¶ Verum restat scrupulus ex hac responsione. Nam æquè est à Deo inclinatio appetitus sensitiuus, sicut & uoluntatis: si ergo inconueniẽs inconueniens dicitur, quòd Deus sit causa inclinationi | uoluntatis ad malum, quare non idem habeatur pro inconuenienti de appetitu sensitiuo? quare inquam sapientissimus creator, & conditor rerum malam inclinationem dedit appetitui, & carni, & non potius bonam, quæ magis conuenire uidebatur illi infinitæ bonitati? Dico primum omnium, dubium est certè inter Theologos, & Philosophos, An
4
* naturas rerũ rerum Deus immutare potuerit, uel ab initio aliàs facere, quàm nunc sunt. Et quidam sunt qui putent cum Gabri. 4. dist. 1. quæst. 1. Quamuis Deus species quidem rerum, & essentias uariare non potuerit, neque enim potuit aut hominem, aut bouem alterius speciei facere, quàm fecit, potuit tamen proprietates, & inclinationes naturales immutare, potuit (in quam) ignẽ ignem frigidum naturaliter facere, & aquam calidam, ac rursum nigram niuem, & album coruum. Quod tali ratione probatur. Nam posse Deum ignem frigidum facere, aut calidam aquam, & cætera huiusmodi, dubitari non potest. Potuit ergo Deus ab initio aquam calidam facere, aut frigidum ignem, leuem terram, grauem aërem, & legem ponere, ut sic perpetuò perseuerarent. Qua lege posita, illud esset proprium, aut naturale talium rerum. Nihil enim aliud est rerum natura, quàm id quod ab initio (ut Augustinus ait) Deus rebus materiæ dare uoluit. ergo potuit Deus | contrarias naturas & inclinationes dare rebus quàm dedit. Et confirmatur. Nam potuit Deus res nudas creare, id est, essentias, sine quibuscunque accidentibus, aut proprietatibus: ergo non necessario creauit cum his conditionibus & proprietatibus, quas nunc habent. Hanc sententiam quanquam Theologi & authores nonnulli, qui in pretio habentur, defendunt, non puto esse probabilem, nec uerisimilem. Vnde puto, quòd
5
* Deus non potuerit quidem ignem calidum naturaliter frigidum facere, aut non naturaliter calidum, aut niuem nigram, aut leuem terram, & in uniuersum naturales inclinationes tollere, aut mutare. Quod sic probatur. Nam primum omnium, multæ sunt proprietates, & aptitudines rerum, quæ secundum communem opinionem, non conueniunt rebus per aliquas qualitates superadditas, sed immediatè per suam essentiam: ut uerbi gratia, Si risibile non conuenit homini per aliquam qualitatem superadditam secundum opinionem istorum, sed per essentiam, potuit quidem Deus facere, quòd homo nunquam rideret, non autem quòd non esset risibilis: quia Deus non potest tollere effectum causæ formalis, manente causa formali. Si ergo homo est formaliter risibilis per suam essentiam, non potuit Deus facere quòd | sua natura non esset risibilis. Secundo sic arguo, Aqua cum concursu Dei generali producit frigiditatem in se, ut patet in aqua reducente se ad frigiditatem. Ergo Deus non potuit facere quin cum tali concursu esset frigida, & per consequens naturaliter frigida. Consequentia probatur. Nam detur oppositum, Faceret Deus, quòd aqua naturaliter esset calida, quæro, an aqua cum concursu Dei generali potest reducere se ad frigiditatem, uel non. Si potuit, ergo non erat naturaliter calida, si non potuit, ergo nec nunc potest, quia concursus generalis Dei non potuit esse maioris actiuitatis, quàm nũc nunc est, & ab eisdem causis semper producitur similis effectus. nec Deus potest facere, quòd causa naturalis, quæ nunc non potest in aliquem effectum, cum concursu generali possit in illum concursum uerbi gratia, nunc non potest homo suscitare hominem cum concursu generali Dei. ergo Deus non potest facere, quòd homo id possit cum tali concursu: nec Deus ipse posset cum generali concursu facere quod nunc non facit. Sicut ergo Deus non potuit facere ut homo naturaliter posset suscitare mortuum, ita non potest facere quòd aqua produceret calorem, aut quòd naturaliter lapis ascenderet sursum. Et confirmatur. Aut essentiæ rerum, aut spe| cies de se sunt indifferentes ad quamlibet proprietatem, aut non. Si non, ergo non potuit fieri, quin id, ad quod essentia magis inclinatur, sit magis naturale, si sint indifferentes. Verbi gratia, Si natura ignis nuda, est indifferens ad calorem, & frigus. Ergo cum concursu generali non plus produceret calorem, quàm frigus, & per consequens non poterit esse magis naturale unum quàm aliud. Et confirmatur exemplo. Deus non poterat facere, quòd cœlum naturaliter inclinaretur ad quietem uel ad motum à Septentrione ad Meridiem, ergo nec alias naturas rerum potuit mutare. Antecedens probatur, Si cœlum naturaliter inclinaretur ad istum motum contrarium quem nunc habet, uel ad quietem, non posset cum concursu generali moueri ad