[1]

SVMMA.

LOcus relegendus habetur Ecclesiastici 15. Deus ab initio constituit hominem, & reliquit illum in manu consilii sui. Quia de authore, & authoritate illius libri Ecclesiastici inter multos dubitatum est, nec desunt adhuc qui ambigant, non erit ab re, de hoc ipso pauca præfari, ne tota nostra disputatio lubrico loco innixa, nutare uideatur. Primùm inter libros Canonicos liber Sapientiæ, & Ecclesiasticus ab Hebræis non recipiun| tur. Hoc Hierony. in prologo Galeato, & in prologo ad Heliodorum, & Croniaticum, qui etiam de Ecclesiastico dicit, Nusquam reperi Hebræum, sed Græcum solum. Ideo hac ratione dubitatum
1
* in ecclesia est, an deberet recipi inter canonicas Scripturas. Sed tamen omnes authores uetustissimi usi sunt testimoniis illorum tanquam propheticorum librorum, Egesippus, Irenęus, Tertullianus, Euaristus, Alexander, successores Anacleti, Clemẽs Clemens , Alexandrinus proximus Ioanni Euangelistę, Origenes, Cyprianus, Ambrosius, Augustinus, Damascenus: & Eusebius libro 4. dicit duos ex antiquis patribus illis libris ante usos tanquam propheticis. & August. 17. De ciuitate Dei, cap. 20. expressè dicit esse propheticos. & Damascenus libro 4. c. 18. In concilio Carthaginensi 7. cui interfuit Augusti. c. 47. dicitur, Placuit ut pręter Scripturas canonicas nihil in ecclesia legatur sub nomine diuinarum Scripturarum, sunt autem canonicę Scripturę Genesis, & Salomon libri 5. hęc à patribus legenda suscepimus sub nomine diuinarum Scripturarum. Hæc in concilio. Vnde patet, Sapientiam & Ecclesiasticum repositum inter sacras Scripturas Salomonis, aliâs non essent nisi tres. De authoribus illorum librorum licet non omnino constet inter authores, | sed hoc est satis rationabile non esse editos à Salomone, continere tamen sententias Salomonis scriptas in diuersis libris Salomonis, sparsimꝗ sparsimque multa constat scripsisse, quæ ad nos non peruenerunt, uel in memoria hominum. Egesippus, Irenæus, Tertullia. Cypria. Eusebi. citant librum sub nomine Salomonis. De Ecclesiastico satis cõuenit conuenit , authorem fuisse Iesum filium Sirach. Sed Iesum filium Sirach ex Hebræo Græcum fuisse, uel potiùs nouum fuisse circa tempora Ptolemæi Euergetis 200. ferè annos ante natiuitatem Domini, sub Simone magno Sacerdote, Onię filio. De Sapientia non ita conuenit, sed tribuitur Philoni Iudæo, non qui claruit sub Nerone, sed alteri antiquiori 160. annos ante Christum, sed uter uterque uidetur scripsisse ore prophetico. Augustinus tamen De doctrina Christiana utrunque putat esse Iesu filii Sirach. Quod tamen retractauit 2. lib. retracta. c. 4.
¶ Ex uerbis prępositi loci satis cõstat constat Scripturã Scripturam non loqui de homine ante usum rationis, uel omnino priusquã priusquam possit deliberare, & consiliũ consilium sumere de agendis, at atque adeò nos impręsentiarum nihil loquimur de salute hominis, uel statu in utero matris, uel prorsus antequam peruenerit ad usum rationis, sed solùm constitui in tota hac disputatione hoc argumentum tra| ctare, & hunc locum uersare, qua ratione, aut qua uia homini possit patere salus postquam est sui iuris, aut (ut Scholastici dicũt dicunt ) postquã postquam annos discretionis attigerit. Et ideo sit quæ stio principalis, An
2
* omni homini perueniẽti peruenienti ad usum rationis pateat aditus ad salutem, & uitam æternã æternam . Pro parte negatiua arguitur, Sine fide impossibile est placere Deo, & accedẽ tem accedentem ad Deum oportet credere, quia est, & quia inquirentibus se remunerator est, ad Hebr. 11.
Hebr. 11.
Sed multis uenientibus ad usum rationis impossibile est credere, aut habere fidem, ut patet de natis & educatis apud barbaros & ignaros Deitatis, & religionis: ergo talibus non patet aditus ad salutem. Item, Qui crediderit, & baptizatus fuerit, saluus erit: qui uerò non crediderit, condemnabitur. Marci 16.
Marc. 16.
& confirmatur ex Paulo, Rom. 10. Quomodo inuocabunt
Roman. 12.
in quẽ quem non crediderũt crediderunt ? aut quomodo credent ei, quem non audierunt? quomodo autem audiẽt audient sine prædicãte prædicante ? Vbi Paulus apertè uidetur excusare eos, quibus non est prædicata religio, & nomen Dei. In contrarium est illud, Deus uult oẽs omnes homines saluos fieri. 1. ad Timoth. 2. item Ecclesiasti. 15. Ante hoĩem hominem uita & mors,
1. Tim. 2.
bonũ bonum & malum, quod placuerit ei, dabitur illi.
Eccl. 15.
Ex quo loco uidetur, quòd omni (si per illum non stat) sit data supernaturaliter facultas per| ueniendi ad uitam æternam. item, In ueritate cognoui, quòd non sit personarum acceptor Deus. Actuum. 10.
Act. 10.
Ad hanc quęstionem dissoluendam quatuor dubia oportet tractare. Primum, quid sit hominem habere usum rationis, & quid peruenire ad usum rationis, Secundum, quid potest homo, cum primum peruenerit ad usum rationis. Tertium, ad quid tenetur pro eodem tẽpore tempore . Quartum, de principali quæstione: quibus expeditis, relectio erit soluta.
