QVoniam in principio secundi sen
ten.
tentiae
quem circa finem huius anni
interpretamur, agitur de natura, &
potestate angelorum tam bonorum, quàm malorum, & potestas malorum angelorum inter mortales plurimùm, ut opinio
est, exercetur per magos. Ideo constitui hanc
relectionem de magica habere. Et tota disputatio habebit duas partes. In prima tractabitur
de potestate & facultate magica. In secunda de
licẽtia
licentia
& iniquitate magicę artis, hoc est, quatenus, &
quantũ
quantum
liceat, aut non uti magicis artibus. Et ut scholastico ordine ex more procedamus, prima quęstio sit, An
* omnino sit magica. Hoc est, an sit inter mortales ars, uel facultas aliqua ad
uidẽdum
uidendum
, & faciendum opera illa
mirabilia, quæ de magis
scribũtur
scribuntur
, & circunferuntur: an prorsus omnia illa sint uana, &
cõ
ficta
conficta
ab impostoribus, & maleficis, & falsò
credita à uulgi leuitate, & uanitate, ut quidam
putant. Et uidetur
ꝙ
quod
omnia illa sint uana & fabulosa. Primò, quia si
fidẽ
fidem
habere uolumus iis,
quæ de magis
referũtur
referuntur
,
eadẽ
eadem
opera credemus
ea quę de Circe, & Medea, & aliis famosissimis
magis prodita sunt, ut
ꝙ
quod
non solum Poëtę, sed
Varro narrat socios Diomedis in aues
cõuersos
conuersos
, quæ longo
tẽpore
tempore
pòst circa
tẽplum
templum
Diome|
dis
uolabãt
uolabant
:
ꝙ
quod
socios Vlyssis Circe mutauit in
bestias, & quòd Arcades
quodã
quodam
stagno traiecto conuertebantur in lupos. Et quòd alii de
Medea scribunt, Aesonem socerum à senectute in iuuentutem reuocasse, & iunctis draconibus per aëra uolasse. Credemus item
mẽsam
mensam
Solis, quam, teste Hieronymo, Apollonius ut
uideret, uenit in Aethiopiam, in qua epulæ singulis diebus ponebantur sine humano ope, &
multa his similia. Quòd si hæc pro fabulis habemus, non est quare credamus, & recipiamus
alia, quæ de magicis traduntur, istis nihil probabiliora,
ne
neque
minus absurda. Quæ enim maior ratio est, ut credamus opera Zoroastris, &
aliorũ
aliorum
, quàm Circes, aut Medeæ? Nec satis est
allegare authoritatem famæ aut antiquitatis.
Multa enim similia multis seculis credita & celebrata sunt, quæ tamen à uiris sapientissimis
pro uanis & falsis habentur. ut de Phœnice nominatim dicit Herodotus, de qua
pulchrũ
pulchrum
miraculum
celebratũ
celebratum
, scilicet,
nunquã
nunquam
eam quenquam mortalium uidisse, nisi in pictura, est certum. Et confirmatur. Nam ex miraculis, quæ
uulgo narrantur, perquàm pauca ad ueritatem
reducuntur: multo magis credibile est
oĩa
omnia
, quæ
de magicis iactantur, ludibria esse, & prorsus
conficta. Nec ego in
quenquã
quenquam
hominẽ
hominem
fide dignum incidi, qui aliquid
magicũ
magicum
se uidisse aut
pro
cõperto
comperto
habere affirmaret. Secundo, Nam
|
non minor fama & opinio obtinuit de arte alchimistica, quæ montes aureos profitetur, &
promittit, de cuius
tamẽ
tamen
uanitate, & irrito conatu, nemo est ita bardus, qui dubitet. Vnde
non maior fides uidetur habenda magis, quàm
alchimistis, qui spondent quas non præstant
diuitias, ut ait Ioan. 22. in extrauag. spondent.
Tertio, Magi promittunt diuinationem futurorum, quam tamen
ne
neque
habere
ne
neque
præstare
possunt, ut certum est, & statim disputabitur:
aliâs essent dii. Esa. 41.
Annuntiate quæ uentura sunt in
futurũ
futurum
, & dicemus quia dii estis uos.
Ergo pari ratione
credendũ
credendum
est, magos alia polliceri, quæ implere non possunt. Ad hanc quæ
stionem non desunt uiri docti, qui totam magicam non tanquam superstitionem seu superstitiosam, sed tanquam falsam, & uanam atque
impostricem condemnent, & nullius usus, aut
efficaciæ affirment, inter quos est Plinius multis locis. Sed peculiariter lib. 3. c. 1. & profecto
magno argumento. Multi enim uiri, & magni,
& potentes cùm magicis studiis
operã
operam
summo
studio dedissent, nihil tamen facultatis, aut efficaciæ supra alios homines consequuti sunt.
Inter quos fuit princeps Nero, qui huic arti
ualidissimè incubuit, cui
nõ
non
opes defuere, non
uires, non discendi
ingeniũ
ingenium
, ad quem Mithridates
Armeniorũ
Armeniorum
rex uenerat, & magos secum
adduxerat, & technis, & ceremoniis eum ini|
tiauerat: &
tamẽ
tamen
cùm
regnũ
regnum
ei Nero daret,
hāc
hanc
ab eo recipere artem
nõ
non
ualuit, proinde
tãdem
tandem
tāquam
tanquam
uanã
uanam
, irritam, & intestabilem reliquit.
Idem de Iuliano apostata legitur.
Ne
Neque
est credibile homines minoris facultatis & fortunæ
consequutos quod tanti uiri tenere
nõ
non
potuerunt. Siue enim magicæ opes & uires naturales
sunt, nihil afferri potest
ꝓbabile
probabile
, quare Nero,
& Iulianus non sunt adepti facultatem, quam
tantoperè affectabant, & nullo pretio
nõ
non
redimissent. Si autem
dęmonũ
dęmonum
uirtute & potestate
abutuntur, nescio cur dęmones humani generis hostes operam
suã
suam
præstare noluerint summis religionis hostibus, per quos nocere tantùm poterant, quam postremis hostibus tam
facilè præbere dicuntur. Sed quia ista sententia
nec nihil, nec
totũ
totum
dicit, sit prima propositio,
Eorum
* quæ de operibus magicis, & mirabilibus
referũtur
referuntur
, longè plurima sunt falsa, &
cõ
ficta
conficta
, & ex uanitate
hominũ
hominum
credita. Probatur
primo, Quia paucissima ex
omniũ
omnium
hominum
memoria
referũtur
referuntur
, aut producuntur in historia à fide dignis, ut uidere est apud nobilissimos
historicorũ
historicorum
, Diodorum,
Herodotũ
Herodotum
, Pompeium, Liuium, Plutarchum, Valerianum, qui
sine dubio, si quid de huiusmodi admirabilibus pro
cõperto
comperto
habuissent, in historia referre
non neglexissent. Et secundo item mirum est,
cùm ex omnibus artibus
semꝑ
semper
perseuerat ali|
quod opus, ut statuæ, & imagines à nobilibus
pictoribus, & sculptoribus, ab architectis nobilibus insignia ædificia, magicæ uerò artes
nulla imago, nullum pignus, aut
uestigiũ
uestigium
habetur ex tanta multitudine
imaginũ
imaginum
,
statuarũ
statuarum
, &
annulorũ
annulorum
, quos illi quotidie fabricare
dicũtur
dicuntur
.
Promittunt quidem magi miracula, &
portẽ
ta
portenta
, sed
parturiũt
parturiunt
montes, & nascitur ridiculus
mus. Secunda propositio, Non
* omnia magorum opera sunt uana & conficta. Ista conclusio manifestè probatur authoritate Scripturæ, ut patet de magis Pharaonis, qui uirgas
suas conuerterunt in dracones. Exod. 7. & de
maga, quæ suscitauit Samuelem, 1. Regum 18.
Item secundò, interdicitur magia iure diuino, ut patet in themate relectionis. Et Leuitic. 20. indicitur pœna mortis, si quis ad
magos & ariolos declinauerit. Et in iure ciuili est capitale, ut patet in C. de maleficis. l. nemo. l. nullus. l. culpa.
Itẽ
Item
in iure canonico 26. q.
5. per
totũ
totum
. Non
autẽ
autem
ita seuerè interdiceretur,
si ars esset solum otiosa, & uana, & non esset
efficax &
ꝑniciosa
perniciosa
.
Itẽ
Item
Psal. 57. Sicut aspidis surdæ & obturantis aures suas, quæ non exaudiet
uocem uenefici incantantis sapienter. Ex quo
patet,
ꝙ
quod
incantatio habet
aliquã
aliquam
efficaciã
efficaciam
. Item
Matth. 24. Surgent pseudochristi, & pseudoprophetæ, &
dabũt
dabunt
signa, & prodigia,
ne
neque
alia
gratia, aut arte, nisi magica. ergo. Et ut non de|
uoremus & rapiamus sine delectu omnem historiam, &
totũ
totum
uulgi rumorem, tamen intemperantis, & impudentis esset pernegare
nõnulla
nonnulla
magiæ opera mirabilia, quæ uiri graues literis mandauerunt, ut Cicero
cũ
cum
aliis locis, tum
lib. de diuinatione: quędam
etiã
etiam
&
Liuius
Livius
, &
Valeriꝰ
Valerius
, & alii nobiles authores, & ut Aris. ait,
quod
famã
famam
obtinuit
nõ
non
est omnino falsum. Et
Porphyrius dicit ita notum esse
magorũ
magorum
artificium, & supra mortalium conditionem opera
quædã
qudam
fieri, ut probatione
nõ
non
indigeant. Et ut
omnia cessarent, satis est, quod de mulieribus
nostris quotidie pro certo inuenitur dilas Bruxas.
Argumẽta
Argumenta
etiam in
cõtrarium
contrarium
persuadent
primam propositionem. Sed ad illud de Diomedis & Vlyssis sociis respondet August. 18. de
ciuitate Dei, transformationes illas, de quibus
Varro loquitur,
nõ
non
esse secundum
ueritatẽ
ueritatem
, sed
secundum
apparentiã
apparentiam
per aliquod pręstigium,
phantasia hominis per aliquam speciem mutata: ut etiam dicit S. Tho. de potentia. q. 6. art. 5.
ad 6. ¶ Sed ex hac solutione erit
secũda
secunda
quæst.
Dato
* quòd ars magica sit alicuius efficacię, an
tota
eiꝰ
eius
uis uersetur circa
illusionẽ
illusionem
sensuum, &
imaginationis: ita
ꝙ
quod
ex parte rei nullus sequatur effectus, nec sunt uera, & naturalia, quæ
à magicis fiunt, sed solum fit
præstigiũ
præstigium
, & illusio
oculorũ
oculorum
, & sensuum, sicut August. dicit de
Diomedis & Vlyssis sociis. Et uidetur quòd
|
omnia
magorũ
magorum
opera sint huiusmodi. Nam &
de opere magorum, qui serpentes fecerunt, est
opinio in glos. Rabani, Exod. 7.