motum contrarium. Et confirmatur ualidè, quia si potest Deus mutare naturas rerum, faciat, ergo quòd aqua sit naturaliter calida. Sic arguo, Calor nunc cum concursu generali sufficit corrumpere aquam. ergo cum simili concursu potuisset tunc corrumpere. ergo non est ei calor naturalis. non enim posset nunc Deus cum solo concursu generali impedire ne calor corrumperet aquam, & non est impotentior quàm à principio. ergo nec tunc potuit. Certè puto quòd argumentum concludit. Item Deus non potuit | hominem naturaliter facere incorruptibilem. Item non posset agens naturale cum concursu generali inducere formam aquæ in materiam indispositam per calorem & siccitatem. Ergo, calor & siccitas non possunt esse naturales aquæ. Vt enim arguebatur, quicquid creatura potuit posse (ut ita dicam) cum concursu Dei, potest nunc cum simili concursu: imò potuit omnes res naturaliter facere incorruptibiles. Potuit enim facere, ut quælibet qualitates essent naturales formis substantialibus, & sic quòd non possent corrumpi. Hoc ergo præsupposito, quòd
6
* non potest Deus naturas rerum mutare, dico, quòd Deus fecit hominem, cum hac naturali inclinatione ad malum, quia aliter fieri non poterat. Secundo dico, quòd
7
* talis inclinatio quamuis sit ad malum, non tamen est mala, quandiu quidem manet intra terminos appetitus sensitiui: malum inquam malitia morali: nam malitia pœnæ non inconuenit, cuius Deus semper est causa: sicut non dicitur mala inclinatio qua leo inclinatur ad homicidium. Sicut enim appetitus inclinat hominem ad malum, ita etiam obiectum ipsum, ut delectabile, aut utile inclinat etiam ad malum, & tamen natura ipsius albi, aut cibi dulcis bona prorsus est. Neque unquam aliquis conqueritur de Deo, quòd aurum pulcherrimum | fecerit, aut uinum suaue. Ita prorsus nunquam de appetitu sensitiuo mouet hominem ad malum, non aliter quàm ipsum obiectum. Item dico, quòd appetitus inclinat ad malum, non ipsius appetitus, sed hominis: semper enim appetitus naturalis est conueniens. 1. part. quæst. 31. art. 1. Tertio dico, quòd
8
* Deus hominem creauit sine tali inclinatione mala, creauit enim cum iustitia originali, quæ appetitum subiiciebat rationi, & nullo modo inclinabat ad malum: quòd si postea sua culpa incidit in hunc laborem, sibi potius, quàm diuinæ sapientiæ imputandum est, non plus sanè, quàm si oculos sibi erueret, quos illi creator dedisset, conqueri de creatore suo non posset. Quarto dico, quòd
9
* dedit appetitui naturalem inclinationem ut obediret rationi, & sic tandem tota inclinatio est bona. Et ista pro argumentis satis esse uidentur, quatenus ad inclinationem appetitus spectabant. Sed aliunde arguebat, quia scilicet homo tenetur diligere Deum plus quàm seipsum, & commune plus quàm priuatum bonum, & tamen inclinatio hominis naturalis est in contrarium, atque adeò in malum. Ad hoc quanquam sint clari philosophi & theologi, qui ita esse arbitrentur, ego
10
* uerò nego hominem inclinari ad diligendum se plus quàm Deum, uel proprium bonum plusquam commune. Sicut enim men mem | brum plus inclinatur ad bonum totius, quàm ad bonum proprium, periclitatur enim manus pro salute totius: ita etiam ex naturali inclinatione homo, quem Deus fecit partem reipublicæ, natura inclinatur ad bonum publicum plus quàm ad priuatum: & cùm Deus sit bonum utile, plus etiam homo diligit Deum, quàm seipsum, sicut tota experientia docet, quòd aqua ascendit, deserens conueniens sibi bonum propter integritatem & cõtinuitatem continuitatem uniuersi. Non est autem cõsentaneum consentaneum ut deus rebus inanimatis aut membris corporis inclinationem dederit conuenientem suo fini, homini autem negauerit. Sunt uerò qui hoc ipsum negant, scilicet, membrum plus inclinari ad bonum totius, quàm ad proprium, nec membrum se exponit (ut aiunt) periculo pro salute totius, sed ipsum totum membrum tremens & resistens opponit pro se. Sed certè hoc ipsum est inconsonum rationi, & est condemnare industriam diuinam, dicere, quòd Deus cùm mẽbra membra corporis fecerit solum propter bonum totius, & non propter se, tamen membris dederit inclinationem contrariam bono totius, quasi uerò pedes sibi, & non homini ambularent, & aures sibi, & non homini audirent, & oculi &c. Et ut de membris hominis audiremus non à se, sed à toto exponi, quid de aqua dicturi sumus, cùm sursum ascen| dit, an non ipsa se sursum mouet, an potius imaginandum est totum uniuersum concurrere ut aquam moueat? Profectò dicendum non est. Quod si ita est, ut certè est, cùm Deus fecerit hominem potius propter se, quàm propter hominem, absurdum est dicere non dedisse inclinationem suo fini conuenientem, qua plus ipsum Deum, quàm se diligeret.
Loading...