¶ Verum restat scrupulus ex hac responsione.
Nam æquè est à Deo inclinatio appetitus sensitiuus, sicut & uoluntatis: si ergo
inconueniẽs
inconueniens
dicitur, quòd Deus sit causa inclinationi
|
uoluntatis ad malum, quare non idem habeatur pro inconuenienti de appetitu sensitiuo?
quare inquam sapientissimus creator, & conditor rerum malam inclinationem dedit appetitui, & carni, &
nõ
non
potius bonam, quæ magis conuenire uidebatur illi infinitæ bonitati?
Dico primum omnium, dubium est certè inter
Theologos, & Philosophos, An
* naturas
rerũ
rerum
Deus immutare potuerit, uel ab initio aliàs
facere, quàm nunc sunt. Et quidam sunt qui
putent cum Gabri. 4. dist. 1. quæst. 1. Quamuis
Deus species quidem rerum, & essentias uariare non potuerit, neque enim potuit aut hominem, aut bouem alterius speciei facere, quàm
fecit, potuit tamen proprietates, & inclinationes naturales immutare, potuit (in quam)
ignẽ
ignem
frigidum naturaliter facere, & aquam calidam,
ac rursum nigram niuem, & album coruum.
Quod tali ratione probatur. Nam posse
Deum ignem frigidum facere, aut calidam
aquam, & cætera huiusmodi, dubitari non potest. Potuit ergo Deus ab initio aquam calidam facere, aut frigidum ignem, leuem terram, grauem aërem, & legem ponere, ut sic
perpetuò perseuerarent. Qua lege posita, illud esset proprium, aut naturale talium rerum.
Nihil enim aliud est rerum natura, quàm
id quod ab initio (ut Augustinus ait) Deus
rebus materiæ dare uoluit. ergo potuit Deus
|
contrarias naturas & inclinationes dare rebus
quàm dedit. Et confirmatur. Nam potuit
Deus res nudas creare, id est, essentias, sine
quibuscunque accidentibus, aut proprietatibus: ergo non necessario creauit cum his conditionibus & proprietatibus, quas nunc habent. Hanc sententiam quanquam Theologi
& authores nonnulli, qui in pretio habentur, defendunt, non puto esse probabilem,
nec uerisimilem. Vnde puto, quòd
* Deus
non potuerit quidem ignem calidum naturaliter frigidum facere, aut non naturaliter calidum, aut niuem nigram, aut leuem terram,
& in uniuersum naturales inclinationes tollere, aut mutare. Quod sic probatur. Nam
primum omnium, multæ sunt proprietates,
& aptitudines rerum, quæ secundum communem opinionem, non conueniunt rebus
per aliquas qualitates superadditas, sed immediatè per suam essentiam: ut uerbi gratia,
Si risibile non conuenit homini per aliquam
qualitatem superadditam secundum opinionem istorum, sed per essentiam, potuit quidem Deus facere, quòd homo nunquam rideret, non autem quòd non esset risibilis:
quia Deus non potest tollere effectum causæ formalis, manente causa formali. Si ergo homo est formaliter risibilis per suam
essentiam, non potuit Deus facere quòd
|
sua natura non esset risibilis. Secundo sic
arguo, Aqua cum concursu Dei generali producit frigiditatem in se, ut patet in aqua reducente se ad frigiditatem. Ergo Deus non
potuit facere quin cum tali concursu esset
frigida, & per consequens naturaliter frigida. Consequentia probatur. Nam detur oppositum, Faceret Deus, quòd aqua naturaliter esset calida, quæro, an aqua cum concursu Dei generali potest reducere se ad frigiditatem, uel non. Si potuit, ergo non
erat naturaliter calida, si non potuit, ergo nec
nunc potest, quia concursus generalis Dei
non potuit esse maioris actiuitatis, quàm
nũc
nunc
est, & ab eisdem causis semper producitur similis effectus. nec Deus potest facere, quòd
causa naturalis, quæ nunc non potest in aliquem effectum, cum concursu generali possit in illum concursum uerbi gratia, nunc non
potest homo suscitare hominem cum concursu generali Dei. ergo Deus non potest
facere, quòd homo id possit cum tali concursu: nec Deus ipse posset cum generali concursu facere quod nunc non facit. Sicut ergo Deus non potuit facere ut homo naturaliter posset suscitare mortuum, ita non potest
facere quòd aqua produceret calorem, aut
quòd naturaliter lapis ascenderet sursum. Et
confirmatur. Aut essentiæ rerum, aut spe|
cies de se sunt indifferentes ad quamlibet proprietatem, aut non. Si non, ergo non potuit fieri, quin id, ad quod essentia magis
inclinatur, sit magis naturale, si sint indifferentes. Verbi gratia, Si natura ignis nuda,
est indifferens ad calorem, & frigus. Ergo
cum concursu generali non plus produceret
calorem, quàm frigus, & per consequens
non poterit esse magis naturale unum quàm
aliud. Et confirmatur exemplo. Deus non
poterat facere, quòd cœlum naturaliter inclinaretur ad quietem uel ad motum à Septentrione ad Meridiem, ergo nec alias naturas
rerum potuit mutare. Antecedens probatur,
Si cœlum naturaliter inclinaretur ad istum
motum contrarium quem nunc habet, uel
ad quietem, non posset cum concursu generali moueri ad motum contrarium. Et confirmatur ualidè, quia si potest Deus mutare naturas rerum, faciat, ergo quòd aqua sit naturaliter calida. Sic arguo, Calor nunc cum
concursu generali sufficit corrumpere aquam.
