AN sit licitum uesci carnibus humanis? & uidetur quod sic, primo ex loco citato, ubi nulla fit exceptio, & saltem uidetur, quod non sit mortale, quia non est contra charitatem Dei uel proximi. Secundo, quia nunquam legimus prohibitum saltem lege & iure diuino. Tertio, quia medici utuntur in pharmacis carnibus humanis, quas uocant carnemomia. ergo in contrarium est ius gentium, apud quas semper fuit{ Aristot. } abominabile. Item Aristo. 7. Ethic. dicit, quod est feritas, uesci carnibus humanis. Duabus partibus circa materiam temperantiae praesens quaestio absoluetur. Prima, utrum homo teneatur conseruare seipsum per alimentum. Secunda, An teneatur homo conseruare speciem per usum matrimonii. Circa primam partem quaeruntur nouem. Primo, An teneatur absolute, & quo iure. Secundo, Vtrum liceat uti omnibus alimentis absolute, excepta carne humana. Tertio, An liceat humana carne uti in alimentum. Quarto, An liceat sacrificare homines. Quinto, Vtrum hac ratione liceat barbaros debellare. Sexto, An liceat perpetuo abstinere ab aliquibus alimentis extra extremam necessitatem. Septimo, An liceat abbreuiare uitam per abstinentiam. Octauo, An in extrema necessitate liceat abstinere a certo genere alimentorum. Nono, An ecclesia potuerit prohibere certum genus ciborum & alimentorum. Circa secundam partem quaeruntur tria. Primo quaeritur, An aliquando fuerit in praecepto dare operam liberis. Secundo, Vtrum nunc sit in praecepto. Tertio, Vtrum si omnino esset peritura progenies hominum, tenerentur homines dare operam liberis, non obstante uoto, aut aliis impedimentis consanguinitatis. De primo, utrum homo teneretur seruare se per alimentum. Videtur quod non, quia alias aegrotus, qui fastidio ciborum non comederet, damnaretur de mortali. Item eadem ratione teneretur sumere pharmacum. consequens est falsum iuxta illud Agathae, Medicinam carnalem corpori meo nunquam exhibui. & est inter epistolas Hieronymi ad hoc propositio quaedam. Imo nationes sunt, que non utuntur pharmacis. Et Cato uidetur condemnare usum medicorum apud Plin. lib. 29.{ Plin. } c. 1. Et primum medicum Romam uenisse anno ab urbe condita 535. Item condemnato ad mortem per iudicem licet non comedere, quia condemnatus ad carcerem, uel ad mortem, non tenetur fugere. Respondetur, & sit prima propositio, Quilibet[art. 1] tenetur conseruare propriam uitam per alimentum. Probatur primo, facere contra inclinationem, est illicitum: sed conseruari uescendo est inclinatio naturalis. ergo non conseruare se est illicitum. Maior probatur, quia inclinatio naturalis, uel sequitur ex iure naturali, uel econtrario. ius naturale oritur ex inclinatione naturali, & siue hoc, siue illud sit facere contra inclinationem, est facere contra ius naturale: hoc autem est illicitum: ergo. Maior probatur, quia omnia animalia naturaliter inclinantur ad utendum alimentis, & inclinatio naturalis est, quam non usus, aut ratio, sed natura impressit. Sicut ius naturale est, quod natura omnia animalia docuit. Institut. de iustitia & iure. ยง. ius naturale. &. ff. eodem titulo, leg. ius naturale. Et confirmatur, quia hoc modo probamus multa alia esse illicita, sicut probamus quod grauius peccant parentes, si odio habent liberos, uel etiam frater fratrem, aut consanguineus consanguineum, quia est contra naturalem inclinationem. Secundo, quilibet tenetur diligere seipsum, sed non conseruando uitam suam facit contra dilectionem sui. ergo illud est illicitum. Maior probatur, quia est praeceptum diligere proximum sicut se ipsum. Matth. 22.{ Matt. 22. } Si ergo non teneretur homo diligere se, ergo nec proximum. Tertio, qui non utitur alimento necessario ad conseruationem uitae, interficit se ipsum: Sed interficere se ipsum est illicitum. ergo maior patet, quia non pascere proximum tempore necessitatis, est occidere illum, iuxta illud Ambrosii, Pasce fame morientem,{ Ambrosi. } si non pauisti, occidisti. libro de officiis. & habetur distin. 