¶ Pro prima ergo quæstione est notandum, quòd licet ratio essentialiter idem sit quod intellectus humanus, tamen uoluntas ponitur à philosophis in ratione, ut uidetur Aristo.
Aristot.
sentire 3. Ethicor. c. 10. Et apertius 3. de anima. c. 6. Imò uocatur uoluntas per essentiam rationalis, ut patet ex S. Tho. in 3. dist. 23. q. 1. artic. 1.
S. Thom.
quęstiunc. 1. Quare usus rationis non solum dicitur usus, & facultas potentię electiuę, sed etiam usus uoluntatis. Imò & Aristo. 3. Ethico. c. 10. dicit fortitudinem, & temperantiam esse partium rationis expertium, &c. Et tamen appetitus sensitiuus est particeps aliquo modo rationis. ergo aliter uoluntas est rationalis, quàm participans. Similiter etiam quanquam liberum arbitrium sit etiam essentialiter idem quod uoluntas humana, ut difertè tradit Da| masce. lib. 2. tamen quia actus liberi arbitrii est electio, ex Magistro in 2. d. 24. & electio adeò exigit consilium, ut Aristo. 6. Ethi. in dubium reuocauerit, an sit appetitus sensitiuꝰ sensitiuus , uel intellectiuus, ideo etiam liberũ liberum arbitrium non solum ponitur facultas uoluntatis, sed rationis & uoluntatis, ut patet apud Magistrũ Magistrum in 2. d. 24. Hoc breuiter præmisso, ut à notioribus & facilioribus incipiamus, sit prima propositio,
¶ Habere
3
* usum rationis idem est, quod habere liberum arbitrium. Hæc patet ex dictis, nam si habere usum rationis est habere facultatem intellectus & uoluntatis, hoc autem est habere liberũ liberum arbitrium. ergo idem est utrun utrunque . Et confirmatur, quia in quocun quocunque est usus rationis, est liberum arbitrium, & econuerso. ergo signũ signum est quòd sunt idem. Sed hoc ipsum non est satis exploratum quid est habere liberum arbitrium. Quanquam enim, ut idiotę & rustici internoscere possint eum qui habet usum rationis, & liberum arbitrium, ab eo qui non habet: diffinire tamen in quo consistat ratio liberi arbitrii, & quid sit habere hanc facultatem, non est facile. sed utrunque uidebimus. Ad declarationẽ declarationem huius sit secunda propositio, Non est idem liberũ liberum arbitrium aut usus rationis quod habere actus intellectus, & uoluntatis. Patet, quia ebrii, & amentes non habent li| berum arbitrium, & tamen habent actus intellectus, & uoluntatis: ergo non est idem.
[4]
* Maior est nota, minor probatur, quia habent actus circa res spirituales, quę non cadunt sub sensu, ut desiderium etiam rerum spiritualium, ut experientia patet ex his, quæ tum faciunt, tum dicunt. loquũtur loquuntur enim de Deo, & angelis, disputant de dialecticis. Et confirmatur de pueris & somniantibus. Somniantes enim postea meminerunt, sic habent actus intellectus & uoluntatis. Item habent aliquos actus uniuersales, quos non uidetur quòd possit habere sensus, qui est solum particularium. S. Tho. prima part. q. 84. artic. 8. ad 2. loquitur, quo modo sensus & imaginatio plus uel minus ligantur, uel soluuntur in dormientibus, & concludit sic, Ergo per modum quo sensus soluitur & imaginatio, dormiendo ligatur iudicium intellectus, non tamen ex toto. Vnde aliqui dormiendo syllogizant, & cum excitantur, semper recognoscunt se in aliquo errasse. Ex his uerbis S. Thom. patet, quòd dormientes habent actus intellectus, & per consequens possunt habere actus uoluntatis. Idem & clarius ponit in 4. d. 9. q. 1. art. 4. ad 3. & 4. Et ibidem ad quartum dicit, quòd aliquando in somnio consentit quis turpitudini, unde etiam uidetur quòd habet actum uoluntatis. & 2. 2. quæst. 172. articulo 1. | ad secundum, idem concedit de dormiente. Et confirmatur etiam ratione, quia omnes amentes, pueri, & somniantes habent aliquando actus sensuum sufficientes in uigilantibus & sanis ad actum intellectus & uoluntatis. ergo possunt esse in animantibus, quia tota causa quare amentes non habent usum rationis, est dispositio sensuum. Antecedens autem patet, quia iudicant per sensum aliquod esse bonum, aut malum: quod iudicium sufficeret mouere non amentem ad actum intellectus & uoluntatis. Et confirmatur, quia sensus in homine sunt eiusdem rationis sicut in brutis, licet sint aliquo modo perfectiores. sed amentes habent multos actus, quos bruta habere non possunt: ergo illi non proueniunt à solo sensu, sed ab intellectu, & uoluntate.