ꝙ
quod
non fuerit
uera conuersio uirgarum in serpentes, sed solum per aliquam pretiosam illusionem. Et ideo
Augu. ad Simplicianum ponit
tāquam
tanquam
probabile de illa suscitatione Samuelis, quòd non
fuerit uera, sed aliquod phantasma, & illusio
imaginaria diaboli
machinationibꝰ
machinationibus
facta. ergo
idem potest existimari de aliis omnibus magorum operibus, si de his, quæ in Scriptura
habẽ
tur
habentur
, ita putatur, & creditur. Item secundo arguitur uehementer ex c. episcopi. 26. q. 5. ubi refertur, quòd quædam mulieres sceleratę
dæmonũ
dæmonum
illusionibus, & phantasmatibus seductæ, credunt se cum Diana nocturnis horis, uel
cũ
cum
Herodiade, uel cum innumera multitudine mulierum equitare super
quasdã
quasdam
bestias. Et sequitur
quòd sacerdotes per ecclesias sibi
cõmissas
commissas
populo Dei omni instantia prædicare debent,
ꝙ
quod
nouerint hæc omnia falsa esse, &
nõ
non
à diuino,
sed à maligno spiritu phantasma mentibus fidelium irrigari arbitramur. Ex quo loco uidetur determinatum,
ꝙ
quod
ea, quæ fiunt à maleficis,
non sunt uera, & realia opera, sed
tantũ
tantum
phantastica, & præstigiosa. Si enim ea, quæ
faciũt
faciunt
, aut
patiuntur maleficæ mulieres istæ, quas nostri
bruxas, Latini lamias, seu striges appellant, omnia sunt phantastica, & per illusionem
sensuũ
sensuum
|
nihil est, quare
nõ
non
idem reputemus de aliis magorum operibus. Item tertio, Idem uidetur ex
historia. Refert enim Cælius
passerẽ
passerem
quendam
inter magicæ uanitatis sectatores prima nocte
consueuisse refertissimum repente conuiuium
hominibus discumbituris præmonstrare, mox
ubi cubitum fuisset, euanuisse omnia, ita ut nihil omnino uiseretur. Et simile
quiddã
quiddam
uulgò
fertur de illo Marchione Santillanæ. Nec dubium est, quin epulæ illæ, & apparatus ueri
nõ
non
essent, sed tantum oculorum præstigia, & illusiones. Item confirmatur ex eo, quod uulgo
dicunt, Bienes del trasgo. nunquam enim
uerũ
uerum
thesaurum præstat, sed tantisper sub specie auri
relinquit carbones. Confirmatur secundo ex
ipso nomine magorum. uocantur enim omnes
præstigiatores. ¶ Ad hanc quæstionem sit
* prima propositio & unica. Eorum quæ à magis
fiunt, licet
nõnulla
nonnulla
fiant solum per illusionem
& præstigia sensuum, quædam tamen in re, &
secundum
existẽtiam
existentiam
fiunt. Prima pars probata
est sufficienter. Secunda autem probatur. primo authoritate Augu. 3. de trin. c. 7. & 8. & 33.
quæstionum. q. 79. ubi expressè asserit, magos
Pharaonis uerè conuertisse uirgas in
serpẽtes
serpentes
.
Et satis uidetur constare ex historia, quę postquam narrauit, quòd Aaron conuertit uirgam
in serpentem, subiiciat, quòd malefici fecerunt
similiter,
proiecerũtꝗ
proieceruntque
singuli uirgas suas, quæ
|
uersæ sunt in dracones. Et ita tenuit Sanct.
Thom.
de
potẽtia
potentia
. q. 6. art. 5. ad 8. licet Rapinon
de uerbo mirifico contrarium sentiat. Et expressè Origenes super Marcum, hom. 13. tenuit
cum beato Augustino. Item uidetur probari
ex illo etiam Psal. 57. Sicut aspidis surdæ, &c.
Ex quo loco uidetur, quòd incantatores uerè
faciunt serpentes, & habent effectum circa illas. Item probat S. Tho. de potentia. q. 6. art. 10.
quòd aliquando in incantationibus audiuntur
uoces magorum ab omnibus circunstantibus,
quod fieri non posset per pręstigium, & solum
immutationem imaginationis, quia talis immutatio (ut ait S. Tho. lib. 3. contra Gen. c. 104.
& uerum est) non fit integris & solutis sensibus exterioribus, sed in dormientibus, uel qui
raptum & ecstasin patiuntur, ut experientia docet. Vnde cùm ea, quę à magis fiunt, uideantur
nonnunquam, & audiantur solutis sensibus
exterioribus, signum est, quòd uerè fiunt, &
non secundum apparentiam. Et confirmatur,
quia Peripatetici negantes aliquid fieri à magis
quod excedat facultatem
causarũ
causarum
naturalium,
ut infrà dicemus, tamen non audent negare huiusmodi mirabilia uerè fieri à magis: quod tamen multum intererat ad opinionem suam
tuendam: sed conuicti sunt historia, & experientia rerum. Ad argumenta autem facta in
contrarium de sociis Vlyssis, & de suscitatione
|
Samuelis &c. dicemus inferius, & ibi uidebitis
quid de illis habeatur. ¶ Tertia quęstio, quæ
sequitur, superior est, An
* mirabilia opera
magorum sint omnia opera naturalia, hoc est,
ex causis merè naturalibus, & non dependentia à
substãtiis
substantiis
separatis. Et uidetur quòd possint omnia esse naturalia. Nam primùm
omniũ
omnium
non est sufficiens argumentum, quòd non sint
naturalia, quia sunt inconsueta, & pręter solitum cursum naturæ. Vt si quis re uera per alchimię artem uerum aurum faceret, certe aliquid insolitum faceret, & fortasse hactenus
infectum: nullus tamen negaret opus esse naturę: Vnde uidetur rudis, & imperiti ingenii
statim damnare opus insolitum, quantumuis
mirabile, & referre in dæmonum potestatem.
Item secundo magi operantur adhibitis certis
rebus naturalibus & materialibus. Item sub
certo situ, & constellatione astrorum, & fabricantur suas imagines, & annulos, non ex quauis, sed ex certa materia, & obseruatis punctis, & motibus astrorum, quæ omnia frustra
fierent, & adhiberentur, si effectus expectarentur à uirtute substantiæ separatæ, & non à causis naturalibus. ergo uidetur dicendum, quòd
opera magorum sunt naturalia. Ad hanc
quæ
stionẽ
quæ
stionem
Hermes Trimegistus, ut refert August.
8. De ciuitate Dei,
cõtendit
contendit
, quòd omnia opera magorum fiant uirtute naturali, & maximè
|
uirtute cælesti, nec oportet ex operibus istis
sumi argumentum substantiæ separatæ. Et
eadem est communis sententia Peripateticorum. Vnde Alexander in libro de magis hanc
opinionem multis uerbis defendit, & confirmat. Ad cuius probationem duo fundamenta præmittit. Alterum, quòd uirtus cælestis,
licet non formaliter, sed uirtualiter est uirtus
omnium elementorum & mistorum, & habet
efficaciam omnium illorum. Alterum, quòd
multa possunt fieri concursu multarum causarum naturalium, quæ ab una tantum fieri non
possunt, ut manifestè constat. Ex quibus fundamentis infert, quòd nihil obstat, quominus
credamus, quòd in imagine, uel statua, uel
annulo astrologico fabricatis, & compositis
ad certam influentiam, & positionem stellarum sit uirtus, & efficacia ad aliquos effectus,
ad quos oportet concurrere multitudinem causarum inferiorum. Et similiter quòd adhibitis
certis, & paucis seminibus, & causis naturalibus sub certò situ, & concursu stellarum, &
astrorum, sequatur subitò opus, quod aliâs exiget grande temporis spatium, & concursum
plurium causarum inferiorum. Vt exempli gratia, Si magus usus imagine uel annulo conuerteret subitò argentum in aurum, aut ex uirga
faceret serpentem, ut magi Pharaonis fecerunt, non est quare negemus opus prorsus
|
esse naturale. Si enim aliquæ causę naturales
conuertere possunt quamuis materiam in aurum aut
serpẽtem
serpentem
, certè nihil inopinabile est,
quod influentia cælestis opportunè adhibita,
suppleat uicem omnium aliarum causarum.
Imò inquit Alexan. mirum magis esset, si substantia separata posset talis effectus influere,
cùm nullam habeat proportionem ad tales effectus, non plus quàm ignis ad producendum
aquam. Addunt Peripatetici, & fautores
eorũ
eorum
,
historias in confirmationem suæ sententiæ.
Vnde Damasc. referente Cælio scribit Sarcham
Indorum
principẽ
principem
annulos septem
cõpegisse
compegisse
,
ac septem
stellarũ
stellarum
nominibus præsignasse, quibus mirifica opera ederet, quos etiam Apollonius tyrannus dono ab eo accepit, quorum beneficio contigisse, Apollonium iuuentæ nitorem prętulisse, & conseruasse, quamuis annum
centesimum iam excessisset, cùm diebus singulis singulos annulos gestaret
secũdum
secundum
dierum & planetarum nomina. Tertio, neque
putãt
putant
prorsus absurdum Gygis annulum illum
Platonis credere, cuius & Cicero in officiis &
Gregorius Nazanzenus in Monodia, naturalem meminit fuisse, & magorum artificii egregium opus, quem cùm Gygis gestaret, quando
uideri nolebat, paleam intra digitum uertebat.
Qua ratione cùm in Lydorum regiam penetrasset, regem cepit, seq́ue regem constituit.
