SEQVITVR tertia pars, & quaestio{ Tertia pars } principalis huius relectionis, Ad quid teneatur homo cum primum peruenit ad primum instans usus rationis. Et intelligo quaestionem per se loquendo, id est ex eo solum, quod peruenit ad usum rationis, excludendo a quaestione, si tunc occurrat per accidens necessitas implendi aliquod preceptum particulare. Et uidetur quod non teneatur aliquo precepto, pro illo primo instanti usus rationis, & loquamur generaliter de omni tali ad usum rationis ueniente. Arguitur ergo primo ad partem negatiuam, quia saltem loquendo de eo, qui non sit institutus a sapientibus, omnino ignoraret, ne que posset scire tale praeceptum, cum non sit per se notum. ergo non tenebitur pro tali istanti. Item confirmatur, Quia tale praeceptum est in dubio etiam inter sapientes theologos: multi enim tenent partem negatiuam. ergo indiget quis tempore ad sciendum illud praeceptum, & sic non obligat in primo instanti. Item non potest scire quomodo primo peruenit ad usum rationis. ergo non potest scire quomodo obligatur tali praecepto. Antecedens enim est manifestum: quis enim unquam notauit, ego nunc primo habeo usum rationis? imo neque per aliquantam differentiam & spatium temporis. Item, transacto illo primo instanti, non tenetur statim, & si tunc omiserit, ergo neque in illo. Item, qui est in peccato mortali, non tenetur se conuertere in Deum in primo instanti usus rationis. ergo ille qui est inoriginali, & multo minus qui est baptizatus, tenetur se conuertere in Deum in primo instanti usus rationis. Et confirmatur, quia nullus etiam de numero eorum, qui timent Deum, & sunt soliciti de salute sua, sentit conscientiam de tali transgressione, neque poenitet, aut confitetur de illa, cum tamen nemo sit qui audeat affirmare se implesse tale praeceptum. ergo non est ponendum tale praeceptum. In contrarium est, quia si pro illo instanti non obligat, cum non sit maior ratio de tempore praesenti, eadem ratione nunquam obligabitur: quod non uidetur dicendum. Neque uidetur sufficiens solutio communis, quod tenetur semel in uita. Hoc enim est absurdum dicere, quod Adam aut Mathusalen, qui millenos annos uixerunt, possent nongentos annos licite transigere sine fide, aut dilectione Dei. Neque satisfacit alia solutio, quod dantur induciae, nam de iure naturali non possunt determinari tales induciae, iure autem positiuo multo minus. Respondetur primo, Nihil exploratum potest haberi, neque ex Scripturis, neque ex doctoribus in hac quaestione, quia quicquid dicatur, uidentur sequi non leuia inconuenientia, neque expediri facile possunt argumenta. Sed quod uerisimilius uidetur, dicam paucis propositionibus, prima, Non[art. 12] quilibet perueniens ad usum rationis tenetur se conuertere in Deum explicite, distincte & formaliter. Ista propositio est expresse Caieta. 2. 2.{ Caieta. } q. 10. arti. 4. ubi dicit expresse, quod ad diligendum Deum explicite ut finem naturae & uniuerse non tenetur homo semper, cum sit praeceptum affirmatiuum, neque statim, quia non tenetur prius diligere, quam cognoscere. Constat autem, quod post multum temporis aduenit homini ista cognitio, naturaliter loquendo. Eandem tenet. 1. 2. q. 89. articu. 6. & probatur efficaciter ex ratione Caieta. & ex aliis rationibus supra positis, quibus probatum est, quod homo non statim postquam peruenit ad usum rationis, potest cognoscere Deum, quia nullus obligatur ad impossibile, ut ait Hieronymus, & certum est. ergo homo non tenetur statim diligere Deum. Item procedit argumentum statim factum, quia non omnes sciunt, neque possunt scire tale praeceptum statim. Item nusquam legitur hoc praeceptum. ergo temere asseritur. Assumptum probatur, quia uel esset illud, Conuertimini ad me. quod habetur & apud Hiere. & Oseam, & Ezechi. & Iohelem, & alios prophetas: uel ex illo praecepto, Diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo. quod habetur Deute. 6. & Matth. 22. & Luc. 10. Sed primum, ut dictum est, obligatio non est ad impossibile. Secundo id praeceptum, Conuertimini ad me, ut patet ex propriis locis, fit ad peccatores actualibus peccatis, nec est mentio de aliis. Item ubi habetur, quod illud praeceptum Conuertimini ad me, obligat statim potius quam alia praecepta affirmatiua? Item illud praeceptum expresse est de poenitentia, ut patet locis suis, quia in omnibus locis ponitur, Et agite poenitentiam, uel in ieiunio, fletu, & planctu, uel, a uiis uestris pessimis, sed ad poenitentiam, ut est communis sententia omnium, non tenetur aliquis statim. ergo nec etiam ante peccatum. Aliud uero praeceptum de dilectione Dei refellitur eisdem argumentis. Item non tenetur quis statim credere, ergo neque