¶ Ad aliud, quod est maius dubium, augetur dubium, quia illa obseruantia perseuerauit in ecclesia non solum tempore apostolorum, sed etiam multò pòst. Erat enim temporibus Tertulliani, ut patet in apolog. c. 9. & in Synodo
Synodus
Gangrens. & habetur dis. 30. inter errores illic
Gangr.
damnatos. Sichabetur, Si quis carnem manducantem ex fide cum religione pręter sanguinem, & idolo immolatum, & suffocatũ suffocatum crediderit condemnatum, anathema sit. Et idem Rabanus in pœnitentiario, & quotquot ante quadringentos annos fuerunt: imò aiunt Grę cos hodie obseruare, & abstinere se à sanguine, & suffocato. Ad hoc respondet S. Tho. 1. 2. q. 103. art. 40. ad 3. quòd hæc sunt prohibita, non ad obseruantiam legalium, sed ut ab initio posset cõualescere conualescere unio Gentilium, & Iudęorum. Iudæis enim propter antiquam consuetudinem sanguis & suffocatum erant abominabilia, & ideo interdicta sunt Gentilibus: sed cessante causa, cessauit effectus, adueniente lege libertatis, & luce euangelica, nihil est reijciendum, quod cum gratiarum actione recipi| tur. 1. Timoth. 4. Idem dicitur 4. d. 1. q. 2. art. 1. Item super Marc. c. 15. Licet antiqui dixerint, inquit, quòd ab his abstinendum est, quia immunda sunt. Vnde S. Tho. bene uiderat Tertullianũ Tertullianum , & concilium Gangren, & Rabanum: hos enim intelligit per antiquos. Ex quo sequitur, quòd illud fuit præceptũ præceptum iuris apostolici, non diuini. Sed quæritur, quando cessauit obligare. Respondetur, primò. Per contrariam consuetudinem potuit abrogari, quia est præceptum humanum, quod per contrariam consuetudinẽ consuetudinem potest abrogari, ut patet ex S. Tho. 1. 2. q. 97. art. 3. & Doct. in c. 1. de treug. & pac. & c. fin. de consuetudine. & in l. de quibus. ff. de legibus. Vnde cùm iam abhinc quadringentis annis sit consuetudo in cõtrarium contrarium , abrogatum est illud pręceptum. Ex quo sequitur, quòd si adhuc apud Gręcos durat consuetudo abstinendi à suffocato & sanguine, non esset licitũ licitum apud illos frangere illud præceptum apostolorum. Dico si sola consuetudine ablatum est præceptum. Hoc est probabile, sicut in nostra ecclesia fuisset peccatum ante sexcentos annos. Et ideo potest dici secundò, & melius, quòd cessante in uniuersum ratione legis positiuæ, cessat uis legis, etiam sine alia abrogatione legis, nec spectata consuetudine: quia ipso facto, quòd lex est inutilis, non habet uim obligandi: quia si à principio legis ita fuisset | irrationabilis, & per consequens nec obligatoria, maximè cùm esset onerosa. Sic autem est in proposito. Tota enim ratio legis illius fuit societas, & communicatio cõuersorum conuersorum ex Iudaismo, & gentilitate, quæ iam nulla est. Vnde sequitur, quòd non solum iam inducta consuetudo in ecclesia, sed ante omnem consuetudinem licebat uesci sanguine & suffocato, dummodo intelligeretur causam cessasse, & ideo S. Tho. ubi suprà, non fundat facultatem uescendi illis in consuetudine, sed in eo, quòd causa legis omnino cessauit. Sicut si in tempore belli fiat aliqua lex, quæ pro illo tempore est necessaria, cessante bello, etiã etiam ipso facto cessat lex, etiam si non exprimatur in lege. imò puto, quòd tempore apostolorum non seruaretur illa lex ubi ubique , sed solum ubi erat necessaria ad illam communicationem utrius utriusque populi. Fortè uerum est, sed nescio cùm durauerit tandiu tamdiu , pòst etiam ubi non erant Iudæi. Sed etiam facit, quod 1. Corinth. 10. dicitur, Omne quod in