¶ Tertia propositio, Non
5
* uidetur idem habere liberum arbitrium, aut usum rationis, quod posse agere & non agere, positis requisitis ad agendum ad sensum, in quo communiter doctores capiunt. Ista propositio non est ita nota, neque ita certa, sicut præcedens, & ideo fermè omnes doctores recentiores contrarium tenent, scilicet quòd omnis actus, qui non necessario producitur, procedit à libero arbitrio. Ego dico, quòd homo producit multos actus, quos potest non producere, etiam | non habens liberum arbitrium, nec usum rationis. Probatur hoc primo, Pueri, & amentes, & somniantes habent actus uoluntatis (ut probatum est) & non necessario. ergo hoc non sufficit ad liberum arbitrium. Minor patet, quia uoluntas est formaliter ex sua natura libera, quia potentiæ rationales sunt ad opposita (tertio de anima) & nihil est in illis, à quo necessitetur uoluntas: ergo non necessitatur. Probatur minor, quia uel esset notitia intellectiua, uel sensitiua, uel passio appetitus sensitiui, quia nihil aliud potest imaginari unde necessitetur, sed nullum illorum potest necessitare, quia sensus non potest mouere uoluntatem nisi per intellectum (tertio de anima) ergo sola sensatio non potest necessitare uoluntatem, neque passio. Patet, quia aliquando amentes agunt sine passione, uel saltem potest esse tanta passio insano, sicut in amente, & puero, & somniante. Neque ex parte intellectus, quia quæcunque notitia est in amente uel puero, potest esse in adulto, & in sapiente, & in hoc non necessitatur. ergo neque in illis. Maior patet, quia uel est simplex apprehensio, uel iudicium, quodcunque tale potest esse in adulto. Et confirmatur, quia si aliqua notitia necessitaret, uel esset simplex apprehensio, uel iudicium incompletum, uel perfe| ctum. Non simplex, quia notitia non solum non necessitat, sed neque potest mouere uoluntatem (tertio de anima) quia intellectus speculatiuus non mouet, sed solum practicus, & amentes aliquando agunt ex iudicio, neque iudicium simplex bono uel malo, quia id non necessitat adultum. Iudicium autem completum non potest esse in amente, & dato quòd esset, non necessitaret. ergo nihil est, quod possit necessitare uoluntatem pueri, aut amentis, aut somniantis. Et confirmatur, quia plus mouet iudicium perfectum de bonitate obiecti, quàm iudicium imperfectum, uel simplex apprehensio. sed illud non necessitat, ergo multo minus iudicium incompletum quod est in amentibus. & profectò mirum est, quòd hoc iudicium, hoc est delectabile, uel dulce, quod puer habet, necessitet eum: & tamen idem iudicium cum istis aliis, hoc est bonum, stonestum honestum & meritorium, præceptum honorificum, quod est in adulto, non necessitet. Item, quia anima separata ab omni notitia quæ est in puero, aut amente, certum est, quòd non necessitaretur: ergo nec coniuncta. Patet consequentia, quia profectò intellectus, & tota anima separata est etiam in corpore existẽs existens (tertio de anima) & intellectus nihil recipit à corpore nisi notitiam. Et ideo | non est dubium, quin positis æqualibus notitiis intellectualibꝰ intellectualibus in duabus animabus, si una non necessitat, neque alia, quia omnino differentia ex parte corporis nihil facit si non faciat differentiam in notitiis ex parte intellectus. Secundo probatur, Motus subiti, quos Doctores uocant primos, omnino non imputabiles, non sunt necessarii, & tamen pro eo tempore non est liberum arbitrium. ergo hoc non sufficit ad liberum arbitrium. Assumptum probatur, quia omnis notitia, quæ est in primo instanti, non necessitat. ergo nec tunc. ergo ne neque ualet dicere, quòd postea non necessitat, quia superuenit nouum iudicium. Nam stat, quòd iudicium superueniens magis moueat, quàm retrahat ab illa. ergo iudicium sequens non facit, quòd si prius necessario moueretur uoluntas, postea non moueatur uoluntas. Et confirmatur totum hoc de maniacis, qui secundum talem passionem habent, quòd circa aliquam materiam particularẽ particularem non habent usum rationis, cùm habeant circa oẽs omnes alias, sicut aliquando etiam phrenetici illi non uidẽtur uidentur necessitari circa materiam illam, sed errare, & tamen non habent liberum arbitrium circa illam. ergo non est idem habere liberũ liberum arbitrium, & non necessario agere. Et certè uidemus amẽtes amentes , & pueros multa agere rogatos uel | admonitos ad modum aliorum hominũ hominum , ne neque uidentur necessitari in illis. idem uidetur posse probari de omnibus actibus indeliberatis, ut fricare barbam, scalpere caput, de quibus non uidetur dicendum, quòd sint actus necessarii, & tamen non procedunt à libero arbitrio.
¶ Sed contra hanc conclusionem potest argui unico argumento apparenti, Quia si actus uoluntatis ante usum rationis uel in amente, & somniantibus non sunt necessarii sed liberi, ergo sunt boni uel mali, & si liberè trāsgrediuntur transgrediuntur præcepta, ergo peccant. Respondeo negando consequentiam, quia non satis est, quòd sint liberi hoc modo, sed oportet quòd sint deliberati, quod non est in eis. S. Tho. 1. p. & 4. ubi
S. Thom.
suprà excusat somniantes, non quia necessariò agunt, sed quia non habent perfectum usum rationis, uel intellectus, sed est impeditus intellectus: itaque defectus prouenit ex parte intellectus, non ex parte uoluntatis. Et patet, quia circa materiam bonam etiam possunt esse motus etiam primi, qui tamen non reputentur actus boni propter indeliberationem. Et confirmatur solutio data, quia siue ita sit, siue non: tamen dato, quòd ita esset, quòd pueri, & amentes haberent talem libertatem ex parte uoluntatis, si tamen haberent intellectum ita impeditum, sicut nũc nunc habent, | quòd non possint cognoscere quid expediat, aut quid noceat, omnino non imputaretur eis quicquid agerent, non ampliùs, quàm nunc imputatur. ergo non est opus negare libertatem uoluntatis. Confirmatur ultimò, quia amentia hoc uidetur solùm significare, scilicet priuationem, aut turbationem mentis, sicut intellectus, nec dicit respectum ad uoluntatem, manet. ergo si non certa, certè probabilis propositio, in pueris, & amentibus, & somniantibus, & etiam in motibus subitis non necessitari uoluntatem, sed posse agere, & per consequens hoc non esse satis ad liberum arbitrium. Verum est tamen, quòd hæc non est simpliciter nec propriè libertas, sed imperfecta, & secundum quid, quæ non est capax bonitatis, & malitiæ, neque laudis, &
6
uituperii, ¶ Quarta propositio,
[6]
* Idem est habere liberum arbitrium, quod esse dominum suarum operationum. Ista conclusio est Sanct.