|
Quarto, Ad huius fidem opinionis
etiã
etiam
facit,
quòd Philosophi non reiiciunt imagines quas
uocant astronomicas, quas adhibent etiam
in curatione membrorum, seu morborum,
inter quos unus fuit Marsilius Ficinus, qui inter medicamenta naturalia imagines ponit
astronomicas, ut uidemus uulgò annulos ferreos gestari ad certam stellarum positionem
fabrefactos, quos putant certis ægritudinibus mederi. Sed pro determinatione quæstionis quædam in medium afferenda sunt, sitque
prima propositio, Aliqua
* magica potest
dici naturalis, & sine commercio, & concursu alicuius spiritualis. Ante probationem
quæstionis nota unum argumentum, quod
remanet pro fulcimento illius opinionis. Nam
Vuicleff. etiam de statu innocentiæ, cap. quarto, ut refert Vualdensis, de sacramentalibus
dicit, Adam habuit notitiam ad nominandum secundum proprietates naturales naturas sibi subditas, sub quibus nominibus homini naturaliter obedirent, & huic reseruantur reliquiæ potestatis innocentiæ in uocibus
exorcistæ, & naturaliter incantantis, & ad
hoc credo uoces (inquit) Hebræas habere maiorem efficaciam. Hoc iam uiso, pro probatione conclusionis, & eius declaratione est
notandum, quòd nomen magiæ de se non
importat artem aut facultatem extra uel supra
|
omnem uirtutem & efficaciam causarum naturalium. Hoc patet, quia si hoc esset de ratione uel significatione magicæ, non relinqueretur locus dubio, aut disputationi, an effectus & opera magorum possint esse à solis
causis naturalibus, quæ tamen quæstio fuit
multum iactata inter Philosophos, & adhuc
sub iudice lis est. Sed uidetur nomen magicæ
à principio receptum pro arte & facultate ad
efficiendum & patrandum opera occulta, &
mirabilia, non solum extra solitum rerum cursum, sed supra hominum opinionem, & captum. Hoc supposito, probatur conclusio
primo, Pauci hominum cognoscere possunt,
cùm nec sensu possint comprehendi, nec aliqua ratione inuestigari. Ars ergo, & facultas
huiusmodi rerum & uirtutum merito magica
dici potest, quia sit effectrix, & operatrix huiusmodi operum, & effectuum, quorum ratio comprehendi, aut intelligi mente non
possit. Vnde si magnetis usus uulgo ignotus
esset, & aliquis recens primum ostenderet,
magus uulgo putaretur, & haberetur: esset
enim admirabilis, & incredibilis operis author, & effector. Vnde Augustinus 21. De
uit. capit. 4. tanquam pro miraculis refert se
uidisse annulum ferreum à magnete pendentem, qui rursum secundum annulum traxit,
& ille rursum secundus tertium, & sic usque
|
ad certum numerum, ut uelut catena texeretur
Et item aliud mirabile scribit se accepisse à
coëpiscopo Seuero, uerti scilicet uirgam ferream super
argentũ
argentum
concitatissimo cursu, cùm
aliquis magnetem infra moueret, quod opus
nunc iam nemo miraretur, cum iam uulgata sit
uirtus & efficacia. Sed illud mirabilius, quòd
idem asserit magnetem non rapere ferrum, si
iuxta eum adamas ponatur, & si rapuerit, remittere. Itaque non uidetur magica naturalis
esse, nisi quædam pars secretioris & reconditioris Philosophiæ, quæ si notior fiat, & in
consuetudinem uenire incipiat, non solum
uulgi, sed etiam philosophorum desinit uideri & uocari magica, sed cum aliis artibus annumeratur. Item dici potest de arte alchimiæ,
quæ si ars est (quod ego non credo) magica dici
potest, cum sit secretum & mysterium doctissimis & peritissimis philosophorum ignotum.
Probatur secunda conclusio, Quia non est dubitandum (in quo Alexander rectè sensit)
quòd aliquid insigne, & singulare, & præter
consuetum ordinem naturæ, seu rerum contingere possit, ad certum situm, & ordinem
astrorum adhibitis paucis rebus naturalibus,
quale opus etiam nullis causis inferioribus confici possit. Qui ergo huiusmodi artem & facultatem haberet, siue à maioribus traditam,
siue experimentis & casu repertam, siue etiam
|
à substantia separata reuelatam, merito magus
dici potest. Item
* summi philosophi fuerunt
magiæ studiosi, ut Democritus, Pythagoras,
Empedocles, Plato, & inter nostros Albertus. Tertio confirmatur, quia in nonnullis
rebus naturalibus inueniuntur mirabiles effectus, & prorsus similes magicis operibus, ut
est illud, quod Aristot. refert lib. de mirabilibus de lapide molari, qui in Tigride reperitur,
quem qui portauerit, non uiolabitur à feris.
Item herbam charisiam reperiri in
mõte
monte
Egero, quam si mulier portauerit, homines ad sui
amorem pelliciet. Et item illud quod de dictamo herba certissimi authores tradunt, capras in Creta
cũ
cum
eam ederint, sagittas excutere.
Et alia non pauca huiusmodi, quæ non à magis, sed à doctissimis philosophorum monumentis prodita sunt. Non ergo ut statim aliquid ignotum & stupendum uidemus, continuò pro superstitioso damnandum quis diceret. Item quod omnes asserunt de herba pici,
Hispanè, el pito, quæ seras etiam ferreas aperit.
Item illud uideri possit
magicũ
magicum
, quod Plinius
libro 7. scribit, hominis saliuam perniciosam
esse serpentibus. Item quis non diceret magicum esse, quod idem Augustinus
ubi suprà capit. 5. inquit, in Epiro esse fontem, in quo faces ardentes extinguuntur, & extinctæ accenduntur? Non ergo statim ut aliquid igno|
tum uidemus, & stupendum, reclamandum
est continuò, & pro superstitioso damnandum, ut iam uidemus. Secunda propositio,
Præter
* hanc magicam naturalem non est
dubitandum, quin sit alia ars magica quæ non
uiribus, & causis naturalibus constat, sed potestate aliqua, & uirtute immateriali, & separata nititur & utitur. Hæc ergo probatur à Sancto Thoma,
libro tertio, super Genes. capit. 104. Primo, Quia aliqui effectus
magicarum artium referunt, & pro certo
comperti sunt, qui non possunt referri nisi in
causam & naturam intellectualem. ergo non
possunt uniuersaliter omnes effectus magicarum artium referri in causas naturales, & in
corpora cęlestia. Assumptum probatur, quia
magi dant responsa de occultis, ut de furtis,
& thesauris. Item aliqui per magicas artes
consecuti sunt scientiam rerum, & artes liberales, & alia huiusmodi, quæ pro certò de
magis referuntur. Item aliquæ statuę magorum loquutæ comperiuntur, & respondisse
ad quęsita de diuersis. Hec, & id genus alia, licet rara,
manifestũ
manifestum
est, nisi ab intellectu proficisci
nõ
non
posse.
Secũdo
Secundo
argumẽtatur
argumentatur
S. Tho. Vel
statuæ magorum sunt animatę, uel non. Si primum,
cõtrà
contrà
, Nam
principiũ
principium
uiuendi est omnibus
uiuẽtibus
uiuentibus
forma substantialis. uiuere enim
est esse uiuentibus, secundo De anima: sed
|
statuæ non receperunt formam aliquam substantialem magico artificio, quia
nõ
non
amittunt
formam substantialem, quam prius habebant.
Manet enim aurum aurum, &
argẽtum
argentum
argentum. non ergo est possibile, quòd huiusmodi
statuæ recipiant formam substantialem
aliquã
aliquam
,
quæ sit principium uitæ. Item non est uita sine
cursu: statuæ autem magicæ non sunt sensibiles. Primus enim sensuum est tactus, qui non
conuenit nisi in organo temperato, qualis temperies non est in lapide, uel in metallo, ex quo
fit statua: non ergo est possibile, quòd huiusmodi statuæ habeant principium uitæ. Si autem non uiuunt, contrà, Quia inanimata non
mouent se, septimo Physicorum: sed magi,
ut fertur, faciunt statuas moueri nullo impellente. ergo oportet dicere, quòd illum motum habent ab aliquo motore extrinseco, &
uiuente, & non à uirtute cælesti, uel aliqua
uirtute materiali. Tertio arguitur, Nam
quę
cun
quę
cunque
fiunt uirtute cælestium corporum, sunt
formę naturales rerum materialium. quod igitur nulli rei est naturale, non potest fieri uirtute cælestium corporum: quædam autem talia fieri dicuntur à magis, ut quòd ad præsentiam alicuius quęcunque seræ pandantur: item
quòd aliquis fiat inuisibilis, & alia huiusmodi. non ergo hæc referri possunt in uirtutem
cælestium, sed in aliquam potestatem separa|
tam, & inuisibilem. Quarto, Quia effectum
naturalem uirtutis cælestis contingit inueniri sine artis operatione. Et si enim aliquando
artificiosè operetur aliquis ad generationem
ranarum, serpentium, aut huiusmodi: contingit tamen hęc fieri sine ullo artificio. Sed nonnulla profitentur magi per magicam artem,
quæ per aliam uirtutem naturalem non inueniuntur, ergo oportet ut illa sint non à uirtute cælesti, sed ab aliqua substantia separata. Et
hæc est sententia omnium Platonicorum, ut
Porphyrii, Iamblicii, Plotini, &
aliorũ
aliorum
ex eadem secta. Hoc ergo tanquam uero, & recepto
pro certo, quòd
magorũ
magorum
opera tribuenda sunt
substantiæ separatæ, restat ut ponamus quartam quæstionem talem, ¶ An
* author, & fautor magicorum operum sit malus dæmon, an
referenda sint potius in bonos angelos, uel in
ipsum Deum omnipotentem. Et ante omnia
oportet scire, an omnino sint dæmones. Nam
quidam putant, quòd hominum uanitas & superstitio dæmones inuenerit, aut fecerit, de
qua re in uera religione dubitari nullo modo
potest: tota enim Scriptura ueteris & noui Testamenti plena est testimoniis, ubi planè, &
disertè dæmones esse assumuntur. Et ratione
probatur. Leuitic. enim 17.
interdicitur immolari hostias dæmonibus. Et Deuteronom. 32.
in Cantico Moysi contra impietatem & in|
gratitudinem populi dicitur, quòd immolauerunt dæmoniis, & non Deo. Et 2. Paralip. 2.
dicitur de Hieroboam, quòd constituit sacerdotes excelsorum, & dæmoniorum. Et apud
Tobiam prolixior historia texitur de dæmonio illo nomine Asmodæo. Et in pluribus Doctoribus frequens est mentio de dæmonibus,
nec opus est aut plura ex ueteri Testamento,
aut aliquid ex nouo in re apertissima citare.
Vnde & mirum uideri potest, quomodo Sadducæi negauerint spirituum aliquem esse, ut
legitur
Actuuum
Actum
23.
qui certè legem recipiebant, nec à consortio templi, & sacrificiorum
excludebantur. Et Iosephus 2. lib. de bello Iud.
& antiquitatum 13. & 18. dicit de Sadducæis,
quòd legem (sine aliis tamen obseruationibus) custodiebant. Item Iob 1. Cùm uenissent
filii Dei ante faciem Domini, affuit etiam Satan inter eos. Et
ubicun
ubicunque
in Scriptura inuenitur mentio de illo. Sed quàm certum est in
Scripturis dæmones esse, tam fuit olim dubitatum, & controuersum inter Philosophos.
Peripatetici enim pro maiori parte negant
dæmones esse prorsus. Nec dubitatur, ut ait
Auerrois, in epistola de resurrectione, quin
hæc fuerit sententia Aristot. qui nullas nouit
substantias spirituales præter motus orbium.
Quod etiam putauit se demonstrasse 12. Metamphy. & in lib. de cęlo. Et de arreptitiis, qui
|
uidentur à dæmonibus teneri, dicit uexari,
ab humore
malancholico
melancholico
in Problema. parte
trigesima: & Alexander quidem inter Peripateticos constanter tuetur hanc partem. Quæ
opinio ante fuerat Democriti, de quo historia scribitur, quòd cùm adolescentes quidam
personati in dæmonum habitum & figuram
ad Democritum noctu penetrassent, quasi hominem territaturi, ille prorsus securus nullos
dæmones esse, Desinite, inquit, desinite: ita
certus erat nullos dęmones esse. Putant autem
Peripatetici uulgi
persuasionẽ
persuasionem
& opinionem
de dæmonibus inde obrepsisse, quòd uiri sapientes hæc terriculamenta
cõmenti
commenti
fuerunt,
ut ait Auerrois, ad arcendos, & terrendos improbos à sceleribus, quasi post hanc
uitã
uitam
mortalem supersint ultores malorum, quos dęmones uocant. Et nominatim Simplicius & ipse
Peripateticus, lib. de Anima Pythagoram tradit huius inuenti & figmenti primum authorem. Ex qua sententia illa opinio orta est,
quam suprà recitauimus, quòd omnia opera
magorum sunt naturalia. Sed contra Aristot.
