¶ CONTRA hanc sententiam arguitur, Illud quod est de se licitum, & per se bonum, non est prohibitum præcepto diuino, sed occidere hominem in casu, est per se bonum, uidelicet in defensionem sui, ergo non est prohibitum illo præcepto, Non occides. neque indiget excipi à regula id, quod nullo modo potuit cadere sub regula. Si ergo occidere inuasorem non potuit cadere sub præ cepto, Non occides: non est factum licitum, quia exceptum sit ab illo præcepto. Item in lege data Moysi fuit aliquando licitum occidere, aliquando non, & tamen non erat facta talis exceptio in iure diuino plus de homicida, quàm de adultera, ergo uel utrunque licebit, uel neutrum. Et quæro, ante legem Moysi, an licebat interficere blasphemum & homicidam, uel non? Si non, contrà, Quicquid non licuit in lege naturæ, nunquam licuit. Non | enim lex Moysi, aut lex gratiæ sunt dispensationes legis naturæ, sed potius econtra, multa licebant in lege naturæ, quæ in lege Moysi prohibita sunt: si licebat interficere in lege naturæ adulteram, ergo sine exceptione ne neque expressione in iure diuino licuit in lege Moysi. Et ideo alii dicunt, quòd in præcepto, Non occides, prohibetur solum mors innocentis. & illud præceptum Exod. 20. Non occides, uidetur explicatum Exod. 23. Insontem & iustum non occides. Sed contra hoc est, quòd priuatus occidens peccatorem, & sontem, facit contra illud præceptum, Non occides: si enim non peccat contra id præceptum, Non occides, nusquam alibi in iure prohibetur occisio nocentis hominis. Quare cùm certum sit etiam apud istos priuatum hominem reum esse homicidii, etiam si nocentissimum occidat, certum est illo præcepto non prohiberi solum innocentis occisionem plusquam nocentis. Alii, qui propius ad ueritatem accedunt, dicunt, quòd prohibetur illo præcepto occisio hominis priuata authoritate: sed ne neque isti quidem sufficienter uim illius præcepti explicarunt. Si enim respublica, aut rex innocentem hominem occideret, facit contra id præceptum, ut certum est: ergo non occidere prohibetur absolutè priuata authoritate, aut permittitur occidere publica. Neque | ualet dicere, quòd qui interficit se defendendo, occidit publica authoritate: quia habet authoritatẽ authoritatem à Deo per ius naturale. Hoc enim ineptum & ridiculum est. Hoc enim modo neque comedere, aut bibere nisi publica authoritate licet. Non enim liceret, nisi à iure diuino esset permissum. Et ideo dimissis uariis opinionibus, dico primò, quòd
12
* hoc præceptum est iuris naturalis, & non positiui, sicut etiam alia pręcepta decalogi. Quod patet, quia in lumine naturali semper fuit notum homicidium esse culpabile, & illicitum. Secundo infertur ex hoc, quòd
13
* id præceptum semper fuit æquale, & ante legem, & in lege, & tempore Euangelii. Patet, quia lex naturalis nunquam mutatur. Nec enim abrogatur, aut limitatur, aut extenditur. Est enim lumen signatum super nos à principio. Tertio infero, quòd
14
* si licebat interficere adulteram, aut furem in lege Moysi, & licuit ante legem, & licet in lege Euangelica. Quarto dico, & infero, quòd
15
* illo præcepto prohibetur omne homicidium, quòd stando in lege naturæ sola, est malum, & irrationabile: & ad hoc solum oportet respicere, & non ad exceptiones, uel promissiones factas in lege. Omnia enim illa uel solum sunt iudicialia, quæ iam cessauerunt: aut si sunt moralia, sunt explicatiua iuris naturalis. Quare ergo ad id est ultimo refe| rendum, quando licet occidere, & quando non. Ad quod tamen iuuat scripturas consulere, neque hoc est (ut aiunt) explicare idem per seipsum, aut ignotum per ignotius. Non est enim homicidium malum, quia prohibitum: sed prohibitum, quia malum. Quare ad intelligendum quid sit prohibitum per illud præceptum, Non occides, optimè respondetur, quòd per causam, quòd omne id est iure naturali malum. Quinto dico, quòd
16
* in illo præcepto non magis prohibetur homicidium authoritate publica quàm priuata. Alia enim quæstio est, quem, & quando licet occidere: & alia quæstio est, cui licet occidere, & aliquando est malum publica authoritate. Sexto, quòd
17
* dupliciter potest occidi homo. Vno modo ex intentione, & certo proposito, ut iudex intendit priuare uita malefactorem. Alio modo præter intentionem, non dico solùm à casu, & uoluntariè, sed propter alium finem, quem si posset occidens aliter consequi, non occideret: sicut cùm quis in defensionem sui, uel etiam Reip. occidit inuasorem, quem non occideret, si aliter posset se defendere. Septimo dico, quòd
18
* ex intentione licitum est stando in iure diuino solum & naturali occidere hominem nociuum Reipublicæ, quia hoc est membrum communitatis: Et ideo sicut licitum est abscindere membrum corruptum & | nociuum toti corpori, ita est licitum in iure diuino & naturali hominem perniciosum, & boni communis corruptorem interficere, etiam si hoc nunquam sit expressum in iure diuino scripto: quia hoc est notum in lumine naturali, quòd maius bonum debet præferri minori bono, & priuato bono publicum bonum. Octauo dico, quòd
19
* tale homicidium solum de iure naturali & diuino est commissum Reipub. aut publicis magistratibus, & principatibus, qui habent curam Reipublicæ. ut patet ex Paul. ad Roman. 13. Non sine causa
Rom. 13.
