¶ Sed uenio ad quaestionem propositam, An [art. 5] liceat uesci carnibus humanis. Prima propositio est, Esus carnis humanae est prohibitus iure diuino. Hanc propositionem aliqui probant ex eo, quod dicitur Gen. 9. Omne quod{ Genes. 9 } mouetur, & uiuit, erit uobis in escam quasi olera uirentia tradidi uobis omnia, excepto quod carnem cum sanguine non comedatur. Videtur enim illic prohiberi esus carnis humane, ex eo, quod sequitur, Sanguinem enim animarum uestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum, & de manu hominis, de manu uiri & fratris eius requiram animum hominis. Quicunque effuderit sanguinem hominis super terram, fundetur sanguis illius. Itaque non uidetur posse haberi sensus illius dicti, nisi de esu humanae carnis. Ita dicit Nicolaus & Burgens. ibidem. Sed contra, quia Leui. 7. & 17. prohibetur esus sanguinis, & non est dubium, quod ad literam intelligitur non de humano sanguine, aut carne, sed de quocunque sanguine, sicut etiam decretum Apostolorum Actuum 15. ergo ita intelligendum est illud Gen. 9. & ita intelligebant Iudei, ut patet ex Iosepho, libro antiquit.{ Iosephus. } c. 7. ubi describit historiam illam Gen. 9. Et ideo Caietanus in eodem loco, scilicet Gen. 9. dicit, quod prohibetur carnibus uesci humanis illic per uerba sequentia, scilicet, Sanguinem animarum uestrarum requiram, ut super omnia uerba pene usque, sanguinem illius. Caietanus enim non uult, quod illa uerba sint consequentia, nec pertineant ad praecedentia illa, excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis. Sed est noua sententia, & non legit enim, sed utique, sanguinem utique &c. Itaque sensus est, carnem autem humanam prohibeo uobis &c. & quia quicquid licet sumere in alimentum, licet praeparare, & si opus est, occidere: prohibeo autem (inquit) uobis uti carne humana in alimentum, quia quicumque effuderit sanguinem humanum &c. Sed septuaginta illic legunt, καὶ γδ, etenim, & ita legunt interpretes ex Chaldaeo, & Hebraeo. Sed adhuc potest bene stare sensus Caietani, & placet. Itaque in primis uerbis, ueruntamen carnem cum sanguine non comedetis, ostendit naturalem usum comedendi carnes, scilicet, non crudas, sed coctas, aliud enim est barbarum & ferale. Postea sequitur, sanguinem enim animarum uestrarum. quasi dicat, iam statui uobis quod comedere liceat uobis: non enim concedo uobis carnes humanas, requiram enim sanguinem uestrum. Et ratione probatur, ut a principio arguebam. Illud est abominabile apud omnes nationes uiuentes ciuiliter, & non inhumaniter, ergo est iniustum. Patet autem ex historia. Nam circa Pontum, & Danubium leguntur fuisse feri homines, qui humanis dapibus uescerentur. Et Sydones populi Danubii accolae parentum & propinquorum funera uictimis & festo conuentu familiarium celebrant, cadauera autem laniata, & pecorum uisceribus admista, obsonando, epulandoque consumebant. Et Indorum Massagetae propinquos cognatosque cum ad multam senectutem peruenerint, uel aliquo casu morti appropinquarent, iugulatos ante magno epularum apparatu aliis eduliis mistos comedunt. Et Vlysses apud Homerum narrat Lestrigonas immanes homines socios suos uerubus affixos comedisse. Et Plinius putat Caier fuisse Laestrigonum sedem, quales etiam Cyclopas describit Virgilius 3. Aeneidos. Omnes autem historici, & poetae tanquam feritatem & inhumanitatem nephandam talem consuetudinem referunt. Consequentia probatur, quia illud dicitur iuris naturalis quod natura distat, & quod apud omnes est commune, si ergo omnes homines sentiunt hoc esse turpe, ita est etiam de iure naturali. Item probat Caiet. ibidem, quia alimentum ordinatur ad id, cuius est alimentum, & per consequens debet esse ignobilius eo, ergo homo non est alimentum hominis: imo apud Gentiles tanquam infandum scelus habebatur: unde & Christianis hoc facinus a Paganis imponebatur, quod in nocturnis sacrificiis infantes occisos comederint, ut est apud Tertullianum in apol. c. 5. & apud Eusebium in historia ecclesiastica. Item a posteriori, quia omnino essent causa caedis, & homicidii, ut patet apud Barbaros, qui uescuntur carnibus humanis. Item ius sepulturae uidetur esse de iure naturali, ut quilibet sepeliatur ubi uoluerit. ut c. fures. habetur, &c. quaesitum. 13. q. 2. & de poenit. dist. 6. c. si quis. & de poenit. & remiss. c. crimen. quod tolleretur, si liceret uesci carnibus humanis. Item fieret iniuria resurrectioni, cum confunderentur corpora hominum. Item sepelire mortuos est opus misericordiae, ut patet de Tobia, & Simonide. ergo insepultos abiicere, est impietas. Item Deut. 21.{ Deuter. 