ΒΆ An[art. 34] magi possint pro suo arbitrio immutare corpora, immutare inquam alterando secundum qualitates, immittendo morbos, & contra prestando sanitatem. Et uidetur quod non. Nam demones, quorum uirtute magi operantur, sunt incorporei, & immateriales: cum ergo nihil agat nisi in sibi simile, non uidetur qua ratione possint demones imprimere qualitatem corporalem in rem materialem. Item sanctus Augustinus, ut supra citatum est, negat quod ille incantationes sociorum Vlyssis, & Diomedis, quae dicuntur a Circe factae, fuerint uere, sed solum secundum apparentiam sensuum. Sed si demones possent immutare materiam, eadem ratione possent immutare figuras rerum naturalium, & sic potuissent uere socios Diomedis & Vlyssis retinere sub figuris ferarum, & uolucrum. Item grauissimum periculum imminet nobis a magis, qui cum sint socii daemonum, reputandi sunt tanquam hostes mortalium, si morbos, & mortes possint inferre hominibus: nec est uerisimile, quod Deus talem potestatem permiserit daemonibus ad perniciem humani generis. Item si possunt sanitatem praestare, sequeretur quod possent ab omni morbo sanare, & sic facere homines immortales. De hac quaestione Philosophorum non fuit una sententia. Auicenna quidem posuit, quod substantia spiritualis, que caelos mouet, non solum mediante caelesti motu effectus in inferioribus corporibus causat, sed etiam praeter omnem corporis actionem: uolens quod materia corporalis multo magis conceptioni & imperio spiritualis substantiae, quam cuique corpori naturali subiiciatur, & ex hac causa prouenire dicit inusitatas permutationes aeris, & infirmitatum curationes, quae nos miracula dicimus. Et ponit exemplum de anima, ad cuius imaginationem absque omni alio corporali agente transmutatur corpus, & ad calorem & ad frigus, & quandoque ad febrim, uel lepram. Conformiter ad hanc opinionem dicendum esset, quod substantiae spirituales, quales sunt daemones, possent immutare corpora, & alterare imprimendo corporeas formas, & qualitates. Et posset opinio confirmari, quia eiusdem uirtutis uidetur imprimere formam in materiam, & impedire ne imprimatur. Sed hoc dicit magos posse, ut quod aliquis certis uerbis scriptis non laedatur ab igne, imo isti salutatores hoc faciunt. Item, quia possunt imprimere immediate & immutare phantasiam, ergo & has formas naturales.