¶ Ad aliud, quod est maius dubium, augetur dubium, quia illa obseruantia perseuerauit in ecclesia non solum tempore apostolorum, sed etiam multo post. Erat enim temporibus Tertulliani, ut patet in apolog. c. 9. & in Synodo{ Synodus } Gangrens. & habetur dis. 30. inter errores illic{ Gangr. } damnatos. Sichabetur, Si quis carnem manducantem ex fide cum religione preter sanguinem, & idolo immolatum, & suffocatum crediderit condemnatum, anathema sit. Et idem Rabanus in poenitentiario, & quotquot ante quadringentos annos fuerunt: imo aiunt Grecos hodie obseruare, & abstinere se a sanguine, & suffocato. Ad hoc respondet S. Tho. 1. 2. q. 103. art. 40. ad 3. quod haec sunt prohibita, non ad obseruantiam legalium, sed ut ab initio posset conualescere unio Gentilium, & Iudeorum. Iudaeis enim propter antiquam consuetudinem sanguis & suffocatum erant abominabilia, & ideo interdicta sunt Gentilibus: sed cessante causa, cessauit effectus, adueniente lege libertatis, & luce euangelica, nihil est reijciendum, quod cum gratiarum actione recipitur. 1. Timoth. 4. Idem dicitur 4. d. 1. q. 2. art. 1. Item super Marc. c. 15. Licet antiqui dixerint, inquit, quod ab his abstinendum est, quia immunda sunt. Vnde S. Tho. bene uiderat Tertullianum, & concilium Gangren, & Rabanum: hos enim intelligit per antiquos. Ex quo sequitur, quod illud fuit praeceptum iuris apostolici, non diuini. Sed quaeritur, quando cessauit obligare. Respondetur, primo. Per contrariam consuetudinem potuit abrogari, quia est praeceptum humanum, quod per contrariam consuetudinem potest abrogari, ut patet ex S. Tho. 1. 2. q. 97. art. 3. & Doct. in c. 1. de treug. & pac. & c. fin. de consuetudine. & in l. de quibus. ff. de legibus. Vnde cum iam abhinc quadringentis annis sit consuetudo in contrarium, abrogatum est illud preceptum. Ex quo sequitur, quod si adhuc apud Grecos durat consuetudo abstinendi a suffocato & sanguine, non esset licitum apud illos frangere illud praeceptum apostolorum. Dico si sola consuetudine ablatum est praeceptum. Hoc est probabile, sicut in nostra ecclesia fuisset peccatum ante sexcentos annos. Et ideo potest dici secundo, & melius, quod cessante in uniuersum ratione legis positiuae, cessat uis legis, etiam sine alia abrogatione legis, nec spectata consuetudine: quia ipso facto, quod lex est inutilis, non habet uim obligandi: quia si a principio legis ita fuisset irrationabilis, & per consequens nec obligatoria, maxime cum esset onerosa. Sic autem est in proposito. Tota enim ratio legis illius fuit societas, & communicatio conuersorum ex Iudaismo, & gentilitate, quae iam nulla est. Vnde sequitur, quod non solum iam inducta consuetudo in ecclesia, sed ante omnem consuetudinem licebat uesci sanguine & suffocato, dummodo intelligeretur causam cessasse, & ideo S. Tho. ubi supra, non fundat facultatem uescendi illis in consuetudine, sed in eo, quod causa legis omnino cessauit. Sicut si in tempore belli fiat aliqua lex, quae pro illo tempore est necessaria, cessante bello, etiam ipso facto cessat lex, etiam si non exprimatur in lege. imo puto, quod tempore apostolorum non seruaretur illa lex ubique, sed solum ubi erat necessaria ad illam communicationem utriusque populi. Forte uerum est, sed nescio cum durauerit tamdiu, post etiam ubi non erant Iudaei. Sed etiam facit, quod 1. Corinth. 10. dicitur, Omne quod in{ 1. Cor. 10. } macello uaenit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. Et si quis uocat uos infidelium ad coenam, & uultis ire, omne quod uobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. Et quod illa fuerit causa illius praecepti, patet: quia eodem contextu habetur, ut abstineatis uos ab immolato, similiter & sanguine, & suffocato. Sed tota ratio quare prohibebatur comedere immolatum, erat propter conscientias aliorum, non autem quod de se aliquid mali contineret, ut patet per Apostol. 1. ad Corintii. 8. ergo idem dicendum est de suffocato & sanguine. Et ex eodem patet, quod etiam tempore apostolorum licuisset gentibus extra communionem Iudaeorum uiuentibus, comedere suffocatum, & sanguinem, quia non obstante interdicto de idolothyto, licebat sine scandalo comedere idolothytum, ut patet ex uerbis Apostoli 1. Corint. 