S. Tho.
Thom. in multis locis, expressè 1. 2. quæst. 1. articulo 1. ubi dicit, quòd in hoc differt homo ab aliis animantibus, quòd est dominus suorum actuum. Vnde illæ solùm actiones uocantur humanæ propriè, quarum homo est dominus. Est autem homo dominus suarum actionum per rationem & uoluntatem. Vnde & liberum arbitrium dicitur esse facul| tas uoluntatis & rationis, & articulo 2. dicit, quòd homo habet dominium suarum actionum per liberum arbitrium. Ad hoc (inquit) quòd dominus suarum actionum sit homo, duo requiruntur. Alterum, ut homo habeat facultatem consultandi, ac deliberandi quid bonum est, & quid malum est, & quid consequendum, quid fugiendum, quid uitandum. Alterum est, ut habeat in sua potestate post deliberationem, eligendi, & relinquendi quod sic deliberatum est, neque enim primum sufficit sine secundo. Neque quis esset dominus suarum actionum, si post deliberationem necessariò aut sequeretur consilium, aut non posset sequi. Ista propositio est clara ex communi significatione, & acceptione uerborum. Nam is uerè dominus dicitur ab omnibus, qui habet facultatem utendi re. Ita enim definiunt, & Iurisconsulti, & theologi. Et ista facultas non potest haberi sine facultate rationis, & uoluntatis, quæ est liberum arbitrium. Vnde idem est liberum arbitrium, quod habere dominium suarum actionum: & sic & dominium, & liberum arbitrium definiuntur per idem, scilicet facultatem. Est enim liberum arbitrium facultas rationis, & uoluntatis. Et dominium actionum humanarum est facultas etiam utendi ra| tione & uoluntate.
¶ Quinta propositio, Ex
7
* duobus requisitis ad liberum arbitrium secundum potest esse sine primo, & posito primo, ponitur secundum. Hoc est manifestum. Nam ubi est facultas deliberandi, est facultas eligendi, & econuerso, nec unum inuenitur sine alio, ut patet in brutis, pueris, & amentibus, ubi nulla mutatione, aut differentia posita ex parte uoluntatis (ut dictum est) solum quia intellectus impeditur à deliberatione, & consilio, uoluntas etiam non habet in sua potestate eligere & non eligere. Et ideo etiam qui uellet tenere contra tertiam propositionem, & dicere, quòd in habentibus usum rationis, uoluntas necessariò elicit omnes actus, posset respondere ad argumenta facta, & dicere, quòd natura uoluntatis est, quòd si intellectus sit solutus, & capax deliberationis & consilii, uoluntas liberè agit. Si autem non sit capax, uoluntas necessariò agit, & naturaliter. Et ideo cùm quæritur à quo necessitatur uoluntas in amente, dico quòd non à notitia, sed à natura: sicut nec in bruto necessitatur ab obiecto uel notitia, sed à natura, quia libertas uoluntatis dependet ab intellectu. Licet enim libertas formaliter sit in uoluntate tanquam in subiecto, sed est in intellectu, tanquam in causa uel | radice, ut ait Sanct. Thom. 1. 2. quæst. 6. arti. 2.
S. Tho.
ad 2. & quæst. 17. artic. 1. ad 2. & de ueritate.
Aristo.
quæst. 24. artic. 2. Et Aristot. 8. Ethico. dicit, quòd desiderium, siue electio necessitatur ex consilio. Sequitur corollarium responsiuum ad quæstionem primam principalem, in qua quærebatur, quid est hominem habere usum rationis, uel peruenire ad usum rationis. Dico, quòd est hominem esse in tali statu, ut possit consultare, & deliberare de agendis: quamuis enim usus rationis præter hoc dicat & potestatem eligendi, quod spectat ad uoluntatem: tamen in quocunque est potestas consultandi, est etiam eligendi. Sed quamuis in hac determinatione omnes conueniant, uel omnino debeant consentire, nascuntur dubia ex ea, non quidem adeò grauia, sed prorsus non contemnenda.
