ΒΆ In tertia quaest. Vtrum liceat in sacrificio uti hominis sanguine. Dato quod ita sit, quod non liceat comedere carnes humanas, an liceat sacrificare ut Barbari faciunt. Et uidetur primo quod hoc non sit contra ius naturale. Primum, quia multae nationes quondam habuerunt in usu, ut Scythe Taurique aduenas Diane immolabant, Laodiceae, uirgines Palladi, Arcades Ioui Lycaeo puerum, Carthaginenses Saturno pueros etiam regiae nobilitatis: Sapientes etiam Gallorum, Druidae: Cimbri, Blemmye, de quo uide Alexandrum de Ales, fol. 193. Imo ad propitiandos deos uicti Carthaginenses ab Agatho, dicuntur nobilitatis filios mactasse ad aras. Et Germani, & Cimbri, & Senones, & pene omnes nationes hoc in sacrificiis habuerunt, ut mundarent humano sanguine, imo hac superstitione non caruerunt. De quibus legimus, quod ex fatalibus libris Grecorum, Et Grecum in foro Boario confoderunt ad placandas, scilicet iras deorum. factumque hoc fuit per Cornelium Lentulum, & Publium Lucinium Crassum Consules. Item dominus praecepit Abrahae sacrificare filium Isaac, Genes. 22. Non ergo debuit{ Genes. 22. } credere si erat contra ius naturale. Item Iephte Iudic. 11. obtulit unicam filiam in holocaustum,{ Iudic. 11. } & tamen ponitur inter sanctos, Hebr. 11. Mirum est autem si hoc erat contra ius naturale, quod ipse non intellexisset, cum esset fidelis, esse impium, uel non admoneretur a sacerdotibus. Et maxime quia habetur, quod uenit spiritus Domini super Iephte, & ex illo spiritu uouit uotum, quod postea persoluit. uide S. Tho. 2. 2. q. 88.{ S. Thom. } art. 2. ad 2. & idem. 4. dist. 38. q. 1. art. 1. q. 2. ad 2. & Heb. 11. lectione 7. & August. quaestione super Iudic. lib. 7. a pagina. 222. c. 49. ubi sub dubio reliquit, an peccauerit necne. Item ipse Redemptor noster seipsum sacrificauit in cruce.