& Peripateticos sit prima propositio ad quæ
stionem principalem, Quòd stando
* etiam
in recta & legitima philosophia, nullo modo
est negandum dæmones esse. Hæc conclusio,
sententia fuit omnium antiquorum
Philosophorũ
Philosophorum
Empedoclis, Pythagoræ, Socratis, Pla|
tonis. Vnde & Plato in Politica tyranni, dicit animas impiorum post mortem cruciari ab
ultoribus. Et in symposi. dæmones apertè ponit. Quod idem facit Xenocrates in libro de
morte. Nam de Socrate dubium non est, qui
etiam dæmonem se habere profitebatur tanquam authorem, & uelut præceptorem Philosophiæ, quam suggerere suis auibus curabat,
& contendebat. Sequitur enim hanc
opinionẽ
opinionem
tota turba
Platonicorũ
Platonicorum
. Herma. Mercurius in
Pimãdio
Pimandio
, Proculus in Alcibiade, Iamblicus de
mysteriis Aegyptiorum, Caladius in
cõmento
commento
, Porphyrius in libro de occasionibus, Plotinus in lib. de proprio
cuius
cuiusque
, Apuleius, qui
etiam de Socratis dæmone librum scripsit. nec
in hac re peripatetici omnes ausi sunt Arist. sequi, sed plures ab eius
sentẽtia
sententia
deuiarunt. Vnde
& Porphyrius citat pro eius
sentẽtia
sententia
magnum
Theophrastum, in qua etiam fuit Ammonius
philosophus, Auicenna, & eius socius Algazel.
Imò ipsę Arist. aliquando uidetur non fuisse
alienus ab hac opinione, qui in lib. de mirabilibus dicit, referente Apuleio, Lemures, &
Lamias habitare in orbe tristi. Pro hac opinione pauca uel nulla possunt fieri
argumẽta
argumenta
philosophica: sed
cũ
cum
etiã
etiam
in
contrariũ
contrarium
nulla
adducã
tur
adducantur
, talia sufficere
deberẽt
deberent
cũ
cum
authoritate summorum
philosophorũ
philosophorum
fama publica & æterna.
Nam & ipse Arist. mundi æternitatem probare
|
nititur ex memoria
patrũ
patrum
per manus tradita,
& relicta. Et est sententia ueridica, quòd nonnunquam aliquid ex opinione & persuasione
communi probatur.
Secũdò
Secundò
etiã
etiam
probatur ex
operibus magorum, quæ, ut
probatũ
probatum
est, necesse est referre in
aliquã
aliquam
substãtiã
substantiam
separatã
separatam
, &, ut
statim
probabit̃
probabitur
,
nõ
non
possunt tribui nec Deo,
nec bonis angelis: ergo oportet ea assignare
dæmonibus. & certè, ut omittamus
authoritatẽ
authoritatem
religionis &
scripturarũ
scripturarum
,
uehemẽter
uehementer
confirmatur hæc
sentẽtia
sententia
ex eo,
ꝙ
quod
barbari homines,
nec persuasi, nec decepti à philosophis, ut peripatetici
calumniãtur
calumniantur
,
eandẽ
eandem
retinent
fidẽ
fidem
, &
opinionẽ
opinionem
, nec dubitant dæmones esse, quales
sunt isti, qui ab Hispanis ante aliquot annos
reperti sunt, in quos publica fama est dæmones esse, & non rarò aliquibus in ea regione apparuisse. Sed urgent peripatetici, obiicientes,
quòd dæmones si sunt, nullum ordinem, nec
locum naturalem uidentur habere in orbe.
Nec enim ordinantur ad res corporeas, &
multo minus ad incorporeas, si quæ sunt: unde uidentur frustra esse in rerum natura, atque adeò non esse. sed hoc argumentum fortasse satis probat, quòd dæmones non sunt
per se in orbe, nec sunt partes seu pars publica
mundi, sed per accidens, hoc est, ex malitia
eorum ex substantiis cælestibus redacti sunt
in substantias inferiores, & infra cælestes,
|
quos uerbo Gręco dęmonas appellant, quod
paripatetici ignorantes, nihil mirum si homines alioqui sapientes in hac parte lapsi sunt.
ergo hoc fundamento firmiter iacto, redeundo ad quæstionem, dubitatur, an opera magica referenda sint in Deum, uel in angelum
bonum, an in dæmones istos. & uidetur,
quòd possint, & debeant referri in Deum. Primò, quia magis nihil aliud tribuitur, nisi
quòd faciunt opera mirabilia, id est supra causas naturales, sed per gratias, quas theologi uocant gratis datas, fiunt similes operationes, scilicet supra totam facultatem naturæ. Cum ergo gratiæ sint à Deo, nihil uidetur obstare,
quominus magi credantur habere facultatem illam à Deo. Nec sufficit dicere, quòd gratiæ dantur ad effectus excedentes
totã
totam
facultatem naturæ creatæ, etiam angelorum, & dæ
monum. Ex quo constat esse à Deo. Nam inter gratias annumeratur gratia linguarum, &
sanitatum, ut patet 1. Corin. 12. Sed utrunque
non excedit potestatem angelorum, & dæ
monum, qui certè nouerunt omnes linguas.
ergo ex hoc non habetur differentia inter magicas artes, & gratias. Nec iterum sufficit respondere, quòd magi sunt nequam uiri, & scelesti: contrà autem habentes gratias, sunt uiri
boni & pii. ergo
Nã
Nam
primo hæc distinctio est
per accidens, & non est distinctio rerum sed
|
subiectorũ
subiectorum
, ut S. Tho. dicit 2. 2. q. 172. art. 4. &
q. 178. art. 2. Et præterea nihil prohibet, quin
mali
habeãt
habeant
gratias, ut uidetur ex illo 1. Corin.
13. Si habuero omnem
fidẽ
fidem
, ita ut
mõtes
montes
transeam, charitatem autem non habeam, nihil
sum. Vnde uidetur, quòd possit etiam esse gratia miraculorum sine charitate. Et Hieronymus super illud Matt. 7.
Nõne
Nonne
in nomine tuo
prophetauimus, & uirtutes multas fecimus? dicit prophetare, uel uirtutes facere, & dæmonia eiicere, interdum non est eius meriti, qui
operatur. Imò August.
libr. 83. q. affirmat quæ
dam miracula sceleratos homines facere, quæ
boni facere non possunt. & Balaam habebat
gratiam prophetiæ, ut patet Nume. 21. & 23.
& 24. & tamen erat malus, & magus, ut gloss.
dicit, Numerorum 22. & Orige. homi. 13. super
Nume. ergo malitia & bonitas non potest esse
differentia inter magicas artes, & gratias. Et
iterum nec ualet dicere, quòd magi in malos fines utuntur magicis artibus, habentes
autem gratias non abutuntur illis in malos
fines. Nam iterum hæc differentia est extrinseca, & per accidens, nec inconuenit magum uti sua facultate propter bonum finem,
ut ad soluendum maleficiatum, aut sanitatem conferendam. & si habentes gratias possunt esse mali, ut
dictũ
dictum
est, poterunt abuti gratia omnino. ergo
nõ
non
apparet quare facultas ma|
gica non possit referri in Deum authorem, sicut & gratiæ gratis datæ. Vnde uidetur solui
argumentum S. Thom. de potentia, q. 6. artic.
10. Et contra Gent. c. 106. quo uult probare,
quòd magica opera non referuntur in Deum,
aut bonum spiritum: quia boni spiritus non
cooperantur hominibus ad illicita opera perpetranda, quod
plerunque
plerumque
fit per artes magicas. patet inquam argumentum non procedere. Secundò confirmatur de his hominibus,
quos Hispani salutatores appellant qui (si uulgo credimus) opera faciunt supra facultatem
naturalem, & tamen ut plurimum sunt homines perditi, & pessimis moribus: tamen credimus eos gratiam sanitatis habere à Deo,
neque pro maleficis habentur, neque puniuntur. Vnde ergo conuincere possemus, si quis
magicam exerceat, quòd à dæmone potius
quàm à Deo habeat. Tertiò, quòd si omnino
non placet referre magicas artes in Deum,
saltem non uidetur quare non referantur in
bonos angelos potius quàm in malos. primò,
quia certum est, quòd non minorem habent
potestatẽ
potestatem
boni angeli, quàm mali. ergo si
credãt
credant
mali angeli communicare
suã
suam
potestatem
malis hominibus, quare non sunt credendi
boni angeli communicare suam potestatem
bonis & piis? & sic saltem erit aliqua magica
pia, & bona, quæ bonos angelos habeat pa|
tronos. Item quartò, si dæmones flectuntur
precibus, & sacrificiis, ut operentur mirabilia
secundùm uota impiorum, & sacrilegorum,
quare etiam non boni angeli flectuntur precibus piorum, & bonorum, ut in fauorem eorum faciant aliqua mirabilia? Item quintò, saltem ad disoluenda maleficia, & incantationes
maleficiorum, quare non sperandum est,
quòd boni angeli communicent potestatem
& uirtutem suam, cùm omnino sit certum, bonos angelos propensiores esse ad beneficia
cõferenda
conferenda
, quàm dæmones ad maleficia? Item
aliqui Magi
utũtur
utuntur
solis uerbis sacris, & signo
crucis, ut mulierculæ istæ, quę, nescio quæ his
signis
faciũt
faciunt
.
Itẽ
Item
sextò,
cũ
cum
boni angeli possint
præstare
sanitatẽ
sanitatem
præter solitum cursum naturę, reuelare thesauros, dare scientias, & artes
humanas, quare si aliquando aliquid huiusmodi contingat, quare, inquam referamus
semper in malos angelos,
nũquam
nunquam
in bonos.
& si dicas, quòd cùm hæc fiant uirtute diuina, aut angelica, non dicuntur fieri arte
magica, sed solùm quando fiunt dæmonis
concursu, & uirtute, iam disputatio tota erit
de nomine, & frustra disputant doctores
qua uirtute Magi operentur. At pro solutione quæstionis & dubii sit prima propositio, Eadem
* opera, uel similia fiunt per artes magicas, & per gratias gratis datas. Pro|
batur, Nam ad gratias pertinet dęmonia eiicere, serpentes tollere, sanitatem conferre, linguis loqui, ut patet Marci ultimo, & 1. Corin.