8. De his{ 1. Cor. 8. } autem, quae idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus. & infra, Quidam autem cum conscientia usque nunc, quasi idolothytum manducant, & conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur. esca autem nos non commendat Deo. Videte autem ne haec licentia uestra offendiculum fiat infirmo. Si enim quis uiderit eum, qui habet scientiam in idolo recumbentem, nónne conscientia eius cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum idolothyta, & peribit infirmus in tua conscientia frater, propter quem Christus est mortuus? Sic autem peccantes in fratres, & percutientes conscientiam eorum infirmam in Christum peccatis. Ex quibus uerbis manifeste patet, quod uesci immolatis, non erat illicitum, nisi propter scandalum infirmorum: ergo eadem ratione ibi non erat opus abstinere a suffocato. Sed licet illud uideatur probabile, tamen etiam potest dici, quod non est simile de idolothyto, & suffocato, & sanguine: quia idolothytum prohibitum est solum propter scandalum, & ideo ubi non erat scandalum, non erat opus illa abstinentia, sed de suffocato alia fuit ratio, scilicet ut conualesceret amicitia inter utrunque populum: & quod licet illa fuerit ratio, tamen mandatum fuit absolutum, & sic non est simile. Et praeterea posset quis respondere, quod cum Paulus scripsit epistolam illam, non erat facta prohibitio, cum concilium illud fuerit quindecim annos saltem post passionem Christi, sed ratio temporum non consentit, & pro certo epistola fuit posterior concilio. Sed potest aliter probari, quod non fuerint propter rationem scandali prohibita: quia eadem ratione prohibita fuissent alia legalia: ergo alia fuit ratio, ut arguit Altisiodor. lib. 4. in propria quaestione de suffocato & sanguine, dicens, quod ad literam illud praeceptum non fuit de suffocato in illo sensu, sed ne occiderent homines, id est, ne suffocarent minus potentes, & ne effunderent sanguinem humanum. Sed hoc est contra omnes doctores. Et Hieronymus expresse super illud Ezechiel. 44.{ Ezech. } Omne morticinum, & captum a bestia de pecoribus, & auibus, non comedent sacerdotes: ait, ne comederet illud, cuius sanguis effusus non est, quod epistola Apostolorum decreuerat. Sed contra arguit Altisiod. & bene. Quia si illud praeceptum erat caeremoniale, contra, quia beatus Petrus in illo concilio dixit, Quid tentatis imponere iugum super ceruices discipulorum, quod nec nos, nec patres nostri potuerunt portare? Sed per gratiam domini nostri Iesu Christi credimus saluari, quemadmodum & illi. Actuum 15.{ Act. 15 } Ex quo patet, quod sententia Petri fuit, quod non imponerentur illis ceremonialia. Et Iacobus ibidem dicit, Ego iudico non quietari eos, qui ex Gentibus conuertuntur ad Deum. Et aliter potest argui, quia profecto si solum illud praeceptum erat eis impositum, quia Iudaei abominabantur suffocatum, & sanguinem, & ut possent simul conuiuere Iudaei & Gentiles, & multo magis abominabantur carnes suillas, de quibus tamen nihil prohibetur, non ergo uidetur illa causa: sed certe, quod liceret. Et Clitouaeus in antilo. lib. c. 21. ubi dicit, quod non peccabant comedentes de immolatis, nisi esus manducatio generaret aliis scandalum: imo ita dicit S. Tho. 1. art. 10. & 8.{ S. Thom. } & etiam ex Apostolo ad Rom. 14. ubi per totum capitulum sine exceptione uidetur diffinire, quod nihil est immundum nisi ex conscientia, uel scandalo. Confido, inquit, in domino Iesu, quod nihil commune per ipsum, nisi ei, qui existimat, quid commune esse, illi commune est. Et S. Tho. dicit illic nihil esse prohibitum. Est etiam determinatio expressa in concilio Florentino, quod uide in doctrina quae ibi datur Armeniis, ubi sic legitur, Firmiter credimus omnem creaturam Dei bonam esse, nihilque reiiciendum quod cum gratiarum actione suscipitur, quia iuxta uerbum Domini, non quod intrat per eos, coinquinat hominem. illaque Mosaycae legis ciborum mundorum & immundorum ad ceremonialia asserit pertinere, que surgente euangelio transierunt. Illa etiam prohibitio apostolorum ab immolatis simulachrorum, & sanguine, & suffocato, dicitur illi tempori congruisse, quo ex Iudaeis, atque Gentilibus, antea diuersis caeremoniis, moribusque uiuebant, & determinat, quod iam cessante causa, cessat effectus, & nunc nulla est differentia faciendi. Ad aliud, Vtrum[art. 3] ante diluuium esset concessus usus carnium, S. Thom. quidem 1. 