1. Cor. 10.
macello uænit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. Et si quis uocat uos infideliũ infidelium ad cœnam, & uultis ire, omne quod uobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. Et quòd illa fuerit causa illius præcepti, patet: quia eodem contextu habetur, ut abstineatis uos ab immolato, similiter & sanguine, & suffocato. Sed tota ra| tio quare prohibebatur comedere immolatũ immolatum , erat propter conscientias aliorum, non autem quòd de se aliquid mali cõtineret contineret , ut patet per Apostol. 1. ad Corintii. 8. ergo idem dicendum est de suffocato & sanguine. Et ex eodem patet, quòd etiam tẽpore tempore apostolorum licuisset gentibus extra communionem Iudæorum uiuentibus, comedere suffocatum, & sanguinẽ sanguinem , quia non obstante interdicto de idolothyto, licebat sine scandalo comedere idolothytum, ut patet ex uerbis Apostoli 1. Corint. 8. De his
1. Cor. 8.
autem, quæ idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus. & infrà, Quidam autem cum conscientia usque nunc, quasi idolothytum manducant, & conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur. esca autem nos non cõmẽdat commendat Deo. Videte autẽ autem ne hæc licẽtia licentia uestra offendiculum fiat infirmo. Si enim quis uiderit eum, qui habet scientiam in idolo recumbentem, nónne conscientia eius cùm sit infirma, ædificabitur ad manducandum idolothyta, & peribit infirmus in tua conscientia frater, propter quem Christus est mortuus? Sic autem peccantes in fratres, & percutientes conscientiam eorum infirmam in Christum peccatis. Ex quibus uerbis manifestè patet, quod uesci immolatis, non erat illicitum, nisi propter scandalum infirmorum: ergo eadem ratione ibi non erat opus abstinere à suffocato. Sed li| cet illud uideatur probabile, tamen etiam potest dici, quòd non est simile de idolothyto, & suffocato, & sanguine: quia idolothytum prohibitum est solum propter scandalum, & ideo ubi non erat scandalum, non erat opus illa abstinentia, sed de suffocato alia fuit ratio, scilicet ut conualesceret amicitia inter utrun utrunque populum: & quòd licet illa fuerit ratio, tamen mandatum fuit absolutum, & sic non est simile. Et præterea posset quis respondere, quòd cùm Paulus scripsit epistolam illam, non erat facta prohibitio, cùm concilium illud fuerit quindecim annos saltem post passionẽ passionem Christi, sed ratio temporum non consentit, & pro certo epistola fuit posterior concilio. Sed potest aliter probari, quòd non fuerint propter rationem scandali prohibita: quia eadem ratione prohibita fuissent alia legalia: ergo alia fuit ratio, ut arguit Altisiodor. lib. 4. in propria quæstione de suffocato & sanguine, dicens, quod ad literam illud præceptum non fuit de suffocato in illo sensu, sed ne occiderent homines, id est, ne suffocarent minus potentes, & ne effunderent sanguinem humanum. Sed hoc est contra omnes doctores. Et Hieronymus expressè super illud Ezechiel. 44.
Ezech.
Omne morticinum, & captum à bestia de pecoribus, & auibus, non comedent sacerdotes: ait, ne comederet illud, cuius sanguis effusus non est, quod | epistola Apostolorum decreuerat. Sed contrà arguit Altisiod. & bene. Quia si illud præceptũ præceptum erat cæremoniale, contrà, quia beatus Petrus in illo concilio dixit, Quid tentatis imponere iugum super ceruices discipulorum, quod nec nos, nec patres nostri potuerunt portare? Sed per gratiam domini nostri Iesu Christi credimus saluari, quẽadmodum quemadmodum & illi. Actuum 15.
Act. 15
Ex quo patet, quòd sententia Petri fuit, quòd non imponerentur illis cęremonialia. Et Iacobus ibidem dicit, Ego iudico non quietari eos, qui ex Gentibus cõuertuntur conuertuntur ad Deũ Deum . Et aliter potest argui, quia profectò si solũ solum illud præceptũ præceptum erat eis impositum, quia Iudæi abominabantur suffocatum, & sanguinem, & ut possent simul conuiuere Iudæi & Gentiles, & multo magis abominabantur carnes suillas, de quibus tamen nihil prohibetur, non ergo uidetur illa causa: sed certè, quòd liceret. Et Clitouæus in antilo. lib. c. 21. ubi dicit, quòd non peccabant comedentes de immolatis, nisi esus mãducatio manducatio generaret aliis scandalum: imò ita dicit S. Tho. 1. art. 10. & 8.