12. sed hæc fiunt à magis. ergo eadem opera
sunt utrisque communia. Secunda propositio, Aliqua
* opera fiunt à magis, quæ nullo
modo fiunt per gratias, & econtrario. Hæc patet, Nam magi operantur maleficia multa, &
beneficia, quæ nullo modo competit gratiis gratis datis. econtrario autem in gratiis
est prophetia, quam magi nullo modo habent, ut infrà disputabitur. ergo conclusio est
manifesta in utranque partem. Tertia propositio, Magi
* nihil operantur aut potestate
diuina, aut potestate angelica. Hæc probatur primo, quia aliâs magicæ artes non essent
in uniuersum interdictæ & iure diuino & humano, ut suprà ostensum est. Item si magi uterentur potestate diuina aut angelica, magica
non esset ars, sed gratia, & donum. Non enim
aut Deus, aut boni angeli alliciuntur in opera hominum arte & disciplina, sed pietate,
aut propria Dei & angelorum bonitate, &
gratia. Item tertiò, Certè procedit argumentum recitatum ex Sancto, Thoma. dato
enim, quòd mali possunt aliquando etiam
miracula facere, non tamen hoc habent habitualiter, nec dicuntur habere gratiam, licet
|
nonnunquam mirabilia per eos fiant propter reuerentiam nominis Christi, ut patet Matthæi 7. uel ad amplificationem religionis & fidei, qua necessitate, aut opportunitate sublata, nulla superest in malis facultas ad huiusmodi opera: magi autem operantur ex habitu quomodocunque uolunt.
& præterea perniciosè, & cum magno hominum nocumento sæpe operantur: unde
constat non habere facultatem uel à Deo,
uel à bonis angelis. Item quartò, Quia, ut ait
Sanctus Thom. contra Gent. ubi suprà, in
operationibus magicarum artium contingit magna incongruitas, & dissonantia rerum, quæ nullo modo potest tribui bono
spiritui. requirunt enim huiusmodi artes (ut
magi dicunt) hominem reuera non attractatum, cùm tamen
plerunque
plerumque
adhibeantur
rebus amatoriis ad illicitos concubitus conciliandos. Item licet magi uideantur habere scientiam occultorum, tamen nunquam,
aut rarò extendit se notitia eorum ad certas artes, & scientias, sed in minimis quibusdam, sicut in inuentione furtorum,
in deprehensione latronum. unde constat,
quòd spiritus, quibus innituntur magi,
aut sunt ignorantes, aut inuidi, quia
aut non possunt, aut nolunt impertiri suis
nisi hæc minima, & inutilia, unde non
|
sunt boni spiritus.
Itẽ
Item
quintò,
cõstat
constat
quòd boni spiritus
nõ
non
delectantur, nec utuntur præstigiis, aut mendaciis: Magi autem plerunque ludificant homines, & decipiunt. Item utuntur
in suis operibus &
incãtationibus
incantationibus
non solùm
mendaciis, sed impossibilibus
quibusdã
quibusdam
imprecationibus. comminantur enim impossibilia,
ut
ꝙ
quod
deponant sidera, quòd uertant
cęlũ
cęlum
, aut
solem retro, ut narrat Porphyrius in epistola
ad Anebriotem, & multa huiusmodi uana inueniuntur inter artes magicas, quæ manifestè
conuincunt non esse à Deo, neque à bonis
angelis. Secunda conclusio, Magi
* in suis operationibus nonnunquam utuntur facultate
solùm naturali. Hæc propositio probatur,
Quia, ut suprà dictum est, aliqua est magica
naturalis ad operandum mirabilia, & maximè utuntur herbis Magi uulgo ignotis, quæ
continent præsentanea & efficacia remedia
contra morbos, & alios effectus mirabiles
habent, ut de corio cesia, & calicia herba,
qua aquam glaciari refert Plinius libro 24.
cap. 17. ex his enim ortum habuit magica, ut
Plinius dicit 3. lib. cap. 1. Item de menarde, cuius succo protinus ictus serpentum sanantur: & uarias, & multiiugas herbas refert Plinius, quibus Magi utuntur, uel ad morbos
depellendos, aut etiam inferendos, quæ cum
sint aliis ignotæ, & uelocissimæ operationis,
|
pro miraculo ab omnibus habentur. Potuerunt autem magi huiusmodi uirtutes herbarum scire, uel traditione magnorum in
medicina uirorum: quales fuerunt Pythagoras, Democritus, Empedocles. Aut etiam
dæmone reuelante, qua reuelatione semel
facta, sequentes Magi uti potuerunt naturaliter, & sine
cõcursu
concursu
nec boni nec mali spiritus.
Et uulgares magi plurimùm hac ratione imponunt hominibus, &
decipiũt
decipiunt
uanos homines.
Cùm enim aliquid huiusmodi mirabile quidem, sed reuera publicum & naturale
præstãt
præstant
,
pollicentur multa alia maiora, & mirabiliora,
quæ tamen rarò implent. Sexta propositio,
Operationes
* Magorum supra facultatem naturalem malorum dæmonum potestate & uirtute fiunt. Hæc patet ex superioribus. nam si
huiusmodi opera excedunt facultatem naturalem, &
nõ
non
possunt referri in bonos spiritus,
necesse est ut referantur in malos. Et hæc est
sententia sancti Thomæ
de potentia, & contra Gentiles, ubi suprá. Et est determinatio
Origenis
homilia decimatertia Numeri. & libro tertio in Iob. & est etiam determinatio
sanctorum, ut Augustini,
secundo de doctrina Christiana, & tertio de trinitate, & multis
aliis locis prolixè disputat, & ostendit, quem
uide. Ad argumenta in contrarium. Ad primum, quod est principale,
respõdetur
respondetur
, quòd
|
quamuis ita sit, ut dictum est, quòd eadem opera possunt fieri à magis & à non magis, tamen non est difficile intelligere
differẽtiam
differentiam
inter magum & non magum. Et primum omnium, quantùm ad acquisitionem facultatis, qua aliquis operatur huiusmodi mirabilia,
si enim habetur facultas per modum disciplinæ & artis, hoc est, per libros, aut præceptores, manifestum est illam facultatem non esse
gratiam gratis datam, sed si non excedat facultatem rerum naturalium, potuit esse peculiaris aut secreta medicina, aut si excedat facultatem naturalem, sequitur quòd est uera ars magica & dæmoniaca. Item, si tales utantur uerbis ignotis, aut etiam certis characteribus, aut
aliis uerbis non spectantibus ad effectum, qui
speratur aut quæritur ex tali operatione, manifestum est non esse gratiam, sed
magicã
magicam
. Item,
etiam si utantur signo crucis, & solis uerbis sacris & religiosis, tamen si sint ritus & obseruantiæ peculiares & determinatę, ut certis horis, ad certum situm stellarum, sub certo numero crucium, candelarum, ita ut non speret
efficaciam operis aliter, nec alio modo, certum est non esse gratiam, sed magicam. Item,
si utuntur actibus & factis indifferentibus ad
effectum, etiam est magica. Vt si ad expulsionem dæmonum radunt pilos, aut capillos,
aut aliquid huiusmodi, est magica mani|
festa. Hæc omnia patent. nam ueri sancti,
qui gratiam Dei habent, nunquam utuntur
talibus ritibus & obseruationibus. ergo signum & argumentum efficax est, quòd qui
huiusmodi utuntur, non operantur ex gratia, sed ex uirtute dæmonum, nec gratiæ per
disciplinam & artem possidentur. sed, ut ait
Apostolus, omnes gratias operatur unus &
idem Spiritus, diuidens singulis prout uult:
magi autem alii ab aliis accipiunt aut artem,
aut facultatem. Et licet bona, aut mala
uita non sit omnino efficax argumentum,
an uirtus faciendi huiusmodi mirabilia sit à
Deo, uel à dæmone, tamen est magnum
indicium: unde qui hæc operantur, si prorsus sint homines improbatæ uitæ, credendi
sunt potiùs malefici, quàm gratiarum possessores. Et sic ad tertium argumentum, quod uidetur maius, respondetur primò, quòd non
est negandum, quin boni angeli communicent aliquando suam potestatem ad præstandum hominibus beneficia. sed hoc
faciũt
faciunt
, non
sicut magi ad
ostentationẽ
ostentationem
, uel sicut dęmones,
ut
colãtur
colantur
ab hominibus, sed
solũ
solum
ex charitate
hominum, & ut Deo soli gratiæ habeantur &
referantur: & ideo faciunt occultè regulariter,
licet etiam uisibiliter aliquando aliquid tale faciant, ut de Raphaële apud Tobiam, qui illo
|
modo, quo Magi solent, usus est corde & felle & iecinore piscis ad expellendum & reiiciendum dęmonem à domo Raguelis, & postea ad
restituẽdũ
restituendum
oculos Tobię. In quo uno facto satis intelligitur, & posse bonos angelos præstare omnia, quæ mali dant, & uelle si ita expediat. Nec est dubitandum, quin multo plura
beneficia recipiant homines à bonis angelis,
etiam in ordine ad temporalia bona, quàm ab
omnibus magis. Et primùm cùm sancti angeli
sint de numero beatorum, fortasse
nũquam
nunquam
se
miscet rebus humanis, & terrenis, nisi speciali
mãdato
mandato
Dei: & ideo omnia beneficia, quæ homines recipiunt, quæ
uidẽtur
uidentur
esse supra spem,
& facultatem naturalem, omnia tribuuntur
particulariter Deo authori, siue sint immediatè à Deo, siue mediantibus Angelis. Imò hîc
ponitur una causa, cur angeli non operentur
uisibiliter & apertè, ne pro diis ab hominibus colantur. facilè enim homines diuinitatem
irrogarẽt
irrogarent
illis, quos mirabilia operari
conspiciunt, ut Actuum 14. in Lycaonia cùm
Paulus Lystris claudum quendam in nomine
Iesu sanasset, homines uolebant Paulo
tanquã
tanquam
Deo sacrificare: quod maius
periculũ
periculum
esset de
angelis, qui tam propè
uidẽtur
uidentur
accedere ad dignitatem, & ideo soliciti sunt, ne hanc occasionem præbeant hominibus. Vnde cùm
Ioānes
Ioannes
|
(Apocal. 19.) uidisset angelum, & corruisset ut
adoraret eum, Vide, inquit, angelus ne feceris,
conseruus enim tuus sum & fratrum tuorum.
Et per hoc patet ad quartum &
quintũ
quintum
& sextum. Fatemur enim, quòd boni angeli
flectũ
tur
flectuntur
precibus & sacrificiis bonorum, & opera illorum dissolui maleficia & pręstigia malorum
angelorum, & multo maiora
cõtingere
contingere
bona,
quàm sit reuelatio alicuius thesauri aut furti.
Et ita tenendum est
tanquã
tanquam
certum, quòd magicę artes utuntur
dæmonũ
dæmonum
uirtute & authoritate, & non bonorum angelorum in suis maleficiis. Ad solutionem secundi
argumẽti
argumenti
, quę
oblita est de salutatoribus, certè non satis mihi constat quid sentiendum, aut pronuntiandum sit, cùm uideamus ex maiori parte esse homines minùs probatæ uitę, & etiam uti aliquibus obseruationibus, non quidem adeo superstitiosis, sed nec satis religiosis, multùm uereor, ne sint impostores, & nullam efficatiam
habeant, & si qua habent, ne illa sit potiùs à dæ
mone,
quam
à Deo. Sed hæc dico non
diffiniẽdo
diffiniendo
.
nam gratiæ dantur propter
bonũ
bonum
commune.