2. q. 102.{ S. Thom. } art. 6. ad. 2. dicit, quod esus carnium uidetur esse post diluuium introductus. Tunc enim Gen. 9. dictum est, Quasi holera uirentia dedi uobis omnem carnem. & hoc ideo, quia a terra nascentia magis pertinent ad simplicitatem uitae, esus autem carnium ad quasdam delicias, & curiositatem uiuendi. & Rom. 14.{ Rom. 14. } super illud, Is qui manducat, non manducantem non spernat, & qui non manducat, manducantem non iudicet. dicit S. Tho. Terra nascentia fuerunt concessa homini ad edendum. Primo secundum illud Genes. 1.{ Genes. 1. } Ecce dedi uobis omnem herbam &c. Sed post diluuium primo legitur concessus usus carnium. Vnde legitur Gen. 9. quasi{ Genes. 9. } holera uirentia tradidi uobis omnia, scilicet animalium genera. Ex quibus uerbis S. Thom. uidetur dicere, quod ante diluuium non solum non fuerint in usu carnes, sed nec fuerint licitae. Sed quicquid sit de hoc, uidetur primum, quod de iure naturali non essent illicitae, ut supra probatum est. & confirmatur, quia per legem Christi non est aliquo modo abrogata lex naturalis: si ergo nunc licet uesci carnibus, non ergo est contra ius naturale. Secundo uidetur quod non fuerit prohibitum lege diuina etiam ante diluuium. Probatur primo, non habetur talis prohibitio. Tertio illa dicebatur etas legis naturae, quae scilicet regebatur lege naturali, sine aliis praeceptis, saltem erant paucissima. Et S. Tho. 1. 2. q. 103. art. 1. ad quartum dicit, quod generaliter ante legem Moysi nulla lege erat prohibitus usus carnium aliquorum animalium, sed solum propter abominationem, uel consuetudinem ab aliquibus. Ita ergo potest dici, quod si ante diluuium non erat usus carnium, hoc erat solum ex consuetudine, non ex aliquo praecepto diuino speciali. Nicolaus tamen Gen. 9. dicit, quod tunc profuit concessus usus carnium, quia terra iam non erat adeo fructifera, acceperat enim detrimentum magnum ex diluuio. Idem dicit Abul. ibidem propter eandem rationem, scilicet quod ante diluuium non erat concessus usus carnium. & Ge. 1. dicit idem Abul. Hic taxauit Deus cibos hominibus, ut scilicet carnes non comederent, sed fructibus uescerentur. Et facit quod Ge. 1. dicitur, Ecce dedi uobis omnem{ Genes. 1. } herbam afferentem semen super terram, & uniuersa ligna, que habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint uobis in escam, & cunctis animantibus terrae &c. Et factum est ita, id est, ita fuit factum. Vnde uidetur, quod non habuerunt aliud in escam. Confirmatur, Ge. 9. ostenditur naturalis esus carnium. s. carnem cum sanguine non comedetis. ergo omnino tunc coepit usus uel concessio. & Ari. 7. Et. c. 5. comedere carnes crudas nume{ Aristotel. }rat inter uitia feritatis. Hoc etiam Boet. uidetur{ Boetius } dicere de Consolatione lib. 1. Felix initium prior aetas contenta dulcibus aruis, nec inerti perdita luxu, facileque sera solebat ieiunia soluere glande. & Oui. in 1. Met. Contentique cibis, nullo cogente creatis, Arbuteos fetus, montanaque fraga legebant, Cornaque in duris herentia mora rubetis. Et quae deciderant, patula iouis arbore glandes, Et Pythagoras suos carnibus abstinere docuit. de quo Ou. 10. Met. Parcite mortales, dapibus temerare nephandis Corpora. & alia eleganter dicit. Argumentum est certe, quod antiquus ille mos mansit in memoria hominum, nec poetae hoc finxerunt, sed acceperunt ex antiquitate. Solus Caietanus. Ge. 9. dicit etiam ante diluuium licite usos carnibus. Quod probat, quia Ge. 4. laudatur Abel, qui offerebat de primogenitis gregis sui, & de adipibus eorum, id est de pinguioribus. Si enim non uescebantur illis, quae laus erat afferre pinguiores? uel in quem usum habebant greges? et tamen Heb. 11. laudatur Abel, quod potiorem hostiam obtulit quam Cain. Sed ad hoc alii respondent, quod causa pellium, & uellerum ad uestitum, & etiam lactis, quod edebant. Sed contra, etiam lac non legitur concesum. ergo non erat usus propter lac. Item quod de uolucribus cicuribus, uel gallinis quantum ad usum nutrissent, nam nec ipsa oua concessa fuerant Gen. 1. Et posset facere ad Caietanum, quod Ge. 7. dixit Dominus Noe, ut tolleret de animalibus mundis septena, & septena, de immundis uero, duo & duo. Videtur enim, quod munda uocentur idonea ad uescendum, alia uero immunda. Sed S. Tho. 1. 