¶ Et primum dubium est physicum, unde
8
* scilicet cùm non solum omnes homines sint eiusdem speciei, sed etiam ipsæ humanæ potentiæ & uirtutes, imo, ut in præsentia supponimus, una non est perfectior alia: cùm ista, inquam, sint ita, unde prouenit, ut unus homo habeat usum rationis, & alius non habeat? & item, cur in infantia non sit ut est in adolescentia? Et confirmatur, Idem est omnino intellectus in pueritia & in senectu| te. Vnde sit prima propositio, Ista
9
* differentia non potest prouenire immediatè ex parte intellectus, aut uoluntatis. Ista propositio clara est, quia licet reuocetur in dubium, an intellectus unius sit perfectior intellectu alterius, non potest tamen esse tanta inæqualitas, ut faciat amentiam, aut sanitatem. Et item non daretur causa de infantia, & adolescentia, cùm sint eædem potentiæ. Et secundò probatur, quia si amentia proueniret immediatè ex parte intellectus, aut uoluntatis, tunc inueniretur etiam in animabus separatis, quod non solùm absurdum sed impium esset dicere. Secunda propositio, Talis
10
* differẽtia differentia non prouenit ex aliquo habitu concreato à natura, uel intellectu, uel in uoluntate, qui solũ solum sit in uno, & non in alio, uel in puero, & non in adulto. Hoc patet, quia anima nostra est tãquã tanquam tabula rasa, in qua nihil est depictũ depictum , ut Aristo. disputauit contra Platonem, & si qui sunt, illi solùm sunt primorum principiorum, qui sunt communes omnibus, & neque transiens à uigilia in somnum perdit aliquẽ aliquem habitũ habitum , neque à sanitate in demẽtiã dementiam , neque ergo acquirit aliquẽ aliquem habitum rediens à dementia in sanitatem. Tertia, Defectus,
11
* & imperfectio, uel priuatio usus rationis, uel semper, uel ex multo maiori parte prouenit ex defectu & imperfectione partis sensi| tiuæ cognoscitiuæ, scilicet à sensibus, & maximè interioribus. Primò pro pueris, cùm potentiæ rationales sint perfectæ (ut dictum est (nihil potest reddi, quod sit in causa huius priuationis, nisi ex parte sensitiua, neque item in dormiente & somniante, eademq́ue ratio sufficit in aliis, quia effectus communis causa est communis. Secundò, quia cùm nihil sit in intellectu quin priùs fuerit in sensu (primò Posterior) & necesse sit intelligentem phãtasmata phantasmata speculari (tertiò de anima) corruptio & imperfectio in sentiẽdo sentiendo necesse est ut redũ det redundet in intellectu. ergo. Ista erit sufficiens causa priuationis usus rationis. & confirmatur, quia etiam diuersitas & inæqualitas ingeniorum prouenit etiam ex differentia sensuum, ut Philosophus secundo de anima dicit, Quòd carne molles, siue delicati sunt aptiores mente & ingeniosores: quod ideo est, quia omnis sensus fundatur in sensu tactus (ut ipse illic dicit) qui perfectissimus est in carne perfectiore. Hanc conclusionem probat S. Tho. ex prima parte, q. 84. articu. 8. ubi probat, quòd ligatis sensibus, ligatur intellectus. Et Aristo. reddit rationem libro de somno & uigilia, quare sensus ligantur in dormientibus, quòd scilicet resoluuntur uapores fumosi ad cerebrum & (ut dictum est) quanto sensus soluuntur, | tanto etiam ratio ligatur. ergo totum prouenit ex parte sensuum. Quid autẽ autem sit in causa ut sensitiua pars non sit apta ad officium sentiendi in pueris, an humor immodicus in cerebro, quæ item in phreneticis, & amentibus, non est huius loci quæstio, sed ad medicos, & physicos relinquenda. Modo hoc sciamus, eos, qui æquo modo se habent in sensibus, æqualiter habere usum rationis ut in plurimum. ¶ Quarta propositio, Appetitus
12
* sensitiuus potest esse causa priuationis usus rationis: uolo dicere, quòd dato quod quis habeat uires sensitiuas conuenienter dispositas ad officium sensuum, tamen ex uehementi passione potest quis perdere usum rationis. Hoc patet, quia ut Aristote. dicit 6. Ethicor. & 7. Perturbationes, & passiones impediunt iudicium rationis. Ita enim iudicat homo in agendis sicut est affectus. Quare, inquit, qui in perturbationibus sunt constituti, eodem modo sunt constituti sicut dormientes, furiosi, & ebrii: eodem enim modo falluntur. atque ideo impossibile est incontinentes esse sapientes, aut prudentes. Si ergo perturbationes appetitus sensitiui impediunt usum rationis, ergo tantùm possunt crescere, ut omnino tollant. Aristo. 7. Ethico. expressè dicit, quòd ira, & | cupiditates uenereę, cæteraq́ue similia, nonnullos in furorem & insaniam adigunt. Et cõ munius communius inueniuntur, qui ex iniuria insanire incipiunt. Sed uerum est, quòd licet fortasse appetitus sensitiuus posset immediatè mouere uoluntatem, & non solùm mediante notitia, tamen ira perturbat iudicium rationis: uidetur quòd non possit nisi turbando sensum. & sic ista causa huius priuationis tandem reducetur ad priuationem, scilicet ad impdi impedi mentum partis sensitiuæ cognoscitiuæ: quanquam posset oppositum dici ut statim disputauimus. ¶ Quinta propositio, Probabile
13
* est quòd omnimoda rectitudine posita ex parte sensitiua, usus rationis posset tolli per habitus existentes in uoluntate, putà ex odio, uel amore etiam uoluntatis. Patet, quia etiam, ut Aristo. 