S. Thom.
& etiam ex Apostolo ad Rom. 14. ubi per totum capitulum sine exceptione uidetur diffinire, quòd nihil est immundũ immundum nisi ex conscientia, uel scandalo. Confido, inquit, in domino Iesu, quòd nihil commune per ipsum, nisi ei, qui existimat, quid commune esse, illi commune est. Et S. Tho. di| cit illic nihil esse prohibitum. Est etiam determinatio expressa in concilio Florẽtino Florentino , quod uide in doctrina quæ ibi datur Armeniis, ubi sic legitur, Firmiter credimus omnem creaturam Dei bonam esse, nihilꝗ nihilque reiiciẽdum reiiciendum quod cum gratiarum actione suscipitur, quia iuxta uerbũ uerbum Domini, non quod intrat per eos, coinquinat hominem. illaꝗ illaque Mosaycæ legis ciborum mundorum & immundorum ad cęremonialia asserit pertinere, quę surgente euangelio transierunt. Illa etiam prohibitio apostolorum ab immolatis simulachrorum, & sanguine, & suffocato, dicitur illi tempori congruisse, quo ex Iudæis, atque Gentilibus, antea diuersis cæremoniis, moribusꝗ moribusque uiuebant, & determinat, quòd iam cessante causa, cessat effectus, & nunc nulla est differentia faciendi. Ad aliud, Vtrum
3
* ante diluuium esset concessus usus carnium, S. Thom. quidem 1. 2. q. 102.
S. Thom.
art. 6. ad. 2. dicit, quòd esus carniũ carnium uidetur esse post diluuium introductus. Tũc Tunc enim Gen. 9. dictum est, Quasi holera uirentia dedi uobis omnem carnem. & hoc ideo, quia à terra nascentia magis pertinent ad simplicitatem uitæ, esus autem carnium ad quasdam delicias, & curiositatem uiuendi. & Rom. 14.
Rom. 14.
super illud, Is qui manducat, non manducantem non spernat, & qui non manducat, manducantem non iudicet. dicit S. Tho. Terra nascẽtia nascentia fuerunt con| cessa homini ad edendum. Primo secundum illud Genes. 1.
Genes. 1.
Ecce dedi uobis omnem herbam &c. Sed post diluuium primò legitur concessus usus carnium. Vnde legitur Gen. 9. quasi
Genes. 9.
holera uirẽtia uirentia tradidi uobis omnia, scilicet animalium genera. Ex quibus uerbis S. Thom. uidetur dicere, quòd ante diluuium non solum non fuerint in usu carnes, sed nec fuerint licitæ. Sed quicquid sit de hoc, uidetur primùm, quòd de iure naturali non essent illicitæ, ut suprà probatum est. & confirmatur, quia per legem Christi non est aliquo modo abrogata lex naturalis: si ergo nunc licet uesci carnibus, non ergo est contra ius naturale. Secundo uidetur quòd non fuerit prohibitum lege diuina etiam ante diluuium. Probatur primò, non habetur talis prohibitio. Tertio illa dicebatur ętas legis naturæ, quæ scilicet regebatur lege naturali, sine aliis præceptis, saltem erant paucissima. Et S. Tho. 1. 2. q. 103. art. 1. ad quartum dicit, quòd generaliter ante legem Moysi nulla lege erat prohibitus usus carnium aliquorum animalium, sed solum propter abominationem, uel consuetudinem ab aliquibus. Ita ergo potest dici, quòd si ante diluuium non erat usus carnium, hoc erat solum ex consuetudine, non ex aliquo præcepto diuino speciali. Nicolaus tamen Gen. 9. dicit, quòd tunc profuit concessus usus carnium, quia terra iam non erat adeo | fructifera, acceperat enim detrimẽtum detrimentum magnũ magnum ex diluuio. Idẽ Idem dicit Abul. ibidẽ ibidem propter eandẽ eandem rationẽ rationem , scilicet quod ante diluuiũ diluuium non erat cõcessus concessus usus carniũ carnium . & Ge. 1. dicit idẽ idem Abul. Hic taxauit Deus cibos hominibus, ut scilicet carnes non comederẽt comederent , sed fructibus uescerẽtur uescerentur . Et facit quod Ge. 1. dicitur, Ecce dedi uobis omnẽ omnem
Genes. 1.
