AN sit licitum uesci carnibus humanis? & uidetur quòd sic, primò ex loco citato, ubi nulla fit exceptio, & saltem uidetur, quod non sit mortale, quia non est contra charitatem Dei uel proximi. Secundo, quia nunquam legimus prohibitum saltem lege & iure diuino. Tertiò, quia | medici utuntur in pharmacis carnibus humanis, quas uocant carnemomia. ergo in contrarium est ius gentium, apud quas semper fuit
Aristot.
abominabile. Item Aristo. 7. Ethic. dicit, quòd est feritas, uesci carnibus humanis. Duabus partibus circa materiam temperantiæ præsens quæstio absoluetur. Prima, utrum homo teneatur conseruare seipsum per alimentum. Secunda, An teneatur homo conseruare speciem per usum matrimonii. Circa primam partem quærũtur quæruntur nouem. Primo, An teneatur absolutè, & quo iure. Secundo, Vtrum liceat uti omnibus alimentis absolutè, excepta carne humana. Tertio, An liceat humana carne uti in alimentum. Quarto, An liceat sacrificare homines. Quinto, Vtrum hac ratione liceat barbaros debellare. Sexto, An liceat perpetuo abstinere ab aliquibus alimentis extra extremam necessitatem. Septimo, An liceat abbreuiare uitam per abstinentiam. Octauo, An in extrema necessitate liceat abstinere à certo genere alimentorum. Nono, An ecclesia potuerit prohibere certum genus ciborum & alimentorum. Circa secundam partem quærũ tur quæruntur tria. Primo quæritur, An aliquando fuerit in præcepto dare operam liberis. Secundo, Vtrum nunc sit in præcepto. Tertio, Vtrum si omnino esset peritura progenies hominum, tenerentur homines dare operam liberis, non | obstante uoto, aut aliis impedimentis consanguinitatis. De primo, utrum homo teneretur seruare se per alimentum. Videtur quòd non, quia aliàs ægrotus, qui fastidio ciborum non comederet, damnaretur de mortali. Item eadem ratione teneretur sumere pharmacum. consequẽs consequens est falsum iuxta illud Agathæ, Medicinam carnalem corpori meo nunquam exhibui. & est inter epistolas Hieronymi ad hoc propositio quædam. Imo nationes sunt, quę non utuntur pharmacis. Et Cato uidetur condemnare usum medicorum apud Plin. lib. 29.
Plin.
c. 1. Et primũ primum medicum Romam uenisse anno ab urbe condita 535. Item condemnato ad mortem per iudicem licet non comedere, quia condemnatus ad carcerem, uel ad mortem, non tenetur fugere. Respondetur, & sit prima propositio, Quilibet
1
* tenetur conseruare propriam uitam per alimentum. Probatur primo, facere contra inclinationem, est illicitum: sed conseruari uescendo est inclinatio naturalis. ergo non conseruare se est illicitum. Maior probatur, quia inclinatio naturalis, uel sequitur ex iure naturali, uel econtrario. ius naturale oritur ex inclinatione naturali, & siue hoc, siue illud sit facere contra inclinationem, est facere contra ius naturale: hoc autem est illicitum: ergo. Maior probatur, quia omnia animalia naturaliter inclinantur ad utendum ali| mentis, & inclinatio naturalis est, quam non usus, aut ratio, sed natura impressit. Sicut ius naturale est, quod natura omnia animalia docuit. Institut. de iustitia & iure. §. ius naturale. &. ff. eodem titulo, leg. ius naturale. Et confirmatur, quia hoc modo probamus multa alia esse illicita, sicut probamus quòd grauius peccant parentes, si odio habent liberos, uel etiam frater fratrẽ fratrem , aut consanguineus consanguineum, quia est contra naturalem inclinationem. Secundo, quilibet tenetur diligere seipsum, sed non conseruando uitã uitam suam facit contra dilectionem sui. ergo illud est illicitum. Maior probatur, quia est præceptum diligere proximum sicut se ipsum. Matth. 22.
Matt. 22.