2. q. 103. art. 1. ad 4. dicit, quod munda, & immunda distinguebantur quantum ad sacrificium. Sed idem Caiet. 2. 2. q. 148. artic. 2. ad 3. Martini, dicit, quod deus primo Adae dedit in escam uegetabilia, deinde Noe dedit animalia. Certe primum uidetur certum, quod scilicet in statu innocentiae non fuissent usi carnibus in alimentum: quia ligna, & plante fuissent sufficientia ad uitam. & omnino non uidetur dubitandum quin sequuti fuissent illam institutionem Gen. 1. Ecce dedi uobis omnem herbam afferentem semen super terram, & uniuersa ligna, quae habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint uobis in escam. Secundo apparentiam habet, quod ante diluuium non fuissent usi carnibus, & uidetur ex illa prohibitione Genes. 9. Carnem cum sanguine non comedetis. Vel enim prius comedebant carnes aut non. Si comedebant, uel cum sanguine, uel non. Si comedebant carnes, non tamen cum sanguine, uidetur quod non esset opus illo nouo praecepto. Si cum sanguine, tunc oportebat reddere rationem quare Deus antea permiserat, & tunc de nouo prohibebat. Vnde uidetur profecto, quod tunc coepit usus, & ideo docuit dominus naturalem modum comedendi. Et tunc hoc tenendo oportet dicere, quod licet non esset prohibitum iure naturali, erat prohibitum iure diuino. nec enim est dubitandum, quin haberent aliqua praecepta a Deo, que tamen non sunt scripta: uel cum conceduntur eis plantae, uidentur negata animalia: uel forte solum ex consuetudine erat, & non ex aliquo iure. Tertio potest teneri cum Caietano, quod erat usus animalium, licet forte non ita communis sicut postea fuit, licet Auicenna 1. c. dicat ueteres non nisi in prandiis usos carnibus, in coena uero solo pane. Posset etiam confirmari, quod non esset licitum ante diluuium uesci carnibus, quia Gen. 9. non conceduntur plantae, & ligna, quae erant prius concessa, sed solum animalia. ergo postquam conceduntur animalia, signum est, quod non erant prius concessa. Sed pro opinione Caiet. facit, si ante diluuium non sunt usi carnibus, nec etiam piscibus, quia idem est iudicium, & eodem modo fuerunt de nouo concessi. Ge. 9. & Gen. 1. solum conceduntur, de quo tamen doctores non faciunt mentionem. Forte non erat preceptum de abstinentia carnium, sed inspiratio interior, quae non facit praeceptum. Item quid Noe comedebat in arca? Et probatur omnino, quod esset usus animalium. Et arguitur, non uideretur quod esset usus in sacrificiis, si non esset usus & utilitas rerum: quia uidetur quod non sit sacrificium de re nullius utilitatis, uidelicet, si quis comburet paleas inutiles, uel serpentem, uel corium, tunc ergo quaeritur, utrum facerent sacrificia, uel oblationes columbarum, uel turturum. Si sic, ergo erunt utilia ad aliquos usus, & non nisi ad edendum, ergo &c. Si non, contra uidetur, quod fieret sacrificium ex eisdem rebus, sicut in lege scripta. Sed in lege fiebat oblatio columbarum, & turturum, ergo &c. Item Gen. 7.{ Genes. 7. } mandatum est Noe, ut tolleret in arca de animalibus mundis septena, & septena, & de immundis duo & duo, & sic dicit S. Thom. 1. 2. quaest. 103. art. 1. ad 4. quod intelligitur quoad sacrificium. Tunc quaero, an ex columbis, & gallinis fuerint septena aut bina. Omnino septena, quia oportebat illa multiplicari, plus ergo erant munda. ergo erant in sacrificiis, & oblationibus: ergo erant inutilia, sicut corui, sed utilia, ad edendum scilicet. & S. Thom. ubi supra respondens ad illud Gen. 7. dicit, quod non erant munda quo ad esum, sed quia nulla lege erant prohibita, uidetur quod simpliciter loquebatur & ante diluuium, quia illa distinctio erat ante diluuium: nec de hoc potest haberi maior certitudo. & sic patet solutio argumentorum, & conclusio uniuersalis, scilicet quod nullum est genus alimenti, nec in animalibus, nec in plantis, quo non liceat uti, quantum quidem spectat ad ius naturale, uel diuinum.