6. Ethico. tradit, & experientia docet, mali habitus perturbant iudicium rationis: ergo taliter possunt crescere, quòd superent uirtutem naturalem intellectus, & omnino tollant potestatem deliberandi: quia si possunt inferre difficultatem, ergo & omnino impedire. Et confirmatur, quia tantum possunt perturbare mali habitus, sicut passiones. ergo si passiones hoc possunt, quare non etiam habitus? Et licet uerum sit, quòd etiam eo casu turbantur etiã etiam sensus, tamen prior uidetur turbatio | rationis. Et confirmatur, quia à sensibus intellectus non recipit nisi species, & ad usum rationis requiritur discursus, & ratiocinatio: ergo dato quòd sensus communes administrent species, potest aliunde intellectus impediri ab usu rationis. Quòd si hoc est uerum, posset aliquis furere, non ex imperfectione sensuum. Et dixi hanc propositionem esse probabilem, & non ita certam: quia ex hoc uidetur sequi, quòd qui ita insaniret in corpore, quòd etiã etiam extra corpus, & perseueraret insania, quia habitus mali perseuerant in animabus damnatorum, & sic essent aliquæ animæ in inferno non habentes usum rationis. Sed qui uellet negare illam propositionem, oporteret respõdere respondere , quare si habitus mali possunt aliquo modo turbare iudicium rationis, non possunt tantum crescere, & tantum impedire, ut iam non sufficiant ad usum rationis? Et ad hoc incõueniẽs inconueniens de anima separata, quod inferebatur, possemus dicere, quòd habitus quidẽ quidem non possunt esse circa omnes materias, imò habitus ita magni non possent esse nisi circa raras materias: & sic remaneret intellectus liber circa materias alias: nec esset incõueniens inconueniens , quòd anima separata insaniret circa aliquam materiã materiam , sicut maniaci faciunt. Non est ita de passionibus, nam ex passionibus commouetur corpus, & ipsum | instrumentum, uel organum uirium sensitiuarum, quo corrupto, iam non est idoneum ad quancunque quamcumque materiam, etiam si causa fuerit etiam circa unum solúm. ¶ Sexta propositio, Nulla
14
* dispositio qualitatum naturalium sine speciebus sensibilibus est sufficiens ad usum rationis, uolo dicere, quantumcũque quantumcumque organum esset optimè dispositum per qualitates naturales, & ad recipiendum species, non autem diceretur quis habere usum ratiõis rationis . Hęc patet manifesté. Nam ad iudicandũ iudicandum & cõsultãdũ consultandum quid uitandũ uitandum est, & quid prosequẽdũ prosequendum , requiritur multitudo specierum. Nam ad certè cõsultandũ consultandum in agendis, oportet habere memoriã memoriam præteritorũ præteritorum , ut dicit Cicero 2. Rheto. & Aristo 2. Ethic. quod uirtutes intellectuales indigent experimento, & tẽpore tempore , nec potest homo iudicare de contingẽtibus contingentibus , nisi ex his, quę cõmuniter communiter accidũt accidunt , quę sine memoria cognosci non possunt. Vnde si quis amitteret omnes species, quãtũcunque quantumcunque organa manerẽt manerent bene disposita ad recipiẽdum recipiendum nouas species, cõstat constat , quod ille non haberet usum rationis. ¶ Septima propositio, Ad
15
* hoc, quod aliquis perueniat ad usum rationis, multũ multum facit docta educatio, & instructio. Volo dicere, quòd priùs quis, cæteris paribus, perueniet ad usum rationis si bene instruatur, & inter ciuiles homines, quàm apud rusticos. Patet hoc, | quia ad usum rationis requiritur non solùm acquisitio specierũ specierum , sed etiã etiam ordinatio, ad hoc autẽ autem plurimùm iuuat institutio. ergo. Ex quo sequitur, quòd etiã etiam ęquales in naturalibus, non in æquali tempore perueniunt ad usum rationis. Ex omnibus dictis patet, quòd habere aliquem usum rationis, uel peruenisse ad illum, nihil aliud est, quàm esse in tali statu, quod præ sentato aliquo obiecto, circa quod contingit operari, potest potẽtia potentia propinqua sufficienter deliberare, & cõsultare consultare quid agendũ agendum , aut uitandũ uitandum , mediatè uel immediaté. Quod addo, quia non oportet ut quicũque quicumque habet usum rationis, possit per seipsum dignoscere, & iudicare ꝗd quid agẽdũ agendum : sed satis est ut hoc possit per se, uel per instructionem aliorũ aliorum , & ipse sit capax cõcilii concilii , iuxta illud Hesiodi quod Aristo. adducit 1. Ethi. c. 4. Optimus quidẽ quidem ille est qui potest ex se sequi omnia. is rursus bonus, paret qui recta monentibus, &c. Quanquam reuera fateor, quòd fortasse neque ex omnibus quę disseruimus satis habetur quid sit habere usum rationis, ne neque in quo consistit. Lõge Longe enim facilius est intelligere & cogitare ꝗs quis habet usum ratiõis rationis , aut non habet, quam experiri ꝗd quid hoc sit. Illud enim idiotæ quāuis quamuis ineruditi, cognoscũt cognoscunt , & discernũt discernunt amẽtes amentes ab integris, hoc uerò ne neque philosophis facile est explicare. Nam et hoc ipsum, quod cõstare constare | uidetur, & definitum est, non caret calumnia. Nam ignari, & aliâs errantes in moribus, ut sunt hæretici, non sunt sufficientes consultare, & iudicare quid agendum, aut euitandum: aliâs non ita aberrarent, & tamen non negamus eis usum rationis. ergo hoc non requiritur. Potest quidẽ quidem responderi ad hoc, negando assumptum, sed omnes illi sunt sufficiẽtes sufficientes , sed errant ex negligentia sua, uel corruptis affectibus. Sed hęc quidem sunt philosophica, in quibus theologum non oportet adeò solicitũ solicitum esse: & ego intelligo me etiam cum non satisfecerim, imminutũ imminutum fuisse. ergo siue habere usum rationis sit id, quod constituimus, siue quid aliud nos supponamus, aliquem habere iam usum rationis, & de illo disputemus. ¶ Sed tamen hoc dubium, quod ex præcedentibus oritur, non licet prætermittere: An
16
* aliquis possit habere usum rationis circa aliquam materiã materiam , uel obiectum, & non circa aliud, utpote circa materiã materiam iustitię, & non circa materiam tẽperantiæ temperantiæ , ut sit capax rationis ad deliberandum, & iudicandum an sit iurandum uel nocendum alicui, & non sit capax ad consultandum de fornicatione, sed habeat se ad illam tanquam puer. & uidetur quòd non possit contingere. Quia aliâs daremus hominem capacẽ capacem meriti, & demeriti circa aliquã aliquam materiã materiam , | & non circa alias materias morales, quod nunquam aliquis concessit. In contrarium uidetur, quòd aliquæ materię sunt multo notiores aliis. Vt, quòd non est occidendũ occidendum , quàm quòd non est fornicandum, & species non simul acquiruntur circa omnia. Item (ut dictum est) Maniaci uidentur carere usu rationis circa aliquam particularem materiã materiam , sicut amantes circa omnes. Profectò res est dubia, & ideo respondeo. Prima propositio, Videtur
