gratia recuperaret totam gratiam amissam ratione uenialium, & sic illa diminutio est uana & ficta. & ista sint satis de primo modo diminutionis: de secundo autem, quia nunc non uacat, aliâs disputabimus. Et ista sufficiant pro hac relectione.
Loading...