ergo cum simili concursu potuisset tunc corrumpere. ergo non est ei calor naturalis. non
enim posset nunc Deus cum solo concursu generali impedire ne calor corrumperet aquam,
& non est impotentior quàm à principio. ergo nec tunc potuit. Certè puto quòd argumentum concludit. Item Deus non potuit
|
hominem naturaliter facere incorruptibilem. Item non posset agens naturale cum
concursu generali inducere formam aquæ in
materiam indispositam per calorem & siccitatem. Ergo, calor & siccitas non possunt esse
naturales aquæ. Vt enim arguebatur, quicquid creatura potuit posse (ut ita dicam) cum
concursu Dei, potest nunc cum simili concursu: imò potuit omnes res naturaliter facere incorruptibiles. Potuit enim facere, ut
quælibet qualitates essent naturales formis
substantialibus, & sic quòd non possent corrumpi. Hoc ergo præsupposito, quòd
* non
potest Deus naturas rerum mutare, dico,
quòd Deus fecit hominem, cum hac naturali
inclinatione ad malum, quia aliter fieri non
poterat. Secundo dico, quòd
* talis inclinatio quamuis sit ad malum, non tamen est
mala, quandiu quidem manet intra terminos
appetitus sensitiui: malum inquam malitia
morali: nam malitia pœnæ non inconuenit,
cuius Deus semper est causa: sicut non dicitur
mala inclinatio qua leo inclinatur ad homicidium. Sicut enim appetitus inclinat hominem ad malum, ita etiam obiectum ipsum, ut
delectabile, aut utile inclinat etiam ad malum, & tamen natura ipsius albi, aut cibi dulcis
bona prorsus est. Neque unquam aliquis conqueritur de Deo, quòd aurum pulcherrimum
|
fecerit, aut uinum suaue. Ita prorsus nunquam
de appetitu sensitiuo mouet hominem ad malum, non aliter quàm ipsum obiectum. Item
dico, quòd appetitus inclinat ad malum, non
ipsius appetitus, sed hominis: semper enim appetitus naturalis est conueniens. 1. part. quæst.
31. art. 1. Tertio dico, quòd
* Deus hominem
creauit sine tali inclinatione mala, creauit
enim cum iustitia originali, quæ appetitum
subiiciebat rationi, & nullo modo inclinabat
ad malum: quòd si postea sua culpa incidit in
hunc laborem, sibi potius, quàm diuinæ sapientiæ imputandum est, non plus sanè, quàm
si oculos sibi erueret, quos illi creator dedisset,
conqueri de creatore suo non posset. Quarto
dico, quòd
* dedit appetitui naturalem inclinationem ut obediret rationi, & sic tandem
tota inclinatio est bona. Et ista pro argumentis satis esse uidentur, quatenus ad inclinationem appetitus spectabant. Sed aliunde arguebat, quia scilicet homo tenetur diligere
Deum plus quàm seipsum, & commune plus
quàm priuatum bonum, & tamen inclinatio
hominis naturalis est in contrarium, atque
adeò in malum. Ad hoc quanquam sint clari
philosophi & theologi, qui ita esse arbitrentur, ego
* uerò nego hominem inclinari ad diligendum se plus quàm Deum, uel proprium
bonum plusquam commune. Sicut enim
men
mem
|
brum plus inclinatur ad bonum totius, quàm
ad bonum proprium, periclitatur enim manus
pro salute totius: ita etiam ex naturali inclinatione homo, quem Deus fecit partem reipublicæ, natura inclinatur ad bonum publicum
plus quàm ad priuatum: & cùm Deus sit bonum utile, plus etiam homo diligit Deum,
quàm seipsum, sicut tota experientia docet,
quòd aqua ascendit, deserens conueniens sibi
bonum propter integritatem &
cõtinuitatem
continuitatem
uniuersi. Non est autem
cõsentaneum
consentaneum
ut deus
rebus inanimatis aut membris corporis inclinationem dederit conuenientem suo fini,
homini autem negauerit. Sunt uerò qui hoc
ipsum negant, scilicet, membrum plus inclinari ad bonum totius, quàm ad proprium, nec
membrum se exponit (ut aiunt) periculo pro
salute totius, sed ipsum totum membrum tremens & resistens opponit pro se. Sed certè
hoc ipsum est inconsonum rationi, & est condemnare industriam diuinam, dicere, quòd
Deus cùm
mẽbra
membra
corporis fecerit solum propter bonum totius, & non propter se, tamen
membris dederit inclinationem contrariam
bono totius, quasi uerò pedes sibi, & non homini ambularent, & aures sibi, & non homini
audirent, & oculi &c. Et ut de membris hominis audiremus non à se, sed à toto exponi,
quid de aqua dicturi sumus, cùm sursum ascen|
dit, an non ipsa se sursum mouet, an potius
imaginandum est totum uniuersum concurrere ut aquam moueat? Profectò dicendum
non est. Quod si ita est, ut certè est, cùm Deus
fecerit hominem potius propter se, quàm propter hominem, absurdum est dicere non dedisse inclinationem suo fini conuenientem, qua
plus ipsum Deum, quàm se diligeret.