17
* quod quis possit habere usum rationis sufficientem circa artes, qui non habeat circa materiam moralẽ moralem . Probatur, quia uidemus aliquos, qui incidunt in amentiam, non amittere artem, si quam antea didicerãt didicerant , sed sciunt scribere, legere, pingere, imò syllogismos facere, & similia, ut cãtare cantare . Maior confirmatur, quia pueri instituũtur instituuntur in aliqua arte, etiam ante usum rationis. Item (ut dictu est) institutio multum facit ad usum rationis: sed potest quis institui circa aliquã aliquam artẽ artem priusquã priusquam circa moralia. ergo. Secunda propositio, Hoc
18
* quod dicimus esse possibile, uidetur multùm difficile, uel nunquã nunquam contingere, quia principia saltem moralia multo notiora sunt, quàm artificialia. ergo omnino uidetur impossibile, ut quis possit sufficiẽter sufficienter iudicare de artificialibus, & omnino sit expers rationis in agibilibus. Tertia propositio, Omnino
19
* puto im| possibile, ut quis habeat usum rationis circa aliquam materiam moralem, & non circa omnes. Probatur primò, quia principia moralia sunt eadem circa omnes materias. ergo si habet iudicium ad principia unius materię, iam aliquo modo habet circa omnes. Vt qui iudicat quod non est nocendũ nocendum proximo, iam habet principium, ita quòd non est furandum, & quòd non est occidendũ occidendum : sicut qui scit, quòd in Barbara est bona consequentia, scit hoc tenere in omni materia: & qui cognoscit, quòd est aliqua lex diuina, quam tenemur seruare, habet principium tam ad materiã materiam iustitię, quàm temperantiæ. ergo impossibile est, ut quis habeat usum rationis ad consultandum in materia iustitię, & non temperantię. Antecedens declaratur, exempli gratia, In materia iustitię deliberatio incipit ab hoc principio, quòd oportet seruare præcepta Dei, & ex hoc quòd præ cepta Dei continentur in scriptura sacra, uel in doctrina ecclesię, & quòd uerum est non furari: eadem omnino uia, uel simili procedẽdum procedendum est in quacunque materia morali. Alius deliberat hoc modo, quòd in agendis oportet consulere peritiores, & est idem principium deliberandi in omni materia. Tertiò probatur, quia quicunque habet usum rationis, habet hoc principiũ principium , quòd in actionibus suis po| test bene & malè agere: sed quicunque habet hoc principiũ principium , potest deliberare de omni agendo. ergo. Maior est nota, & minor probatur: quia omnis talis potest deliberare & quæ rere quid agendum sit, siue erret, siue non. Et ad argumentum factum in contrarium, quia aliquæ materię sunt notiores, respõdetur respondetur , Verum est, sed ex hoc non sequitur, quin ille qui potest deliberare circa magis nota, possit circa minùs nota, quia satis est, quòd potest dubitare, & per consequẽs consequens potest consulere. Ad aliud de maniacis respõdetur respondetur , quòd maniaci fortasse circa omnem materiã materiam habẽt habent usum rationis, sed differunt maniaci, quia circa aliquam materiam errãt errant uehemẽter uehementer , nec possunt reuocari ab illa opinione, sed error est quodāmodo quodammodo naturalis & inuincibilis. Sed certum est, quòd maniaci deliberant an bene uel malè agant, & circa illam materiam, circa quam laborãt laborant morbo, sed errant post deliberationẽ deliberationem quasi naturaliter. Vel fortè potest dici, quòd mania tollit usum circa id speculatiuum, ut quòd quis putat se æ grotare, & ualeat, uel aliquid simile. Et similiter uidetur dicendũ dicendum de phreneticis, qui uidẽ tur uidentur insanire in aliquibꝰ aliquibus , sapere in aliis. Oppositũ Oppositum huius propositionis posset poni & defendi: sed hoc uidet̃ uidetur ꝓbabiliꝰ probabilius . Vtcũ  Vtcumque tamẽ tamen sit, non dicitur aliꝗs aliquis habere usũ usum rationis simpliciter, uel per| uenisse ad illum, quousque posset sufficienter deliberare in materia morali. Hoc patet, quia solùm de tali loquuntur philosophi & theologi: neque dicitur quis sapere in agendis, quantumcunque aliquis (si fieri posset) omnium artium esset peritus. ¶ Sed priusquã priusquam ad secundã secundam quæstionem ueniamus, adhuc restat inquirendum, quid
20
* sit, uel quid uocetur primum instans, uel primum tempus (nihil enim interest) usus rationis, ut primũ primum instans, in quo peruenit quis ad usum rationis, uel liberi arbitrii. Et sit prima propositio, Deliberatio non potest esse propriè libera, id est, quod sit in potestate hominis deliberare, & non deliberare. Probatur, quia liberum propriè est ex electione, uel actus qui sequitur deliberationem, ut suprà diximus, non est actus humanus, nisi sit deliberatus, sed deliberatio non potest sequi deliberationem, quia non est processus in infinitũ infinitum , ergo non est propriè libera. unde sequitur, quòd prima deliberatio non potest esse bona uel mala, meritoria uel demeritoria. Secunda propositio, Prima
21
*deliberatio est ex causis non naturalib. uel prorsus extrinsecis, putà uel à Deo, uel ab angelo. Probatur, quia non potest esse ex electione uoluntatis, quia (ut dictum est) non est libera, neque potest imperari ex electione, quia illa electio iam præsupponeret aliam delibera| tionem. ergo oportet, omnino ut sit uel ex motu phantasmatum facto ab obiecto, uel ex aliqua causa extrinseca. Vnde Aristoteles
Aristoteles.
octauo Ethic. dicit, quòd principium consultandi est aliquod intellectiuum principiũ principium altius intellectu eo, quod est Deus, & per hunc modum ostendit quòd non est processus in infinitum, Omnis actus uoluntatis præsupponit actum intellectus & econtrario. Sed primum consilium non est à uoluntate. & idem S. Tho.