Fieri potest, ut Dominus
illã
illam
misericordiã
misericordiam
uelit impartiri hominibus per istos,
qualescun
qualescunque
sint isti. Vel potest dici de istis hominibus, sicut de Psyllis scribunt authores, qui sunt populi Lybiæ prope Garamantas, quorum corpori ingenitum fertur exitiale uirus serpenti|
bus, ut ait Plinius libro septimo, capite secundo uel tertio. ita ut odore suo sopirent eos. Et
Plutarchus in uita Catonis scribit, cùm exercitum in Africam traiiceret, Psyllos secum habuisse contra serpentum uim & perniciem.
Fortè ergo in istis similiter est aliquid contra canum rabiem. Simile etiam de Psyllis scribit Varro fuisse in Hellesponto serpentum
ictus contactu leuare solitos, & eandem uim
dicuntur habere Marsi in Italia. Sed remanet unum dubium, An
* animæ defunctorum,
maximè quæ sunt de numero damnatorum,
misceant se magicis artibus & operibus. Et uidetur quòd sic. Primò, quia sunt eiusdem malitiæ cum dæmonibus, & ideo uidentur moliri & conari ad decipiendum homines, & tradendum in perditionem, sicut ipsi dæmones.
Item, quia non rarò dicuntur intrare humana corpora, & apparere, & loqui hominibus, & magi dicuntur reuocare animas ab
inferno, imò maga illa Phytonissa reuocauit
animam Samuelis etiam à limbo. ergo. Respondetur ad hoc dubium, quòd sine dubio
animæ defunctorum nunquam se miscent operibus magorum. Hoc probatur primò, quia
de sanctis animabus, quamuis certum sit,
ꝙ
quod
possint liberè descendere à cælo in terram, &
& iuuare mortales, ut sanctus Thomas
dicit in quarta, distinctione quadragesima quin|
ta, articulo tertio. tamen hoc non faciunt
ad inuocationem, aut incantationem magorum, sed ex propria bonitate, uel ex permissione particulari diuina, sicut aliquando etiam inueniuntur uisibiliter apparuisse,
ut Augustinus narrat de Felice martyre, &
plura exempla ponit Gregorius quarto dialogorum, licet hoc non habeant ex natura sua.
non enim possunt assumere corpus, nec mouere. Animæ uerò, quæ sunt in purgatorio,
exire à loco non possunt, & si aliquando permittantur ex peculiari gratia, ueniunt potiùs
ad petendum suffragia uiuorum, quàm ad
miscendum se operibus magorum, imò nec
mortalium prorsus rebus. Nec satis puto constantem, & religiosam consuetudinem, quæ
cœpit corripere homines, ut in necessitatibus
sperent præsidium animarum in purgatorio
existentium. De animabus autem inferni non
est timendum ne possint prodesse, aut obesse
hominibus, quæ scilicet perpetuo sint carceri
mancipatæ, nec possint etiam dæmonibus adiuuantibus inde exire. Et quamuis aliquæ apparitiones huiusmodi ferantur, probabilius
puto, quòd nunquam anima semel damnata
egressa est locum inferni. Cùm enim exire
non possint, nisi ex mandato Dei, non est
cur credamus hanc licentiam à Deo habere, maximè cùm legamus historiam de diuite
|
illo Luc. 16. qui nec ad fratres quidem liberan
dos, ne uenirent in locum illum
tormentorũ
tormentorum
,
permissum est redire ad mortales.
At
Atque
omnino ita credendum est apparitiones istas, quæ
referuntur, cùm sint pro maiori parte falsæ, tamen si quæ uerę sint, esse ab ipsis dæmonibus,
nec
habẽdam
habendam
esse fidem de istis dictis eorum,
qui asserunt se ab inferno uenire, etiam si alioqui uideantur pia & religiosa monere. S. Tho.
p. p. q. 117. artic. 4. ad secundum, citat August.
10. de ciuitate Dei. & Chrysost. super Matth.
dicentes, quòd dæmones frequenter simulant
se esse animas mortuorum, ad confirmandum
errorem Gentilium, qui hoc habebant. ideo
cauendum est ab illis uisionibus. Sequitur
iã
iam
, ut dicamus in particulari, quid possint Magi, & sit quinta quæstio in ordine, An
* Magi possint miracula facere, & uidetur quòd
sic. Primò, quia suscitare mortuos est miraculum. unde inter miracula Christi ponuntur.
Matth. 11. Euntes renuntiate quæ audistis &
uidistis, Cæci uident, claudi ambulant, mortui resurgunt, pauperes euangelizantur. Sed &
Phytonissa suscitauit Samuelem. 2. Reg. 28. ergo possunt miracula facere. Et
cõfirmatur
confirmatur
, Ad
suscitationem mortuorum non uidetur requiri nisi dispositio materię. nam disposita materia, necessariò introducitur forma: sed uidetur
quòd dæmones possint disponere materiam,
|
applicãdo
applicando
actiua
pasiuis
passiuis
. Eiusdem enim rationis sunt dispositiones in resurrectione mortui, & in prima generatione, quę sunt ab
agẽti
agenti
naturali. ergo magi dæmonis uirtute possunt
mortuos suscitare. unde & resurrectio generalis futura est per angelos ministros. Item secundo, Maius miraculum uidetur, quòd canis
loquatur, uel cantet, quàm quòd mutus loquatur: sed de Simone mago legitur, quòd faciebat canes loqui, & cantare, ut patet in itinerario Clementis. ergo. Item Valerius maximus
narrat primo libr. c. 8. quòd fortunę
simulachrũ
simulachrum
,
qđ
quod
Romæ erat in uia Latina,
nõ
non
semel,
sed bis
loquutũ
loquutum
est uerbis his, Ritè me matronę uidistis, riteq́ue dedicastis. quòd autem lapides loquantur, maius miraculum est, quàm
quòd muti loquantur. Item in eodem, & in
historia Romana legitur de uirgine uestali,
quòd aquam in uase perforato de Tyberi portabat, aqua non effusa: hoc autem spectat ad
miraculum, ut aqua stet, & non fluat in Iordanis diuisione, & eius statione. ergo. Item
aduersitates Iob dæmone authore procuratæ sunt, quòd patet ex eo, quòd Deus dedit
potestatem in omnia quæ erant Iob: sed huiusmodi aduersitates non sine miraculo contigerunt, ut patet de igne de cælo descendente. unde & 3. Regum. 18. Elias in hoc probauit
|
prophetas Baal, ut descenderet ignis de cęlo,
& consumeret sacrificium. ergo. Item eadem
quæ boni faciunt per miraculum, magi
faciũt
faciunt
,
ut
serpẽtes
serpentes
Moysi, &
magorũ
magorum
. ergo. Septimò,
Vxor Lot mutata est in statuam salis. Gene.
19. & hoc à dæmonibus. ut S. Thom. dicit de
malo, q. 16. & q. 9. ad
tertiũ
tertium
. ergo. Pro solutione notandum, quòd miraculi nomen à mirando est assumptum. Ad admirationem autem
duo
cõcurrunt
concurrunt
, ut potest accipi ex uerbis Philosophi in principio Met. quorum unum est,
quòd causa illius, quod admiramur, sit occulta. Secundum est, quòd in eo, quod miramur,
sit, uel appareat aliquid per quod uideatur
contrarium debere contingere, quod miramur. Sicut aliquis posset mirari, si uideret
ferrum ascendere ad magnetem, ignorans
eius uirtutem. Sed hoc potest dupliciter contingere. Vno modo secundum se, alio modo
quo ad nos. Virtus autem diuina est simpliciter occultissima, & remotissima à nobis, quæ
in rebus omnibus operatur secretissimè: &
ideo ea, quæ per aliquam
uirtutẽ
uirtutem
creatam fieri
possunt, miranda quidem, & mirabilia dicuntur. Sed miracula propriè dicuntur, quæ sola
uirtute diuina fieri possunt, quæ scilicet tota
natura creaturarum miratur. Et licet miraculi
nomine Latini utantur ad significandum
|
quoduis stupendum, ac mirandum: tamen
theologi solùm illud in hac significatione
usurpant, & meritó. Ideo
respondẽdo
respondendo
ad quæ
stionem sit una conclusio, licet August. tertiò
de trini. & alibi non timet uocare opera magorum miracula: sit (ut dico) una conclusio,
Magi
* non possunt miracula facere. Probatur primo ex ipsa significatione uocabuli,
ut dictum est. nihil enim faciunt, ad quod diuina uirtus exigatur. Secundò, quia si magi possent uera miracula facere, sequeretur
quòd miraculum non esset efficax argumentum deitatis, & ueritatis, & sic periret ratio
confirmandi ea, quæ sunt fidei, quæ miraculis comprobata sunt. Ad argumenta in contrarium. Ad primum de Samuele respondetur,
ꝙ
quod
dubium est, an uerè Samuel fuerit suscitatus,
an potiùs fuerit aliquod phantasma. & Augustinus quidem ad Simplicianum putat probabile, quòd fuerit uerus Samuel, qui apparuit Saüli, & nuntiauit ei euentum belli,
propter hoc, quòd legitur Ecclesiastici 4.
quòd dormiuit Samuel, & notum fecit regi
finem uitę suę. Hoc ergo tenendo diceremus,
ut dicit Augusti. quòd non dominante arte
magica, sed dispositione dei occulta, que Phytonissam, &
Saülẽ
Saülem
latebat, permissum est, ut
spiritus iusti se
ostẽderet
ostenderet
aspectibus regis, diuina
eũ
eum
sententia percussurus.
Nõnunquã
Nonnunquam
enim
|
dum dæmon consulitur, ipse Deus per suum
nuntium ueritatem
annũtiat
annuntiat
, sicut per Eliam
ueritatem respondit nuntiis regis, qui mittebantur ad consulendum deum Accaron, ut
habetur 4. Regum 1. Ad confirmationem dico, quòd sine dubio dæmones non possunt
disponere materiam ad introducendum animam, quæ semel separata fuit: requiritur enim
identitas temporis ad identitatem indiuidui,
& ideo semel corruptum, non potest idem
numero redire, nec solùm hominem, sed
nec muscam possent dæmones suscitare. Vnde
si quæ resuscitationes mortuorum leguntur
à magis factæ, ut ab Apollonio, Simone, uel
aliis, omnes fuerunt præstigiosæ, & non secundum ueritatem, ut de Simone summo magiæ
artifice legitur, quòd apud Phoram Ephesi
oppidũ
oppidum
pręsente Ioanne euangelista, tres mortuos suscitauit, sed paulo pòst omnia euanuerunt
tãquam
tanquam
fallacia, & præstigiosa. unde
Sanctus Thom. 3. senten. d. 21. q. 2. articu. 4. q.