herbam afferẽtem afferentem semen super terrã terram , & uniuersa ligna, quę habẽt habent in semetipsis sementẽ sementem generis sui, ut sint uobis in escã escam , & cunctis animantibus terræ &c. Et factũ factum est ita, id est, ita fuit factum. Vnde uidetur, quod non habuerũt habuerunt aliud in escam. Confirmatur, Ge. 9. ostẽditur ostenditur naturalis esus carniũ carnium . s. carnem cum sanguine non comedetis. ergo omnino tunc cœpit usus uel cõcessio concessio . & Ari. 7. Et. c. 5. comedere carnes crudas nume
Aristotel.
rat inter uitia feritatis. Hoc etiã etiam Boët. uidetur
Boetius
dicere de Consolatione lib. 1. Felix initiũ initium prior ætas contẽta contenta dulcibus aruis, nec inerti perdita luxu, facileꝗ facileque sera solebat ieiunia soluere glãde glande . & Oui. in 1. Met. Cõtentiꝗ Contentique cibis, nullo cogẽte cogente creatis, Arbuteos fœtꝰ fetus , mõtanaꝗ montanaque fraga legebãt legebant , Cornaꝗ Cornaque in duris hęrẽtia hęrentia mora rubetis. Et quæ deciderãt deciderant , patula iouis arbore glandes, Et Pythagoras suos carnibus abstinere docuit. de quo Ou. 10. Met. Parcite mortales, dapibꝰ dapibus temerare nephãdis nephandis Corpora. & alia elegãter eleganter dicit. Argumentũ Argumentum est certè, quod antiquꝰ antiquus ille mos māsit mansit in memoria hominũ hominum , nec poëtæ hoc finxerũt finxerunt , | sed acceperũt acceperunt ex antiquitate. Solus Caietanus. Ge. 9. dicit etiã etiam ante diluuium licitè usos carninibꝰ carnibus . Quod probat, quia Ge. 4. laudatur Abel, qui offerebat de primogenitis gregis sui, & de adipibus eorũ eorum , id est de pinguioribus. Si enim non uescebantur illis, quæ laus erat afferre pinguiores? uel in quẽ quem usum habebãt habebant greges? et tamen Heb. 11. laudatur Abel, quod potiorẽ potiorem hostiam obtulit quam Cain. Sed ad hoc alii respondent, quod causa pelliũ pellium , & uellerũ uellerum ad uestitũ uestitum , & etiã etiam lactis, quod edebant. Sed contrà, etiã etiam lac non legitur cõcesum concesum . ergo non erat usus ꝓpter propter lac. Itẽ Item quod de uolucribus cicuribus, uel gallinis quantum ad usum nutrissent, nam nec ipsa oua concessa fuerant Gen. 1. Et posset facere ad Caietanum, quòd Ge. 7. dixit Dominus Noë, ut tolleret de animalibus mundis septena, & septena, de immundis uero, duo & duo. Videtur enim, quòd munda uocẽtur uocentur idonea ad uescendũ uescendum , alia uerò immũda immunda . Sed S. Tho. 1. 2. q. 103. art. 1. ad 4. dicit, quod munda, & immunda distinguebãtur distinguebantur quantum ad sacrificium. Sed idem Caiet. 2. 2. q. 148. artic. 2. ad 3. Martini, dicit, quod deus primo Adæ dedit in escam uegetabilia, deinde Noë dedit animalia. Certè primũ primum uidetur certũ certum , quod scilicet in statu innocentiæ non fuissent usi carnibus in alimentũ alimentum : quia ligna, & plantę fuissent sufficientia ad uitam. & omnino non uidetur dubitandum quin sequuti fuissent illam institu| tionem Gen. 1. Ecce dedi uobis omnem herbam afferentem semen super terram, & uniuersa ligna, quæ habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint uobis in escam. Secundo apparentiam habet, quod ante diluuium non fuissent usi carnibus, & uidetur ex illa prohibitione Genes. 