¶ CONTRA hanc sententiam arguitur, Illud quod est de se licitum, & per se bonum, non est prohibitum præcepto diuino,
sed occidere hominem in casu, est per se bonum, uidelicet in defensionem sui, ergo non
est prohibitum illo præcepto, Non occides.
neque indiget excipi à regula id, quod nullo
modo potuit cadere sub regula. Si ergo occidere inuasorem non potuit cadere sub præ
cepto, Non occides: non est factum licitum,
quia exceptum sit ab illo præcepto. Item in lege data Moysi fuit aliquando licitum occidere, aliquando non, & tamen non erat facta
talis exceptio in iure diuino plus de homicida, quàm de adultera, ergo uel utrunque licebit, uel neutrum. Et quæro, ante legem Moysi, an licebat interficere blasphemum & homicidam, uel non? Si non, contrà, Quicquid
nõ
non
licuit in lege naturæ, nunquam licuit. Non
|
enim lex Moysi, aut lex gratiæ sunt dispensationes legis naturæ, sed potius econtra, multa licebant in lege naturæ, quæ in lege Moysi
prohibita sunt: si licebat interficere in lege
naturæ adulteram, ergo sine exceptione
ne
neque
expressione in iure diuino licuit in lege Moysi. Et ideo alii dicunt, quòd in præcepto, Non
occides, prohibetur solum mors innocentis.
& illud præceptum Exod. 20. Non occides,
uidetur explicatum Exod. 23. Insontem & iustum non occides. Sed contra hoc est, quòd
priuatus occidens peccatorem, & sontem, facit contra illud præceptum, Non occides: si
enim non peccat contra id præceptum, Non
occides, nusquam alibi in iure prohibetur occisio nocentis hominis. Quare cùm certum
sit etiam apud istos priuatum hominem reum
esse homicidii, etiam si nocentissimum occidat, certum est illo præcepto non prohiberi
solum innocentis occisionem plusquam nocentis. Alii, qui propius ad ueritatem accedunt, dicunt, quòd prohibetur illo præcepto
occisio hominis priuata authoritate: sed
ne
neque
isti quidem sufficienter uim illius præcepti explicarunt. Si enim respublica, aut rex innocentem hominem occideret, facit contra id
præceptum, ut certum est: ergo non occidere prohibetur absolutè priuata authoritate,
aut permittitur occidere publica. Neque
|
ualet dicere, quòd qui interficit se defendendo, occidit publica authoritate: quia habet
authoritatẽ
authoritatem
à Deo per ius naturale. Hoc enim
ineptum & ridiculum est. Hoc enim modo
neque comedere, aut bibere nisi publica authoritate licet. Non enim liceret, nisi à iure diuino esset permissum. Et ideo dimissis uariis
opinionibus, dico primò, quòd
* hoc præceptum est iuris naturalis, & non positiui, sicut
etiam alia pręcepta decalogi. Quod patet, quia
in lumine naturali semper fuit notum homicidium esse culpabile, & illicitum. Secundo
infertur ex hoc, quòd
* id præceptum semper
fuit æquale, & ante legem, & in lege, & tempore Euangelii. Patet, quia lex naturalis nunquam mutatur. Nec enim abrogatur, aut limitatur, aut extenditur. Est enim lumen signatum super nos à principio. Tertio infero,
quòd
* si licebat interficere adulteram, aut furem in lege Moysi, & licuit ante legem, & licet in lege Euangelica. Quarto dico, & infero, quòd
* illo præcepto prohibetur omne
homicidium, quòd stando in lege naturæ sola, est malum, & irrationabile: & ad hoc solum oportet respicere, & non ad exceptiones,
uel promissiones factas in lege. Omnia enim