2. ad quartum dicit, quòd ea quæ dæmones
faciunt præter uiam naturæ, non sunt diuturna. Ad
secũdum
secundum
respondetur, quòd loquutio
canum, & alia huiusmodi potuerunt fieri à magis per illusionem sensuum, & non per effectus ueritatis. Si tamen per ueritatem factum
est, non dabat cani dæmon aut magus uirtutem loquendi, sicut datur mutis per miracu|
lum, sed ipsemet dæmon sonum literarum,
& articulatæ uocis similitudinem habentem
format, sicut & asina Balaam intelligitur fuisse loquuta, angelo bono operante. & similiter
dicendum est ad tertium de locutione. Ad
quartum respondet S. Tho. de potentia quæ
stio. 6. articu. 5. quòd non dubium est quin in
commedatione castitatis Deus uerus per suos
angelos bonos huiusmodi miraculum per
retentionem aquæ fecisset: quia si qua bona
in Gentilibus fuerunt, à Deo uero fuerunt. Si
autem, quod propius uero est, per dæmones
factum fuit, nullum est miraculum: dæmones
enim possunt mouere localiter, & sistere corpora, ut infrà dicetur. Ad quintum dicitur,
ꝙ
quod
dæmones sua naturali uirtute applicando
actiua
pasiuis
passiuis
, possunt conflare ignem in media regione aëris, & inde concitare deorsum
in terram. Et sic factum est in tentatione Iob.
Ad ultimum dicitur, quòd uerè ita est, quòd
idem opus factum à bonis & piis hominibus,
est miraculum, quod idem à mago non est.
Nam homo non potest, nec nouit applicare
actiua passiuis, nec semina, nec causas occultas naturæ ad conficiendum celeriter &
subitò effectum aliâs naturalem. & ideo non
potest hoc facere nisi uirtute diuina: dæmones, qui omnia naturalia optimè nouerunt,
|
possunt utendo causis naturalibus hæc eadem
subitò facere. Vnde quòd Aaron conuerteret
uirgam
suã
suam
, & similiter quòd uir sanctus det sanitatem subitam alicui, miraculum est: quod
idem magus sine miraculo potest facere, scilicet dæmone adiuuante, & causas naturales
quidem, sed hominibus occultas, applicante.
Vnde August. 3. de trinitate, c. 9. Illa, quæ per
angelos fiunt, quo difficiliora, & ignotiora,
& mirabiliora sunt nobis, illis autem tanquam suę actiones notæ, atque faciles, sicut
etiam ibidem ait Augusti. Solennia & usitata
fulgura miracula non sunt, sed cum in monte
Sinai inusitato modo fierent, miracula erant.
Quæstio sexta est, An
* magi possint cogere
dæmones pro suo arbitrio. Et uidetur
ꝙ
quod
sic.
Vt enim narrat Augu. 10. de ciuitate dei, Porphyrius refert se uidisse, quòd quidam uir
Chaldæus tactus inuidia, abiuratas spirituales potentias precibus alligauerit, ne ab alio
postularent, uel postulata concederent. &
in 21. eiusdem libri dicit, Non potuit primum nisi dæmonibus docentibus disci, quòd
quisque illorum appetat, quod exhorreat.
ergo cogatur, &c. ex quo uidetur, quòd sint
aliquæ incantationes, quibus dæmones
cogãtur
cogantur
. Item Iosephus de antiquitatibus libro
8. scribit, quòd Salomon instituit incantatio|
nes, & modos coniurationum, quibus obstricti dæmones ne denuo redeant, effugantur.
& ipse Iosephus dicit se uidisse
Eleazarũ
Eleazarum
quẽ
dam
quemdam
, qui præsente Vespasiano, & eius filiis,
usus adiuratione Salomonis, & radice à Salomone monstrata, dæmones
expullit
expulit
ab obsesso, cuius operis argumentum dedit, quòd calicem aqua plenum ante eos posuit, & dæmoni imperauit, ut egressus ab homine, illum
euerteret, quod & factum est. Item tertiò, cùm
dęmones sint superbissimi, non est probabile, quòd nisi cogerentur, aduenirent ad minas, & terrores, & mendacia incredibilia, quæ
multùm derogant excellentiam & sapientiam
ipsorum dæmonum. unde & Augu. 10. de ciui.
introducit uerba Porphyrii sic dicentis, Quid
est homo? uitio cuilibet obnoxius
intẽdit
intendit
, minatur, eósque territat, &
cælũ
cælum
se collidere minatur, ut eis
ueritatẽ
ueritatem
extorqueat, ut illi dii tanquam iussi promptissimè falsis, & ridiculosis
comminationibus territi, que imperauit efficiant. Item quarto, Nisi dæmones
cogerẽtur
cogerentur
,
non allicerentur per quædam, quod ipsi oderunt, sicut per uirginitatem imprecantis, cùm
tamen ipsi ad incestos concubitus homines inducere conentur. Item quintò, Saltem
uidetur, quòd si magi utantur uerbis sacris, ut in nomine Iesu, & uirtute crucis,
Iuxta illud ad Philippen. 2. In nomine Iesu
|
omne genuflectatur, quòd dæmones cogantur. Nam certum est quòd dæmones oderunt
illa nomina, & abominantur gloriam Christi. ergo si possent non uenire, & non respondere mago, nunquam responderent, &
tamen aliqui magi dicunt se solùm uti uerbis
sacris, & efficaciter operari: & mulierculæ
utuntur solùm signo crucis ad
curãdum
curandum
certas infirmitates, de quibus non creditur,
quòd habeant gratiam sanitatis, sed quòd
sint maleficæ. ergo. Pro responsione sit prima propositio, Dæmones
* cogi possunt aliquando & coguntur multoties ab hominibus. Probatur, quia inter gratias gratis
datas datur potestas super dæmones, ut patet ex illo Marci ultimo, In nomine meo dę
monia, &c. Item secundo patet, quia apostoli, & sancti uiri sæpe dæmones expulerunt ab obsessis: & certum est, quòd inuitos. non enim dæmones, si possent, darent operam ad gloriam & manifestationem nominis Christi, & eius religionis.
Et etiam legitur sanctos uiros imperasse
dæmonibus aliquando ad aliqua opera. ergo. Secunda propositio, Ab
* angelis etiam
possunt cogi dæmones, & aliquando coguntur. Et hoc primum probatur, quia angeli possunt uirtute diuina coërcere dæmones, sicut sancti uiri possunt. ergo. Item po|
testate naturali, saltem angeli superiores, qui,
ut statim disputabitur, habent potestatem naturalem supra inferiores. unde, ut ait sanctus
Tho. de potentia, q. 6. ar. 10. ad
ordinẽ
ordinem
potestatum pertinet arcere dæmones. Et ita
nõ
non
est
dubitandũ
dubitandum
, quin angeli custodes semper
prohibeãt
prohibeant
dęmones accedere ad suos clientes, ne noceant eis, & præsides prouinciarum
impediãt
impediant
frequenter dæmones à
detrimẽtis
detrimentis
&
nocumẽ
tis
nocumentis
, quę
cuperẽt
cuperent
& possent inferre ciuitatibus,
& agris, & fructibus, & aliis
mortaliũ
mortalium
bonis.
Tertia propositio, Ad
*
coërcendũ
coërcendum
dæmones
uirtute diuina aut angelica, multùm refert, quibus uerbis aut signis homines loquantur, aliâs
utantur,
etiã
etiam
si loquamur de uerbis sanctis aut
sacris signis. Probatur,
nã
nam
cùm ecclesia habeat
ex authoritate Christi
potestatẽ
potestatem
super omnia
dæmonia, multùm interest ad coërcendos malignos spiritus uti uerbis & exorcismis ab ecclesia institutis, quę sine dubio
maiorẽ
maiorem
uirtutem habent, quàm
quęcũ
quęcumque
alia uerba & signa.
Sicut etiam exorcistę ab ecclesia instituti maiorem
potestatẽ
potestatem
habent ad expellendos dæmones, & aqua benedicta
secũdũ
secundum
ritum ecclesiæ,
quàm si aliis uerbis esset benedicta, aut consecrata. pro certo enim pro authoritate, &
reuerẽtia
reuerentia
ecclesię
credendũ
credendum
est, quòd Deus siue
per se immediatè, siue per angelos suos, concurrat ad talem inuocationem. Quarta pro|
positio, Nulla
* uerba, nec exorcismi
habẽt
habent
infallibilem efficaciam ad cogendum dæmones,
& arcendum illos, ita ut semper sortiantur effectum suum. Probatur, quia cùm uerba, aut
signa non habeant talem efficaciam ex natura
sua, sed solùm uirtute diuina, aut angelica,
non alligauit Deus potestatem suam ex lege sacramentalibus uerbis, sicut sacramentis, sed
operatur quando sibi placet ad gloriam suam,
& utilitatem credentium, & multùm facit ad
hoc pietas & fides ministrorum. Idem dicendum est de reliquiis sanctorum, & signo
crucis, & cætera. Vnde aliter habent sacramenta effectum, aliter sacramentalia. Vnde
Actuũ
Actuum
decimonono dicitur de filiis Sceuæ, quòd inuocabant nomen domini Iesu super eos, qui
habebant spiritus malos, dicentes, Adiuro uos
per Iesum, quem Paulus prædicat. Respondens autem spiritus malus dixit, Iesum noui,
& Paulum scio, uos autem qui estis? Et insiliens inualuit contra eos. Quinta propositio est, Magi
* aliquando possunt cogere
dæmones. Probatur, quia dæmon superior
habet potestatem coërcendi dæmonem inferiorem, reiiciendo, aut expellendo illum. Et
hoc est, quod Iudæi calumniabantur de Christo, In Beelzebub principe dæmoniorum eiicit dæmonia. Quam calumniam Christus non
ita confutauit, quasi hoc esset impossibile,
|
sed aliis rationibus & argumentis. Nec Iudæi
tantùm imponebant Christo magum esse, sed,
ut refert Augustinus libro primo, de
cõsensu
consensu
euangelii, capite nono. pagani ita dicebant, &
obiiciebant Christianis, Christum magicis
artibus illa mirabilia patrasse, de qua re libros
scripsisse & reliquisse. Sexta quæstio, Magos
* nunquam puto cogere dæmones, nisi ista
ratione posita in pręcedenti
cõclusione
conclusione
. Probatur, quia magi utuntur uerbis, & signis, &
applicatione herbarum, aut aliarum rerum naturalium: sed omnia ista non possunt cogere
dæmones, quia non est potestas quę comparetur ei. Iob quadragesimo primo. Ergo ipse
magus, aut per se, aut ratione rerum, quibus
utitur, non potest cogere dæmones. Item, ut
arguit S. Thomas, uerba de se, seclusa significatione, nullam efficaciam habent, nisi fortè
inauditam, inquantum aut sunt signa, solùm
possunt mouere intellectum in ratione obiecti, quare non possunt efficaciter, & infallibiliter cogere dæmonem. nulla enim signa
possent cogere
hominẽ
hominem
, qui
tamẽ
tamen
est multo imperfectior angelo, siue bono, siue malo, & intellectu & substantia. Septima conclusio, Magi
* habentes fœdus cum aliquo dæmone principali,
possũt
possunt
cogere inferiores dæmones,
nõ
non
autẽ
autem
ipsum
principalẽ
principalem
dæmonẽ
dæmonem
:
nõ
non
habẽtes
habentes
autẽ
autem
tale fœdus, nullo modo
possũt
possunt
cogere ullum
|
dæmonem: sed dæmones uoluntariè concurrunt ad operationes magorum. Hæc sequitur
ex superioribus. Confirmatur, quia magi sæpe
deficiunt in suis operationibus, ut ipsimet fatentur, & seruato toto ritu & cęremonia magica. ergo manifestum est, quòd non cogunt dæ
mones. Tertia conclusio, Tota
* opera & efficacia magorum fundatur & nititur in condito & pacto inito & firmato cum dæmonibus.