Si ergo non teneretur homo diligere se, ergo nec proximum. Tertio, qui non utitur alimento necessario ad conseruationem uitæ, interficit se ipsum: Sed interficere se ipsum est illicitum. ergo maior patet, quia non pascere proximum tẽpore tempore necessitatis, est occidere illum, iuxta illud Ambrosii, Pasce fame morientem,
Ambrosi.
si non pauisti, occidisti. libro de officiis. & habetur distin. 89. Minor autem patet, quia ut Augu. dicit in de ciuitate Dei, Qui dixit, non
Augustin.
occides, non excepit se ipsum. Vnde cum occidere se ipsum, sit occidere hominem, est illicitum. Item Hieronymus, Nihil interest quo
Hierony.
pacto te interimas: quia de rapina holocau| stum offert, qui vel ciborum nimia egestate, uel manducandi penuria immoderatè corpus affligit. Et S. Thom. 1. parte. quęst. 97. art. 3. ad
S. Thom.
3. dicit quòd Adam etiam peccasset, si non sumpsisset cibum necessarium. Ad argumenta in contrarium ad primum dico, primo, quòd si uoluntariè quis abstineret se à cibo, ut legimus apud Valerium, & Plinium de aliquibus apud gentiles, non est dubitandum, quin peccarent mortaliter, quamuis illi simul cum aliis erroribus putarent illud esse laudabile. Secundo dico, quòd si ægrotus potest sumere cibum, uel alimentum cum aliqua spe uitæ, quòd tenetur sumere cibum, sicut teneretur dare ægrotanti. Tertio dico, quòd si animi deiectio tanta est, & appetitiuæ uirtutis tanta consternatio, ut non nisi per summũ summum laborem, & quasi cruciatum quendam ægrotus possit sumere cibum, iam reputatur quædam impossibilitas, & ideo excusatur, saltẽ saltem à mortali, maximè ubi est exigua spes uitæ, aut nulla. Ad confirmationem respondetur. Primo, quòd non est simile de pharmaco, & alimento. Alimentum enim per se est medium ordinatum ad uitam animalis, & naturale, non autem pharmacum: nec tenetur homo adhibere omnia media possibilia ad conseruandam uitam, sed media per se ad hoc ordinata. Secundo etiam dicimus, quòd aliud est mori ex defectu alimenti, quod imputaretur | homini, & esset mors uiolenta: aliud ex ui morbi naturaliter ingruentis. & sic non comedere, esset se interficere: non sumere autem pharmacum, esset non impedire mortem aliunde imminentem, ad quod non semper homo tenetur. constat enim quòd aliquando posset quis licitè defendere uitam suam, & non tenetur: & aliud est non protelare uitam, & aliud abrumpere. Secũdum Secundum semper est licitum, non autem primum. Ideo dicimus, quod si quis haberet certitudinem moraliter, quod per pharmacum reciperet incolumitatem, sine pharmaco autem moreretur, non uidetur profectò excusari à mortali: quia si non daret pharmacum proximo sic ægrotanti, peccaret mortaliter, & medicina per se etiam ordinata est ad salutem à natura. sed quia hoc uix potest esse certum, ideo non sunt damnandi de mortali, qui in uniuersum decreuerunt abstinere à pharmacis, licet non sit laudabile, cum creauerit deus medicinam propter necessitatem, ut ait Salomon. De secundo, Vtrum liceat omnibus alimentis uti, & loquimur in genere exceptis carnibus humanis. Primo uidetur quòd non, ut ex ueteri lege, ubi prohibentur multa, ut patet Leui. 11. tam ex animantibus, quàm aquatilibus & uolatilibus. Nec satis est dicere quòd erant præcepta cęremonialia. Quorsum enim attinebat prohibere tam multas species qua| drupedum, uolucrum, & piscium? Nec uidentur habere aliquod mysterium, saltem omnia, sed uidentur pręcepta moralia. ergo non cessauerunt: cæremonialia enim pertinebãt pertinebant ad cultum Dei, Exod. 18. Item Genes. 9. uidetur
Exod. 18.
primo concessus usus animalium. ergo saltem
Genes. 9.
antea erat prohibitus. Et Gen. 1. dicitur, Ecce
Genes. 1.
dedi uobis omnem herbam afferentem semen. ubi nihil habetur de animalibus, ergo saltem ante diluuium non licuit uti omnibus. Item post legem euangelicam, Act. 15. interdictum
Act. 15.
est etiam his, qui crediderunt ex gentibus, ut abstinerent se à suffocato & sanguine. ergo saltem non licet uesci suffocato & sanguine. In contrarium est locus propositus pro themate relectionis, & ibidem legitur, Omnes pisces maris manui uestræ traditi sunt, quia olera uirentia tradidi uobis omnia.
Loading...