gladium portat, uindex enim est. Nono dico, quòd
20
* ex intentione occidere hominem semper est prohibitum homini priuato. nunquam enim licet nisi in casu permisso. Non autem est commissa cura publici boni defendendi, nisi publicis personis. ergo nulli priuato sua authoritate licet ex intentione occidere. Vltimo dico, quòd
[20b]
* omne aliud homicidium ex intentione, est illo præcepto prohibitum, seu publicæ, seu priuatæ personæ, præterquam in casu præmisso, quando uita alicuius propter peccatum eius est perniciosa Reipublicæ. Nam de homicidio non ex intentione, quale est in defensione sui, aut Reipub. latior est disputatio: quòd licet etiam ex iure naturali cognosci posset, tamen quia non est præsentis speculationis, missum facio. Ex his patet quam uim | habet argumentum ex illo præcepto, quòd non licet interficere seipsum. Cùm
21
* enim nemo sit iudex suiipsius, ne neque habeat authoritatem in seipsum, nunquam licebit se interficere, etiam si dignus morte esset, & perniciosus Reipub. Tertio arguitur, & probatur conclusio, Se occidens, facit nocumentum Reipublicæ. ergo peccat. Consequentia est clara. Antecedens patet, Quia quicquid homo est, est ipsius Reipublicæ sicut pars sui est totius. ergo qui se occidit, aufert à republ. quod suum est. Quarto & ultimo probatur, Quia occidens se, facit contra præceptum de charitate. ergo peccat. Consequentia est nota, & antecedens probatur, quia non minus homo tenetur se diligere, quàm proximum sicut seipsum: sed si occideret proximum, semper esset contra charitatem proximi. ergo se occidens, facit contra charitatem sui. Ista duo argumenta, non carent difficultatibus, & dubiis, possentque examinari sicut præcedentia. Sed quia impugnando conclusionem ipsam, commodius ueritas ipsius explicabitur, nec tempus nobis suppeteret, si utrunque uellem prosequi, ideo hoc relicto, contra conclusionem arguitur, & primo sic, Nemo potest se saltem de industria & uolens occidere. ergo cõclusio conclusio includit falsum, scilicet inueniri posse tale delictum & crimẽ crimen . Antecedens probatur, | Quia uoluntas non potest uelle nisi bonum, ut Aristoteles habet, & impręsentiarũ impręsentiarum pro rato habemus: sed non esse, aut desinere esse non est bonũ bonum , imò potius malum, ergo nullus seipsum potest interficere. Ne Neque sufficit dicere, quod cùm anima sit immortalis, non desinit esse saltẽ saltem meliori sui parte qui se interficit. Saltem enim argumẽtum argumentum ꝓcedit procedit de illo, qui non haberet spem alterius uitæ, qui non posset seipsum interficere, cuius oppositum ex historia constat. Et confirmatur, quia impossibile est quòd aliquis nolit esse beatus, ut disertè August. tenet 17. de Ciuitate Dei. Sed qui uult esse, uult esse beatus, cùm non possit esse beatus si non sit. ergo non potest aliquis nolle esse, & per consequens se interficere. Secundo arguitur, Nulli facit nocumentum. ergo non peccat se interficiendo. Antecedens patet, quia non sibi, quia uolenti non fit iniuria. ipse autem uolens patitur. ergo non patitur iniuriam. Nec sufficit dicere, quòd facit iniuriam reipublicæ, quia saltem qui bona uenia reipublicæ, uel adepti licentiam à republica (sicut mos apud aliquas nationes fuit) se interficerent, non peccarent. Et confirmatur, quia qui bona temporalia uolens perderet, neque sibi, neque reipublicæ iniuriam faceret. ut si quis equum suum occideret, & tamen non minus res temporales sunt reipublicæ, quàm homi| nis uita, imò multo plus. ergo nec se interficiens facit iniuriam reipublicæ aut sibi. Item licet non se defendere à latrone inuadente, quando non potest uitam tueri nisi alterum occidat, ergo licet se interficere. Consequentia probatur, Eodẽ Eodem præcepto tenetur quis defendere propriam uitam, quo tenetur se non occidere, & si se posset defendere, & non se defenderet, esset contra præceptum de non se occidendo. Quarto, licet duobus existentibus in extrema necessitate, & habentibus solum unicum panem, unde alter posset tantum uitam conseruare, licet inquam alteri habenti panem cedere alteri, & hoc est se interficere. ergo. Quinto, si seruus esset cum rege in naufragio, & essent in tabula, uel nauicula, quæ utrun utrunque non posset sustinere, licet seruo desilire in mare sine spe euadendi, ut regem seruet à morte. ergo licitum est in casu se interficere. Sexto, licitum est damnato ad mortem, ut fame conficiatur, oblato pane non comedere, ergo licitum est se interficere. Antecedens patet, quia licitum est, & potest parere sententiæ, cui adiudicatum est. Septimo, licet damnato ad mortem habita etiam opportunitate fugiendi, non fugere, sed expectare, & sic dat operam morti propriæ. ergo. Octauo, licet damnato ad mortem ueneni hausti haurire uenenum. ergo licet se interficere. Nono, | licet cum manifesto periculo mortis tempore pestis uisitare amicos. ergo. Decimo, Licet nauigare cum manifesto periculo mortis. ergo. Vndecimo, Licita sunt exercitia militaria, ut equilia, taurorum exagitatio, etiam cum periculo mortis. ergo seipsum interficere. Probatur consequentia in omnibus his tribus argumentis, quia eodem præcepto generaliter prohibetur interficere alium, & exponere se periculo occidendi. ergo etiam de seipso.
Loading...