conuerti. Consequentia est nota ex Paulo ad Hebraeos 11. Accedentem ad Deum oportet credere quia est. Antecedens patet ex eodem Paulo ad Roma. 10. Quomodo credent ei quem non audierunt? quomodo autem audient sine praedicante? sed non quilibet statim potest habere praedicatorem, ergo neque potest credere. Et confirmatur ex eodem loco Pauli, Quomodo inuocabunt, in quem non crediderunt? sed de hoc plura in 4. quaestio Oppositum his partis tenet Capreolus 2. d. 40. quaestione unica ad argumenta Scoti contra secundam quaestionem, ubi dicit, & uidetur tenere, quod statim, quod aliquis peruenit ad usum rationis, refert se in suum Deum, aut peccat mortaliter. Et putat se probare ex S. Tho. sed certe non probat. Secunda propositio, Omnis[art. 13] talis tenetur ad actum aliquem statim. Ista propositio non uidetur certa, sed est probabilis, licet sit contra conmunem sententiam Scholasticorum. & est S. Tho. 1. 2. q. 89. ar. 6. & 2. d. 41. q. 1. ad 7. ubi dicit, quod statim quod homo usum rationis habet, si faciat quod in se est, Deus ei gratiam infundit, si autem non, peccat mortaliter, quia tunc tempus est, ut de sua salute cogitet, & ei operam det. Ista propositio probatur ratione S. Tho. ubi supra, quia omnino est grauissima negligentia, quod aliquis non disponat de ratione uitae suae, ex qua dependet salus & damnatio eius. & cum statim oportet aut bene aut male agere, neque homo posset suas actiones suspendere, uniuersaliter uidetur, quod statim oportet disponere de summa uitae, & de agendis: alias uidetur grauissima negligentia. Item si quis haberet curam alterius quo ad omnes actiones eius, & dependeret ex eo saluatio, uel perditio illius, uidetur quod peccaret mortaliter, si non statim prouideret de salute alterius, si statim posset alius periclitari. ergo multo plus obligatur de seipso. Item a posteriori, quia alias sequitur, quod aliquis habens usum rationis facit totum quod debuit in tota uita sua, & tamen damnabitur. consequens non uicetur credendum, ergo neque id, &c. Consecuentia patet manifeste de illo, Qui peruenit ad usum rationis, facit totum quod debuit in tota uita sua in peccato originali, qui si nullum actum tenetur habere statim: ergo si se haberet negatiue, & moriatur, iam patet quod facit totum, ad quod tenebatur, & tamen damnabitur. & confirmatur, ille ergo seruat omnia mandata, & tamen non saluabitur. ergo non esset uniuersaliter uerum, quod Dominus dicit Matth. 19. Si uis ad uitam ingredi, serua mandata. Item si non tenetur statim, ergo poterit tunc solum peccare uenialiter, & tunc si ille sit in peccato originali, erit cum solo ueniali & originali, quod uidetur inconueniens, quia non puniretur in limbo, quia non habet poenam sensus neque in purgatorio, quia est uia ad gloriam: neque in inferno. Tertia Talis[art. 14] tenetur se conuertere in bonum eo modo, quo potest tunc, id est conformiter ad cognitionem quam habet. Ista probatur ex praecedenti: quia si teneretur ad aliquem actum, non potest esse incognitum. ergo oportet quod sit conformiter ad cognitionem quam habet. Pro quo est considerandum quod (ut supra tactum est) prima deliberatio non potest esse circa particularem materiam moralem, quia nec esse est intellectum a notioribus procedere. 1. Phy. & sicut simpliciter in cognitione ens est prius notum, quam species, aut genera: ita in cognitione practica principia uniuersalia & conclusiones etiam magis uniuersales, sunt magis notae, & oportet intellectum ab illis incipere, ut est id principium, Oportet uiuere conformiter ad rectum rationem, expedit homini honeste uiuere, non est facienda iniuria, uel aliquod huiusmodi, quod potest esse notum lumine naturali, etiam apud illum, qui educatus est sine notitia, aut religione Dei: aliquod tale principium, ut colendus est Deus a me, oportet me seruare legem Dei, non licet agere contra praeceptum dei, uel aliquid simile. Est enim impossibile, ut prima cognitio, uel deliberatio sit de eleemosyna aut de temperantia. Dico ergo, quod cum primum homo habet tale iudicium sufficienter deliberatum, tenetur habere propositum bene agendi conformiter ad id iudicium: & si cognoscat Deum, tenetur formaliter conuerti in Deum, puta, uolo, aut propono seruare legem Dei, uolo colere Deum: sin autem non cognoscat, satis est ut proponat bene uiuere conformiter ad dictamen. ut propono uiuere secundum rationem, uolo honeste agere, nolo male agere. Hoc expresse dicit Sanctus Thoma. de ueritate, quaestio. 