¶ In tertia quæst. Vtrum liceat in sacrificio uti hominis sanguine. Dato ꝙ ita sit, quòd non liceat comedere carnes humanas, an liceat sacrificare ut Barbari faciũt. Et uidetur primo ꝙ hoc non sit contra ius naturale. Primùm, quia multæ nationes quondam habuerunt in usu, ut Scythę Tauri aduenas Dianę immolabãt, Laodiceæ, uirgines Palladi, Arcades Ioui Lycæo puerum, Carthaginenses Saturno pueros etiam regiæ nobilitatis: Sapiẽtes etiã Gallorũ, Druidæ: Cimbri, Blemmyę, de quo uide Alexandrũ de Ales, fol. 193. Imò ad propitiandos deos uicti Carthaginenses ab Agatho, dicuntur nobilitatis filios mactasse ad aras. Et Germani, & Cimbri, & Senones, & penè omnes nationes hoc in sacrificiis habuerunt, ut mundarent humano sanguine, imò hac superstitione non caruerunt. De quibus legimus, quòd ex fatalibus libris Gręcorũ, Et Gręcũ in foro Boario confoderunt ad placandas, scilicet iras deorum. factũque hoc fuit per Cornelium Lentulum, & Publium Lucinium Crassum Consules. Item dominus præcepit Abrahæ sacrificare filium Isaac, Genes. 22. Non ergo debuit{ Genes. 22. } credere si erat contra ius naturale. Item Iephte Iudic. 11. obtulit unicã filiam in holocaustum,{ Iudic. 11. } & tamẽ ponitur inter sanctos, Hebr. 11. Mirum est autem si hoc erat contra ius naturale, quòd ipse non intellexisset, cùm esset fidelis, esse impium, uel non admoneretur à sacerdotibus. Et maxime quia habetur, ꝙ uenit spiritus Domini super Iephte, & ex illo spiritu uouit uotum, quod postea persoluit. uide S. Tho. 2. 2. q. 88.{ S. Thom. } art. 2. ad 2. & idem. 4. dist. 38. q. 1. art. 1. q. 2. ad 2. & Heb. 11. lectione 7. & August. quæstione super Iudic. lib. 7. à pagina. 222. c. 49. ubi sub dubio reliquit, an peccauerit necne. Itẽ ipse Redemptor noster seipsum sacrificauit in cruce.