¶ An
34
* magi possint pro suo arbitrio immutare corpora, immutare inquam alterando secundum qualitates, immittendo morbos, & contrà pręstando sanitatem. Et uidetur quòd non. Nam dęmones, quorum uirtute magi operantur, sunt incorporei, & immateriales: cùm ergo nihil agat nisi in sibi simile, non uidetur qua ratione possint dęmones imprimere qualitatem corporalem in rem materialem. Item sanctus Augustinus, ut suprà citatum est, negat quòd illę incantationes sociorum Vlyssis, & Diomedis, quæ dicuntur à Circe factæ, fuerint uerę, sed solum secundum apparẽtiam apparentiam sensuũ sensuum . Sed si dęmones possent immutare materiam, eadem ratione possent immutare figuras rerum naturalium, & sic potuissent uerè socios Diomedis & Vlyssis retinere sub figuris ferarum, & uolucrum. Item grauissimum periculum imminet nobis à magis, qui cùm sint socii dæmonum, reputandi sunt tanquam hostes mortalium, si morbos, & mortes possint inferre hominibus: nec est uerisimile, quòd Deus talem potestatem permiserit dæ monibus ad perniciem humani generis. Item si possunt sanitatem præstare, sequeretur quòd possent ab omni morbo sanare, & sic facere homines immortales. De hac quæstione Phi| losophorum non fuit una sententia. Auicenna quidem posuit, quòd substantia spiritualis, quę cælos mouet, non solum mediante cælesti motu effectus in inferioribus corporibus causat, sed etiam præter omnem corporis actionem: uolens quòd materia corporalis multo magis conceptioni & imperio spiritualis substantiæ, quàm cuique corpori naturali subiiciatur, & ex hac causa prouenire dicit inusitatas permutationes aëris, & infirmitatum curationes, quæ nos miracula dicimus. Et ponit exemplum de anima, ad cuius imaginationem absque omni alio corporali agente transmutatur corpus, & ad calorem & ad frigus, & quandoque ad febrim, uel lepram. Conformiter ad hanc opinionem dicendum esset, quòd substantiæ spirituales, quales sunt dæmones, possent immutare corpora, & alterare imprimendo corporeas formas, & qualitates. Et posset opinio confirmari, quia eiusdem uirtutis uidetur imprimere formam in materiam, & impedire ne imprimatur. Sed hoc dicit magos posse, ut quòd aliquis certis uerbis scriptis non lædatur ab igne, imò isti salutatores hoc faciunt. Item, quia possunt imprimere immediatè & immutare phantasiam, ergo & has formas naturales.
Loading...