S. Thom.
prima parte quæst. 82. artic. 4. ad tertium. quod non uidetur sic intelligendũ intelligendum , quòd Deus concurrat semper tanquam causa partialis ad primum consilium, sed dicitur principium esse Deum, quia primus talis motus intellectus est naturalis, & naturalia attribuuntur Deo, qui hanc uirtutem dedit intellectui: licet non sit negandum, quin nonnunquam Deus, uel per se, uel per angelos particulariter sit causa talis deliberationis, quam inspirationem uocamus. De quo uide Caietanum prima parte,
Caietanus.
quęstione octuagesimasec. Hęc autẽ autem adeò uera sunt, ut non tantùm cùm quis primò deliberat, prima deliberatio non sit in nostra potestate, sed etiam postquam aliquis omnino cessauit à motu intellectiuo, non sit in potestate eius prima deliberatio, ut est in dormiente, qui à somno excitatur propter eandem rationem. | Tertia propositio,
22
* Cùm quis primò deliberat, non habuit in sua potestate priùs deliberasse. Patet ex dictis, quia si ista non fuisset prima deliberatio, etiam alia fuisset naturalis, ut patet. ergo non potuit esse alia libera ante hanc. Quarta propositio, Cùm
23
* quis primò deliberat, potuit primò deliberasse, quia prima deliberatio est à causis merè naturalibus, ut dictũ dictum est, & illę potuerũt potuerunt priùs con currere. ergo potuit prius deliberasse. sed etiã etiam illa fuisset naturalis. Quinta ꝓpositio propositio , Deliberatio
24
* non potest cadere sub præcepto, non enim dantur præcepta, nisi de actibus, qui sunt in nostra potestate. Et confirmatur, quia posset scire tale præceptum, quia iam hoc ipsum esset deliberatio: iam enim habet usum rationis qui cognoscit se teneri præcepto. ergo impossibile est, quòd quis habeat præceptum primò deliberandi, nec omissio, nec impletio esset libera. Sexta propositio, Quicunque
25
* primò deliberat, non tenebatur priùs deliberasse. Patet ex prædictis, quia non erat in sua libertate. ergo non poterat ei esse præceptum. unde sequitur corollarium, Vanum
26
* est quod dicũt dicunt recentiores, quòd datur tempus induciarum, in quo aliquis potest deliberare, & si non deliberet, non imputatur ei, quo transacto si non deliberet, iam imputabitur. Hoc inquã inquam patet ex dictis esse falsum, quia | si non deliberat, nec est in libertate ipsius deliberare, imò si fieri posset, ut quis per centum annos bene dispositus nunquã nunquam deliberaret, non potest ei imputari. Secundum corollariũ corollarium , Primum
27
* instās instans uel tempus usus rationis, in quo quis primò deliberat actu, non est in quo potest primò deliberare. Probatur, quia primum instās instans rationis uocat̃ uocatur , in quo quis potest uti libero arbitrio primò, & in quo primò est capax præcepti, aut boni & mali, sed hoc nullo modo potest antequã antequam primo actu deliberet. ergo id est primũ primum instās instans usus rationis. Tertiũ Tertium , Cùm doctores quærunt, an homo obligetur ad aliquid in primo instãti instanti usus rationis, & ad quid teneatur, intelligendũ intelligendum est necessariò de primo instãti instanti usus rationis, & ad ꝗd quid teneat̃ teneatur , intelligẽ dũ intelligendum est necessariò de primo ĩstãti instanti , uel tp̃e tempore ĩquo inquo deliberat. Pat. ꝗa qua primò non est imaginabilis obligatio, sicut nec libertas. ergo. Et cõfirmat̃ confirmatur , ꝗa qua omnino est impossibile, ut ꝗs quis cognoscat quomodo primò potuit deliberare, si hoc fuit ante antequam actu deliberaret. Patet, quo enim signo uel argumẽto argumento hoc posset cognoscere? ergo si aliud tẽpus tempus designaremꝰ designaremus usus rationis ante antequam homo deliberaret, & ĩ in quo homo obligaret̃ obligaretur , nullꝰ nullus posset scire, nec per cõiecturas coniecturas pĩgues pingues & crassas, an impleuit nécne illud pręceptũ pręceptum . Et ĩ in summa, est absurdiss. absurdissimum hoc ponere, sicut si ꝗs quis dormiat, impos| sibile est dicere, quòd habet aliquod nouum pręceptum ut expergiscatur, quod quidẽ quidem priùs non haberet antequam dormiret. Dico ergo, quòd ad quamcũque quamcumque dispositionem quis perueniat, antequam actu deliberet, nõdum nondum peruenit au usum rationis, nec est tempus usus rationis, nec obligatur ad aliquid, nec de illo est dicendum apud theologum aut philosophum aliud, quàm de puero. Sed quando quærimus, ad quid homo teneatur in primo instanti usus rationis, intelligendum est, id est in quo primo actu deliberat, unde si quis excedat è uita, antequã antequam actu deliberet, impossibile est ut peccauerit. Hæc de prima quæstione.
Loading...