Ista sequitur ex præcedentibus. Nam si dæmones non coguntur, & respondent, & ueniunt
ad inuocationes magorum & aliorum hominum, manifestum est quòd hoc non potest fieri, seu prouenire, nisi ex mutua conuentione
& fœdere magorum & dæmonum, ut clarissimè patet. Ad argumenta autem in
contrariũ
contrarium
.
Ad primum patet, quòd ille Chaldæus habebat pactum cum aliquo dæmone excellentiore, & uirtute illius poterat coërcere dæmones inferiores: & Porphyrius fortasse putabat maiorem uim inesse magicis incantationibus. Ad secundum respondet S. Thom. quòd
si Salomon instituit exorcismos tempore quo
erat dilectus Deo, potuerunt illæ incantationes habere aliquam uim ex institutione illius, sicut possent habere adiurationes institutæ ab aliquo sancto uiro, sicut habent maiorem uim adiurationes ab ecclesia institutæ.
Deus enim ex meritis & orationibus sancto|
rum occurrit specialiter cum operibus
illorũ
illorum
.
Si autem Salomon illos exorcismos ordinauit postquam recessit à cultu, & religione
Dei, dicendum est de illis exorcismis, sicut
de aliis incantationibus magicis. Ad tertium
dicendum, quòd dæmones ueniunt, & illis
mendaciis & uanissimis commentationibus
alliciunt homines, ut confidant in mendaciis
& fabulis, quomodocunque utantur adiutorio dæmonum. Ad quartum dicitur, quòd
dæmones adueniunt ad nomen & titulum
uirginitatis, ut suadeant hominibus eos amare uirginitatem, quasi sit argumentum excellentiæ & munditiæ eorum. Ad quintum
respondetur primò, quòd rarò, aut nunquam
magi utuntur solis uerbis sacris, sed semper
miscent alia uerba, aut ritum, & cæremoniam
superstitiosam. Sed si aliquando utuntur solis uerbis sacris, hoc dæmones faciunt, ut uani homines putent eos non exclusos & alienos à religione Christiana. Vel fortasse aliquando dæmones coguntur etiam à magicis,
uirtute tamen diuina, propter reuerentiam
uerborum
sacrorũ
sacrorum
, sicut suprà diximus, quòd
mali etiam aliquando faciunt miracula. Vnde Cassiodorus dicit libr. 6. tripartitæ. capi. 1.
quòd cùm magus
quidã
quidam
perduxisset
Iulianũ
Iulianum
apostatam ad
quẽdam
quendam
locum Senatus, tamen
illic aduocati dæmones apparuissent, terrore
|
compulsus Iulianus, frontem signo crucis muniuit, quo uiso, dæmones repente disparuerunt, quod ualde mirandum est etiam ab homine apostata. ¶ Dubitatur circa conclusiones, & maximè contra ultimam. nam multi
bona fide utuntur magicis incantationibus,
& adiurationibus, qui nec uolunt, nec uellent aliquod commercium habere cum dæmonibus. Et si putarent dæmones quocunque pacto interesse, aut dare fauorem suis operationibus, nulla ratione illis uterentur, sed prorsus abhorrerent, & cessarent à tali usu & negotio. ergo uidetur, quòd efficacia magorum
seu magicarum artium non sit semper ex instantia & commercio dæmonum, sed quòd
in ipsis ritibus & operationibus magorum sit
aliqua mala uirtus & efficacia. Respondetur,
ut ait Augustinus secundo super Genesin, ad
literam, quòd dæmon semper miscet se hominum operibus, illis ignorantibus & nolentibus, & sic sæpe contingit in istis superstitiosis rebus: homines enim, & maximè fœ
minę stultę bona fide utuntur huiusmodi
rebus & uerbis ad remedia infirmitatum, &
sine dubio dæmones assistunt operationibus
illorum, ut decipiant, & persuadeant confidere in rebus uanis, & hoc est fœdus tacitum
cum dæmonibus, ut Augustinus ibidem dicit. Vnde etiam est notandum, quòd licet
|
Augustinus dicat, quòd non potest sciri, nisi ipsis docentibus, quibus signis, aut rebus
dæmones alliciantur: tamen pro certo dæmones miscent se, & adueniunt quibuscunque
superstitionibus, ac
intelligũt
intelligunt
homines confidere, & maximè si ex intentione uellent inuocare dæmones. Ex quinta quæstione, ubi
dictum est, quòd magi fauore, & uirtute superioris dæmonis possunt cogere inferiores,
erit unum dubium, An
* superiores dæmones habeant aliquam potestatem in inferiores.
Et uidetur quòd non: nam in dæmonibus
non sunt aliæ potentię, nisi intellectus & uoluntas, sed illæ non sunt potentiæ actiuę ad
extrà, ut Philosophus uidetur dicere nono
Metaphysicorum. Et patet exemplo in hominibus, ubi intellectus & uoluntas nunquam agunt ad extrà, nisi mediante aliqua
potentia. ergo uidetur, quòd dæmones
non habeant aliquam actiuitatem super alios dæmones. Item, quia uel illa potestas esset naturalis, aut gratuita: non secundum, ut constat. ergo si esset naturalis, sequeretur, quòd dæmones perfectiores in naturalibus haberent potestatem naturalem super alios angelos imperfectiores
in naturalibus. hoc est inconueniens, ergo.
Item tertiò, Si aliquid possent superiores in
inferiores, maximè uideretur quo ad
motũ
motum
lo|
calem. non enim apparet quid aliud possint imprimere superiores in inferiores. Sed hoc non
uidetur, ergo nullam habent
potestatẽ
potestatem
. Probatur minor, quia dæmones, sicut angeli, non
sunt in loco nisi per operationem: sed in dæ
monibus non est alia operatio, nisi intellectus
& uoluntas, ad quas cogi non possunt. ergo
non apparet quomodo dæmones superiores
possint cogere inferiores ad motum localem.
Pro responsione est prima quæstio, Dæmones
* superiores possunt cogere inferiores. Hæc
probatur primò, quia dæmones inter se
habẽt
habent
prælationes & principatus, saltem ex nequitia
& concordia
illorũ
illorum
. Ex odio enim & inuidia,
qua tenentur erga homines, non est dubitandum quin percusserint fœdus, & inter se constituerint ordines & societates ad istum
finẽ
finem
,
ut homines perdant: & sic, ut ait S. Tho. p. p. q.
109. artic. 2. aliqui dæmonum sunt præfecti, &
uelut principes ad imperandum aliis, & inferiores dæmones se subiiciant illis, quos potentiores uiribus uident ad propriam nequitiam
exequendam. Et ideo Christus Lucę 11. uoca
uit societatem regnum. Omne, inquit,
regnũ
regnum
in se diuisum, desolabitur: & si satanas
satanã
satanam
eiiciat, quomodo stabit regnum eius? Iste est
ergo unus modus, quo superiores dæmones
possunt inferiores cogere, scilicet per imperium, cui inferiores resistere non ualent ex|
communi concordia. Secundo etiam ex naturalibus suis hoc possunt, quia ubicunque sunt
res subordinatæ, oportet quòd etiam actiones
subordinentur sibi inuicem. Sicut patet in rebus corporalibus, quia enim inferiora corpora naturali ordine sunt inter corpora cælestia,
actiones, & motus eorum subduntur actionibus, & motibus corporum cælestium. Sed manifestum, quòd inter dæmones aliqui sunt superiores ex naturalibus. ergo habent potestatem naturalem supra inferiores. Et confirmatur, quia dæmones habent potestatem mouendi localiter animas, & alligandi. ergo eadem ratione
habebũt
habebunt
potestatem supra dæmones inferiores: & iste est alius modus, quo superiores
angeli possunt coërcere inferiores. unde San.
Tho. 3. p. q. 43. arti. 2. ad tertium, dicit, quòd dę
mones superiores sua naturali uirtute
poterãt
poterant
,
& de facto aliquando pellunt dæmones à cor
poribus. Augustin. 21. de ciuit. dicit, quòd dæ
mones Nigromantiam potestate superiorum
dæmonum alligant aliquibus imaginibus, uel
annulis, aut aliis rebus. Et S. Tho. de anima. q.
21. dicit, quòd aliqua
substatia
substantia
spiritualis alicui
corpori alligetur, non est ex uirtute corporis
potentis substantiam incorpoream detinere,
sed est ex uirtute alicuius substantiæ superioris
alligantis talem substantiam tali corpori: sicut
etiam arte magica, Deo permittente, uirtute
|
superiorum dæmonum aliqui spiritus alligantur annulis uel imaginibus. Idem dicit 4.
cõtra
contra
Gen. capitulo 90. & multis aliis locis. Et
Petrus de Palud. 4. d. 44. q. 7. dicit, quòd an
gelus fortior potest sistere & tenere minus
fortem. Ad argumenta autem in contrarium. Ad primum respondetur, quòd in angelis est sine dubio potentia motiua, sed illa
non distinguitur ab intellectu, & uoluntate.
Ad secundum dico, quòd re uera ita est, quòd
ex naturalibus aliqui dæmones possent obsistere angelis, & eos coërcere, sed non permittuntur à bonitate diuina, & etiam gloriæ dotes sufficiunt ad resistendum. Ad tertium pro
nunc respondetur, quòd angelus, aut dæmon
potest esse in loco per passionem, sicut per operationem, & sic dæmon inferior patitur à superiori, per hoc, quòd applicatur loco, uel expellitur ab eo, sicut animæ sunt in purgatorio,
aut in inferno, non agendo, sed patiendo. Sed
occurrit statim dubium non dissimulandum,
* Quo pacto dæmon superior potest tenere inferiorem
alligatũ
alligatum
annulo, aut imagini: absente
enim superiore dæmone, non uidetur quomodo possit impedire inferiorem ne recedat.
Ad hoc respondetur primo, quòd profectò
uirtute naturali non potest alligare inferiorem, ita ut eo absente alius descendere non
ualeat. Secundo dico, quòd potest cogere il|
lo modo, ut si discesserit, retrahat ad eundem
locum. Tertio dico, quòd potest cogere ad remanendum in imperio, cui inferior, ut dictum
est, subiectus est. Quarto dico, quòd non est
uerisimile, quòd
dæmõ
dæmon
, qui alligatus est annulo, aut imagini, semper sit præsens imagini, sed
dicitur alligatus, quia uocatus à possessore
annuli, semper uenit, nec indiget tempore ad
redeundum ubicunque sit, & ad quamcunque
distantiam potest cognoscere quid rerum geratur apud illum, in cuius potestate annulus,
aut imago est: sed miseri magi putant se tenere dæmones tanquam compedibus, & ex maxima parte sunt fabulæ, quæ de huiusmodi dicuntur annulis, aut imaginibus.