89. Minor autem patet, quia ut Augu. dicit in de ciuitate Dei, Qui dixit, non{ Augustin. } occides, non excepit se ipsum. Vnde cum occidere se ipsum, sit occidere hominem, est illicitum. Item Hieronymus, Nihil interest quo{ Hierony. } pacto te interimas: quia de rapina holocaustum offert, qui vel ciborum nimia egestate, uel manducandi penuria immoderate corpus affligit. Et S. Thom. 1. parte. quest. 97. art. 3. ad{ S. Thom. } 3. dicit quod Adam etiam peccasset, si non sumpsisset cibum necessarium. Ad argumenta in contrarium ad primum dico, primo, quod si uoluntarie quis abstineret se a cibo, ut legimus apud Valerium, & Plinium de aliquibus apud gentiles, non est dubitandum, quin peccarent mortaliter, quamuis illi simul cum aliis erroribus putarent illud esse laudabile. Secundo dico, quod si aegrotus potest sumere cibum, uel alimentum cum aliqua spe uitae, quod tenetur sumere cibum, sicut teneretur dare aegrotanti. Tertio dico, quod si animi deiectio tanta est, & appetitiuae uirtutis tanta consternatio, ut non nisi per summum laborem, & quasi cruciatum quendam aegrotus possit sumere cibum, iam reputatur quaedam impossibilitas, & ideo excusatur, saltem a mortali, maxime ubi est exigua spes uitae, aut nulla. Ad confirmationem respondetur. Primo, quod non est simile de pharmaco, & alimento. Alimentum enim per se est medium ordinatum ad uitam animalis, & naturale, non autem pharmacum: nec tenetur homo adhibere omnia media possibilia ad conseruandam uitam, sed media per se ad hoc ordinata. Secundo etiam dicimus, quod aliud est mori ex defectu alimenti, quod imputaretur homini, & esset mors uiolenta: aliud ex ui morbi naturaliter ingruentis. & sic non comedere, esset se interficere: non sumere autem pharmacum, esset non impedire mortem aliunde imminentem, ad quod non semper homo tenetur. constat enim quod aliquando posset quis licite defendere uitam suam, & non tenetur: & aliud est non protelare uitam, & aliud abrumpere. Secundum semper est licitum, non autem primum. Ideo dicimus, quod si quis haberet certitudinem moraliter, quod per pharmacum reciperet incolumitatem, sine pharmaco autem moreretur, non uidetur profecto excusari a mortali: quia si non daret pharmacum proximo sic aegrotanti, peccaret mortaliter, & medicina per se etiam ordinata est ad salutem a natura. sed quia hoc uix potest esse certum, ideo non sunt damnandi de mortali, qui in uniuersum decreuerunt abstinere a pharmacis, licet non sit laudabile, cum creauerit deus medicinam propter necessitatem, ut ait Salomon. De secundo, Vtrum liceat omnibus alimentis uti, & loquimur in genere exceptis carnibus humanis. Primo uidetur quod non, ut ex ueteri lege, ubi prohibentur multa, ut patet Leui. 11. tam ex animantibus, quam aquatilibus & uolatilibus. Nec satis est dicere quod erant praecepta ceremonialia. Quorsum enim attinebat prohibere tam multas species quadrupedum, uolucrum, & piscium? Nec uidentur habere aliquod mysterium, saltem omnia, sed uidentur precepta moralia. ergo non cessauerunt: caeremonialia enim pertinebant ad cultum Dei, Exod. 18. Item Genes. 9. uidetur{ Exod. 18. } primo concessus usus animalium. ergo saltem{ Genes. 9. } antea erat prohibitus. Et Gen. 1. dicitur, Ecce{ Genes. 1. } dedi uobis omnem herbam afferentem semen. ubi nihil habetur de animalibus, ergo saltem ante diluuium non licuit uti omnibus. Item post legem euangelicam, Act. 15. interdictum{ Act. 15. } est etiam his, qui crediderunt ex gentibus, ut abstinerent se a suffocato & sanguine. ergo saltem non licet uesci suffocato & sanguine. In contrarium est locus propositus pro themate relectionis, & ibidem legitur, Omnes pisces maris manui uestrae traditi sunt, quia olera uirentia tradidi uobis omnia.