14. arti. 11. ad primum. ubi dicit de eo, qui nutritus esset in syluis, quod si faciat quod in se est, ad prouidentiam Dei spectat subuenire in necessariis, & declarat quid sit facere, quod est in se, dicens, quod est sequi dictamen legis naturalis cum appetitu boni, & fuga mali. & quod hoc sufficit, constat manifeste ex dictis. Neque obstat quod quidam dicunt, quod si hoc faciat, iam Dominus illuminabit eum de fide. Quidquid enim sit de hoc, de quo statim dicam, sed saltem prius est hoc ipsum facere quod in se est, quam quod illuminetur, & sic illa illuminatio non spectabit ad primum tempus usus rationis. Et confirmatur ista conclusio cum praecedente, nam quilibet tenetur recipere fidem & legem Christi, cum primum ei fuerit sufficienter promulgata, neque liceret alicui differe in certum tempus, neque fatis esset accipere semel in uita, sed tenetur proponere uiuere in lege Christi, & ipsum colere. ergo etiam cum primum ei est promulgata lex naturalis, tenetur eam recipere, sed non recipit, nisi proposito seruandi illam, & uiuendi conformiter ad legem, ergo tenetur habere tale propositum. Consequentia uidetur nota, quia non minus obligat lex naturalis, quam Christiana, cum sit aeque diuina. Promulgatur autem lex naturalis per hoc, quod aliquis cognoscit, quod uiuendum est conformiter ad rectam rationem, ut quod nocendum non est proximo, uel aliquid simile. & confirmatur iterum, quia uidetur impossibile, ut quis deliberet de uita & salute sua, & cognoscat quod expedit sibi ad bene esse uel felicitatem, ut bene uiuat, & uitet malum, ut non faciat iniuriam, & quod suspendat actum uoluntatis, & non proponat uel sic uel aliter uiuere. Neque puto, ut quisquam, etiam de industria, hoc possit facere, scilicet suspendere omnem actum uoluntatis cum tali deliberatione. Prima autem cogitatio, quae occurrit in primo instanti usus rationis, est, ut cogitet in genere & in uniuersali de salute sua. & S. Tho. dicit 1. 2. q. 89. arti. 6. id est de bene esse suae salutis, uel quod in communi expediat ei. si ergo uidetur impossibile ut non habeat actum, & non licet habere actum auersum a bono, ergo oportet quod habeat actum conuersum ad bonum. Ex dictis patet corollarium, quod non solum apud eum, qui nullo modo cognoscit Deum sufficit talis conuersio ad bonum & sine Deo, sed etiam aliquando apud eum, qui sit bene educatus in religione, & cultu Dei. Patet, quia dato quod sit institutus in fide, potest fieri prima deliberatio per solum lumen naturale, & conuersio etiam illo modo sufficit. Ad hunc ergo sensum intelligenda est celebrata opinio Sancti Thomae de conuersione in Deum in primo instanti usus rationis, qui nihil aliud uult habere, nisi quod cum primum quis actu cogitat & deliberat de uita sua, oportet ut habeat propositum ad bonum, siue in uniuersali, siue etiam diuinum conformiter ad cognitionem. Et hoc modo erit probabilis & sententia consona rationi. Et haec est conclusio non solum theologorum, sed philosophorum etiam sententiis celebrata, de qua nobilem illam sabulam ueteres prodiderunt, de illo nobili Hercule: cum ille scilicet ad hoc aetatis peruenisset, de quo in praesentia disputamus, & solicitus esset an uiam potius sequeretur uirtutis & laboris, an uoluptatis & desidiae, duas illi matronas subito astitisse, uirtutem scilicet ac uoluptatem, uariisque incitamentis & suasionibus utramque conatam ut ad se animam Herculis traheret, sed uicisse tandem uirtutem, atque Herculem in suam sententiam & contubernium traxisse. Simile est quod S. Tho. uult & docet, ut cum scilicet primo quis solicitus est, ac deliberat, an potius sequitur bonum, aut malum, uitium, an uirtutem, non se expediat ab eo consilio, & deliberatione priusquam constituat ac proponat meliorem partem, id est uirtutem, potius sequi. Et ad hoc praeceptum conuersionis tenentur non solum qui ad tale tempus perueniunt sine gratia, sed etiam baptizati, qui gratiam habent: praeceptis enim non satisfacit, quis per gratiam, aut omnino per aliquem habitum, sed per actum. Ad argumentum in contrarium. Ad primum dico, quod perueniens ad usum rationis ignorabat hoc praeceptum sub illa lege, Conuertimini ad me, in primo instanti usus rationis, uel alia simili forma. sed cognoscit, quod oportet seruare, legem Dei uel oportet uiuere secundum rectam rationem, uel huiusmodi iudicium, quia est ista prima deliberatio, & per hoc patet ad prima tria argumenta. Ad quartum, concedo, quod postea non tenetur, quia iam est transgressus illud praeceptum, licet posset dici, quod per se tenetur quo ad usque impleat. Ad quintum nego consequentiam. Ad sextum dico, quod, ut dictum est, est impossibile, uel ualde difficile, ut sic deliberans non habeat uel bonum propositum, uel malum, & si habeat malum, iam de eo poenitet. Si quis enim habet propositum non seruandi legem Dei, poeniteat de illo. Et ista pro praesente Relectione sufficiant.