illa uel solum sunt iudicialia, quæ iam cessauerunt: aut si sunt moralia, sunt explicatiua iuris naturalis. Quare ergo ad id est ultimo refe|
rendum, quando licet occidere, & quando
non. Ad quod tamen iuuat scripturas consulere, neque hoc est (ut aiunt) explicare idem
per seipsum, aut ignotum per ignotius. Non
est enim homicidium malum, quia prohibitum: sed prohibitum, quia malum. Quare ad
intelligendum quid sit prohibitum per illud
præceptum, Non occides, optimè respondetur, quòd per causam, quòd omne id est iure
naturali malum. Quinto dico, quòd
* in illo
præcepto non magis prohibetur homicidium
authoritate publica quàm priuata. Alia enim
quæstio est, quem, & quando licet occidere:
& alia quæstio est, cui licet occidere, & aliquando est malum publica authoritate. Sexto,
quòd
* dupliciter potest occidi homo. Vno
modo ex intentione, & certo proposito, ut iudex intendit priuare uita malefactorem. Alio
modo præter intentionem, non dico solùm à
casu, & uoluntariè, sed propter alium finem,
quem si posset occidens aliter consequi, non
occideret: sicut cùm quis in defensionem sui,
uel etiam Reip. occidit inuasorem, quem non
occideret, si aliter posset se defendere. Septimo dico, quòd
* ex intentione licitum est stando in iure diuino solum & naturali occidere
hominem nociuum Reipublicæ, quia hoc est
membrum communitatis: Et ideo sicut licitum est abscindere membrum corruptum &
|
nociuum toti corpori, ita est licitum in iure diuino & naturali hominem perniciosum,
& boni communis corruptorem interficere,
etiam si hoc nunquam sit expressum in iure diuino scripto: quia hoc est notum in lumine
naturali, quòd maius bonum debet præferri
minori bono, & priuato bono publicum bonum. Octauo dico, quòd
* tale homicidium
solum de iure naturali & diuino est commissum Reipub. aut publicis magistratibus, &
principatibus, qui habent curam Reipublicæ.
ut patet ex Paul. ad Roman. 13. Non sine causa
gladium portat, uindex enim est. Nono dico,
quòd
* ex intentione occidere hominem semper est prohibitum homini priuato. nunquam
enim licet nisi in casu permisso. Non autem
est commissa cura publici boni defendendi,
nisi publicis personis. ergo nulli priuato sua
authoritate licet ex intentione occidere. Vltimo dico, quòd
* omne aliud homicidium ex
intentione, est illo præcepto prohibitum, seu
publicæ, seu priuatæ personæ, præterquam in
casu præmisso, quando uita alicuius propter
peccatum eius est perniciosa Reipublicæ. Nam
de homicidio non ex intentione, quale est in
defensione sui, aut Reipub. latior est disputatio: quòd licet etiam ex iure naturali cognosci
posset, tamen quia non est præsentis speculationis, missum facio. Ex his patet quam uim
|
habet argumentum ex illo præcepto, quòd
non licet interficere seipsum. Cùm
* enim nemo sit iudex suiipsius,
ne
neque
habeat authoritatem in seipsum, nunquam licebit se interficere, etiam si dignus morte esset, & perniciosus Reipub. Tertio arguitur, & probatur conclusio, Se occidens, facit nocumentum Reipublicæ. ergo peccat. Consequentia est clara.
Antecedens patet, Quia quicquid homo est,
est ipsius Reipublicæ sicut pars sui est totius.
ergo qui se occidit, aufert à republ. quod suum
est. Quarto & ultimo probatur, Quia occidens se, facit contra præceptum de charitate.
