¶ Restat quęstio, Vtrũ Vtrum
11
* liceat abbreuiare uitã uitam per abstinentiam. Et uidetur quòd non, ex illa authoritate Hieronymi. Item non liceret seni centum annorum tollere etiam unum annum ab ultima parte uitæ. ergo nec successiuè perdere decẽ decem annos. Respondetur quòd ex primæ cõclusionis conclusionis absolutione facilè potest liquere, quid ad hanc sit respondendum. Breuiter ergo respõdetur respondetur per propositiones. Prima, Non
12
*licet ex intentione abbreuiare uitam per abstinentiam. Patet, quia est contra dilectionem sui, quia est nocuum uitæ. Confirmatur. Non liceret abbreuiare uitam alterius, cuius haberet curam, ut filiorum, & seruorum. Secundo, Non licet abbreuiare aliis mediis. ergo nec | abstinẽtia abstinentia . Vltimò authoritate Augustini, qui in regula mãdat mandat , scilicet, Carnem uestram domate ieiuniis, & abstinentia escę & potus quã tum quantum ualetudo permittit. hæc in regula sua. & patet ex prima conclusione suprà determinata. Patet ergo, quòd ex intentione abstinere contra ualetudinem, est illicitum: & cum sit contra charitatem sui, esset mortale. Item August. de moribus ecclesiæ 12. q. 14. art. 6. Regula (inquit) temperantiæ est necessitas præsentis uitæ. Secũda Secunda conclusio, Non
13
* tenetur quis protelare uitam per alimenta quantum potest. Patet, quia non tenetur uti cibis optimis, & delicatissimis & pretiosissimis, etiam si ea sint saluberrima, imò hoc est repręhensibile, ergo. Item non tenetur uiuere in loco saluberrimo, ergo nec uti cibo saluberrimo. Item hoc esset damnare omnia ieiunia ecclesiastica, & monastica. Item non tenetur abstinere à uino, ut diutius uiuat, ergo nec econtrario. Tertia conclusio,
14
* Si quis utitur alimẽtis alimentis , quibus homines cõmuniter communiter utuntur, & in quantitate, quæ solet sufficere ad ualetudinem conseruandam, dato quòd ex hoc abbreuietur uita, etiam notabiliter, & hoc percipiatur, non peccat. Patet breuiter ex secunda, quia non tenetur prolongare, nec mutare solum ad alium salubriorem locum, ergo nec cibum. Ex quo sequitur corrolarium, quòd non tenetur quis uti medici| nis, ad prolongandam uitam, etiam ubi esset probabile periculum mortis, puta quotannis sumere pharmacum ad uitandas febres, uel huiusmodi. Quarta cõclusio conclusio , Siquis
15
* singulari inedia, uel cibo ita nocuo uteretur, uel scienter, uel ex propria opinione contra bonorum & sapientum sententiam, ut breui abrumperetur uita, non excusatur à mortali. Hæc patet ex prima conclusione, & ex determinatione primæ conclusionis, nisi fortè faceret peculiari consilio, & reuelatione diuina.
Loading...