9. Carnem cum sanguine non comedetis. Vel enim prius comedebant carnes aut non. Si comedebant, uel cum sanguine, uel non. Si comedebant carnes, non tamen cum sanguine, uidetur quòd non esset opus illo nouo præcepto. Si cum sanguine, tunc oportebat reddere rationem quare Deus antea permiserat, & tunc de nouo prohibebat. Vnde uidetur profecto, quòd tunc cœpit usus, & ideo docuit dominus naturalem modũ modum comedendi. Et tunc hoc tenendo oportet dicere, quòd licet non esset prohibitum iure naturali, erat prohibitum iure diuino. nec enim est dubitandum, quin haberẽt haberent aliqua præcepta à Deo, quę tamen non sunt scripta: uel cum conceduntur eis plantæ, uidentur negata animalia: uel fortè solum ex consuetudine erat, & non ex aliquo iure. Tertio potest teneri cum Caietano, quòd erat usus animalium, licet fortè non ita communis sicut postea fuit, licet Auicẽna Auicenna 1. c. dicat ueteres non nisi in prandiis usos carnibus, in cœna uero solo pane. Posset etiam confirmari, quòd non esset licitum ante diluuium uesci | carnibus, quia Gen. 9. non conceduntur plantæ, & ligna, quæ erant prius cõcessa concessa , sed solum animalia. ergo postquam conceduntur animalia, signum est, quod non erant prius concessa. Sed pro opinione Caiet. facit, si ante diluuium non sunt usi carnibꝰ carnibus , nec etiam piscibus, quia idem est iudicium, & eodem modo fuerũt fuerunt de nouo concessi. Ge. 9. & Gen. 1. solum conceduntur, de quo tamen doctores non faciunt mentionem. Fortè non erat pręceptum de abstinentia carnium, sed inspiratio interior, quæ non facit præceptũ præceptum . Item quid Noë comedebat in arca? Et probatur omnino, quòd esset usus animalium. Et arguitur, non uideretur quòd esset usus in sacrificiis, si non esset usus & utilitas rerum: quia uidetur quòd non sit sacrificium de re nullius utilitatis, uidelicet, si quis comburet paleas inutiles, uel serpentem, uel corium, tunc ergo quæritur, utrum facerent sacrificia, uel oblationes columbarum, uel turturum. Si sic, ergo erunt utilia ad aliquos usus, & non nisi ad edendum, ergo &c. Si non, contrà uidetur, quòd fieret sacrificium ex eisdem rebus, sicut in lege scripta. Sed in lege fiebat oblatio columbarum, & turturum, ergo &c. Item Gen. 7.
Genes. 7.
mandatum est Noë, ut tolleret in arca de animalibus mundis septena, & septena, & de immundis duo & duo, & sic dicit S. Thom. 1. 2. quæst. 103. art. 1. ad 4. quod intelligitur quoad | sacrificium. Tunc quæro, an ex columbis, & gallinis fuerint septena aut bina. Omnino septena, quia oportebat illa multiplicari, plus ergo erant munda. ergo erant in sacrificiis, & oblationibus: ergo erant inutilia, sicut corui, sed utilia, ad edendum scilicet. & S. Thom. ubi suprà respondens ad illud Gen. 7. dicit, quòd non erant munda quo ad esum, sed quia nulla lege erant prohibita, uidetur quòd simpliciter loquebatur & ante diluuium, quia illa distinctio erat ante diluuium: nec de hoc potest haberi maior certitudo. & sic patet solutio argumentorum, & conclusio uniuersalis, scilicet quòd nullum est genus alimenti, nec in animalibus, nec in plantis, quo non liceat uti, quantum quidem spectat ad ius naturale, uel diuinum.
Loading...