ergo peccat. Consequentia est nota, & antecedens probatur, quia non minus homo tenetur se diligere, quàm proximum sicut seipsum: sed si occideret proximum, semper esset contra charitatem proximi. ergo se occidens, facit contra charitatem sui. Ista duo argumenta,
nõ
non
carent difficultatibus, & dubiis,
possentque examinari sicut præcedentia. Sed
quia impugnando conclusionem ipsam, commodius ueritas ipsius explicabitur, nec tempus nobis suppeteret, si utrunque uellem
prosequi, ideo hoc relicto, contra conclusionem arguitur, & primo sic, Nemo potest se
saltem de industria & uolens occidere. ergo
cõclusio
conclusio
includit falsum, scilicet inueniri posse
tale delictum &
crimẽ
crimen
. Antecedens probatur,
|
Quia uoluntas non potest uelle nisi bonum,
ut Aristoteles habet, &
impręsentiarũ
impręsentiarum
pro rato
habemus: sed non esse, aut desinere esse
nõ
non
est
bonũ
bonum
, imò potius malum, ergo nullus seipsum
potest interficere.
Ne
Neque
sufficit dicere,
ꝙ
quod
cùm
anima sit immortalis, non desinit esse
saltẽ
saltem
meliori sui parte qui se interficit. Saltem enim
argumẽtum
argumentum
ꝓcedit
procedit
de illo, qui
nõ
non
haberet spem
alterius uitæ, qui non posset seipsum interficere, cuius oppositum ex historia constat. Et
confirmatur, quia impossibile est quòd aliquis
nolit esse beatus, ut disertè August. tenet 17.
de Ciuitate Dei. Sed qui uult esse, uult esse
beatus, cùm non possit esse beatus si non sit.
ergo non potest aliquis nolle esse, & per consequens se interficere. Secundo arguitur, Nulli facit nocumentum. ergo non peccat se interficiendo. Antecedens patet, quia non sibi, quia uolenti non fit iniuria. ipse autem
uolens patitur. ergo non patitur iniuriam.
Nec sufficit dicere, quòd facit iniuriam reipublicæ, quia saltem qui bona uenia reipublicæ,
uel adepti licentiam à republica (sicut mos
apud aliquas nationes fuit) se interficerent,
non peccarent. Et confirmatur, quia qui bona
temporalia uolens perderet, neque sibi, neque reipublicæ iniuriam faceret. ut si quis
equum suum occideret, & tamen non minus
res temporales sunt reipublicæ, quàm homi|
nis uita, imò multo plus. ergo nec se interficiens facit iniuriam reipublicæ aut sibi. Item
licet non se defendere à latrone inuadente,
quando non potest uitam tueri nisi alterum
occidat, ergo licet se interficere. Consequentia
probatur,
Eodẽ
Eodem
præcepto tenetur quis defendere propriam uitam, quo tenetur se non occidere, & si se posset defendere, & non se defenderet, esset contra præceptum de non se
occidendo. Quarto, licet duobus existentibus in extrema necessitate, & habentibus solum unicum panem, unde alter posset tantum
uitam conseruare, licet inquam alteri habenti panem cedere alteri, & hoc est se interficere. ergo. Quinto, si seruus esset cum rege in
naufragio, & essent in tabula, uel nauicula,
quæ
utrun
utrunque
non posset sustinere, licet seruo
desilire in mare sine spe euadendi, ut regem
seruet à morte. ergo licitum est in casu se interficere. Sexto, licitum est damnato ad mortem,
ut fame conficiatur, oblato pane non comedere, ergo licitum est se interficere. Antecedens patet, quia licitum est, & potest parere
sententiæ, cui adiudicatum est. Septimo, licet
damnato ad mortem habita etiam opportunitate fugiendi, non fugere, sed expectare, &
sic dat operam morti propriæ. ergo. Octauo,
licet damnato ad mortem ueneni hausti haurire uenenum. ergo licet se interficere. Nono,
|
licet cum manifesto periculo mortis tempore pestis uisitare amicos. ergo. Decimo, Licet
nauigare cum manifesto periculo mortis. ergo. Vndecimo, Licita sunt exercitia militaria,
ut equilia, taurorum exagitatio, etiam cum
periculo mortis. ergo seipsum interficere. Probatur consequentia in omnibus his tribus argumentis, quia eodem præcepto generaliter
prohibetur interficere alium, & exponere se
periculo occidendi. ergo etiam de seipso.