21. } prohibebantur relinquere insepulta etiam cadauera maleficorum. Nec solum comedere carnes, sed etiam dare bestiis ad deuorandum, est inhumanum, ut legitur fuisse Caspios, Bactrianos, & Hyrcanos. & hoc uidetur ex illo loco Ge. 9. Sanguinem enim animarum uestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum. Vbi nihil aliud uidetur prohiberi, nisi ne detur bestiis humana caro in alimentum, de hoc enim agitur ibi. Item pro diro, & atroci facinore ponitur, & damnatur etiam a Paganis authoribus, potasse humanum sanguinem: ut patet in coniuratione Catilinae, apud Salustium, & Lucium Florum. Item est pietas naturalis etiam ad mortuos. ergo non licet abuti cadaueribus eorum. Item est peccatum feritatis comedere carnes humanas, ut Aristot. dicit 7. Ethicorum, c. 5. Sed tota difficultas est, An[art. 6] in extrema necessitate liceat uesci carnibus humanis. & uidetur quod sic, quia, ut impraesentiarum suppono, liceret uti carnibus suillis in ueteri lege (de quo postea) in tali necessitate, non obstante precepto iuris diuini. sed tantam uim habet ius diuinum sicut naturale. ergo etiam liceret uti carne humana. Item, ad salutem hominis licet abscindere membrum: quare ergo non licebit comedere carnes, & illud membrum, si est necessarium ad conseruationem uitae? Item licet uti in medicamentis carne, quam dicunt Medici Momiam. ergo in alimentis, si esset omnino necessarium. Hoc tamen non obstante sit conclusio probabilis, quod in quacunque necessitate non licet uesci carne humana. Patet primo, quia habitum est tanquam immane, quod aliqui in obsidione usi sunt tali alimento, ut patet apud historicos. Vide etiam declamationem Quintiliani de eo, qui legatus ad frumentum comedendum non uenit. Item, scilicet tenerentur homines in tali necessitate uesci tali carne. consequens est falsum, cum nunquam fecerint homines, nec aliquis hactenus consuluerit tempore famis, nec obsidionis, nec aliquis hoc auderet. Consequentia communiter probatur, quia si licet, & non est aliud medium, uidetur quod tenerentur. Et confirmatur ex historia Iosephi de bello Iudaico, lib. 7. c. 8.{ Iosephus. } Vbi Maria Eleazari filia in extremis quidem angustiis filium occidit, coctumque comedit medium, reliquias autem scelerati facinoris, nec contaminatissimi, & alias immanissimi homines edere sustinuerunt, sed timore correpti, tales epulas sunt auersati, non obstante extrema necessitate. Caiet. tamen 2. 2. q. 148. art. ad secundum Martini dicit, quod est probabile, quod in extrema necessitate uidetur, quod non sit illicitum uti in cibum hominibus occisis in bello, licet alias, in quit, sit mortalissimum. Martinus etiam q. 2. de gula, dicit, quod qui sine necessitate ex sola concupiscentia & delectatione uesceretur carnibus humanis, peccaret mortaliter. Vnde uidetur dicere, quod in necessitate non esset mortale, uel non esset peccatum. Abulens. etiam 4. Regum. 6.{ Abulens. } tenet, quod in extrema necessitate non est illicitum. sed S. Tho.{ S. Thom. } 2. 2. q. 142. art. 4. ad 3. dicit, quod illa uitia, quae excedunt humanam naturam, sunt exprobrabilia, sicut si aliquis delectaretur in comestione carnium humanarum, aut in coitu bestiarum, aut masculorum. Ex hoc uidetur, quod S. Tho. putat tam malum comedere carnes humanas, sicut coire cum bestiis, quod in nullo casu est admittendum. ergo nec comedere carnes humanas. Facit etiam quod Aristot. 3. Ethico. & 1. dicit, Sunt etiam quaedam, ob quae non licet etiam compulsum, sed potius oportet summa perpessum tormenta mortem obire. Etiam si omnium iudicio necessarium esset ad uitam fornicari, non tamen liceret, & quod liceat comedere carnes humanas, quod multo grauius est per se. Sed respondetur, quod fornicatio est intrinsece mala, non autem esus carnium. Sed hoc est petere principium. unde enim habetur illa differentia, cum apud homines omnes sit abominabilior iste esus, quam fornicatio? Et Almayn in moralibus, c. 3. ponit conclusionem, Nullus metus etiam mortis excusat actum prohibitum lege naturae. Ex quo uidetur confirmari conclusio nostra, uide illum. Item si hoc in extrema necessitate est licitum, ergo etiam si terrore barbarorum aliquis cogeretur comedere: nihil enim facit an timor sit ab intrinseco, uel extrinseco illatus. Et mirum est si hoc licet, quomodo nunquam fuit permissum nec in obsidione Hierosolymitana sub Vespasiano, ubi tot millia perierunt fame, nec in obsidione Ierusalem sub Ioram rege Israel, 4. reg. 6.{ 4. Reg. 6. } ubi tante fuerunt angustiae, ut matres paciscerentur de mutuo esu filiorum, praesertim cum Elisaeus esset, qui eos admonere potuit, nec aliquis hoc unquam consuluit in ultima fame prouinciarum. ergo nullo modo est licitum.