SEQVITVR tertia pars, & quæstio{ Tertia pars } principalis huius relectionis, Ad quid teneatur homo cum primum peruenit ad primum instans usus rationis. Et intelligo quæstionem per se loquendo, id est ex eo solum, ꝙ peruenit ad usum rationis, excludẽdo à quæstione, si tũc occurrat per accidẽs necessitas implendi aliquod pręceptũ particulare. Et uidetur ꝙ non teneatur aliquo pręcepto, pro illo primo instãti usus rationis, & loquamur generaliter de omni tali ad usum rationis ueniẽte. Arguit̃ ergo primo ad partẽ negatiuã, quia saltẽ loquẽdo de eo, qui nõ sit institutus à sapiẽtibus, omnino ignoraret, ne que posset scire tale præceptũ, cùm nõ sit per se notum. ergo non tenebitur pro tali istãti. Itẽ confirmatur, Quia tale præceptum est in dubio etiã inter sapiẽtes theologos: multi enim tenẽt partẽ negatiuam. ergo indiget quis tẽpore ad sciendũ illud præceptum, & sic nõ obligat in primo instanti. Itẽ non potest scire quomodo primo peruenit ad usum rationis. ergo nõ potest scire quomodo obligat̃ tali præcepto. Antecedẽs enim est manifestũ: quis enim unquã notauit, ego nũc primò habeo usum rationis? imò neque per aliquãtam differentiã & spatiũ tẽporis. Itẽ, trāsacto illo primò instanti, nõ tenetur statim, & si tũc omiserit, ergo neque in illo. Itẽ, qui est in peccato mortali, non tenetur se conuertere in Deum in primo instãti usus rationis. ergo ille qui est inoriginali, & multo minus qui est baptizatus, tenet̃ se conuertere in Deũ in primo instãti usus rationis. Et cõfirmat̃, quia nullus etiam de numero eorum, qui timẽt Deum, & sunt soliciti de salute sua, sentit cõsciẽtiã de tali trāsgressione, neque pœnitet, aut confitetur de illa, cũ tamẽ nemo sit qui audeat affirmare se implesse tale præceptũ. ergo nõ est ponẽdũ tale præceptũ. In cõtrarium est, quia si pro illo instanti nõ obligat, cùm nõ sit maior ratio de tempore præsenti, eadem ratione nunquam obligabitur: quod non uidetur dicendum. Neque uidetur sufficiens solutio communis, quòd tenetur semel in uita. Hoc enim est absurdum dicere, quòd Adam aut Mathusalen, qui millenos annos uixerunt, possent nongentos annos licitè transigere sine fide, aut dilectione Dei. Neque satisfacit alia solutio, quòd dantur induciæ, nam de iure naturali non possunt determinari tales induciæ, iure autẽ positiuo multo minus. Respondetur primò, Nihil exploratũ potest haberi, neque ex Scripturis, neque ex doctoribus in hac quæstione, quia quicquid dicatur, uidentur sequi non leuia inconueniẽtia, neque expediri facile possunt argumenta. Sed quod uerisimilius uidetur, dicam paucis propositionibus, prima, Nõ* quilibet perueniens ad usum rationis tenetur se cõuertere in Deũ explicitè, distinctè & formaliter. Ista propositio est expressè Caieta. 2. 2.{ Caieta. } q. 10. arti. 4. ubi dicit expressè, ꝙ ad diligendum Deum explicitè ut finem naturæ & uniuersè non tenetur homo semper, cùm sit præceptum affirmatiuum, neque statim, quia non tenetur priùs diligere, quàm cognoscere. Constat autem, quòd post multum temporis aduenit homini ista cognitio, naturaliter loquẽdo. Eandem tenet. 1. 2. q. 89. articu. 6. & probatur efficaciter ex ratione Caieta. & ex aliis rationibus suprà positis, quibus probatum est, quòd homo nõ statim postquam peruenit ad usum rationis, potest cognoscere Deum, quia nullus obligatur ad impossibile, ut ait Hieronymus, & certum est. ergo homo nõ tenetur statim diligere Deum. Item procedit argumentũ statim factũ, quia non omnes sciunt, neque possunt scire tale præceptũ statim. Itẽ nusquã legitur hoc præceptum. ergo temerè asseritur. Assumptum probatur, quia uel esset illud, Cõuertimini ad me. quod habetur & apud Hiere. & Oseam, & Ezechi. & Iohelem, & alios prophetas: uel ex illo præcepto, Diliges dominũ Deũ tuũ ex toto corde tuo. quod habet̃ Deute. 6. & Matth. 22. & Luc. 10. Sed primùm, ut dictum est, obligatio nõ est ad impossibile. Secundò id præceptum, Cõuertimini ad me, ut patet ex propriis locis, fit ad peccatores actualibus peccatis, nec est mentio de aliis. Item ubi habetur, quòd illud præceptum Conuertimini ad me, obligat statim potius quàm alia præcepta affirmatiua? Itẽ illud præceptũ expressè est de pœnitentia, ut patet locis suis, quia in omnibus locis ponitur, Et agite pœnitẽtiã, uel in ieiunio, fletu, & plāctu, uel, à uiis uestris pessimis, sed ad pœnitentiam, ut est communis sententia omnium, nõ tenetur aliquis statim. ergo nec etiam ante peccatum. Aliud uerò præceptum de dilectione Dei refellitur eisdem argumentis. Item non tenetur quis statim credere, ergo neque cõuerti. Consequẽtia est nota ex Paulo ad Hebræos 11. Accedentem ad Deũ oportet credere quia est. Antecedens patet ex eodẽ Paulo ad Roma. 10. Quomodo credẽt ei quem nõ audierunt? quomodo autẽ audiẽt sine prædicãte? sed nõ quilibet statim potest habere prædicatorẽ, ergo neque potest credere. Et cõfirmatur ex eodẽ loco Pauli, Quomodo inuocabũt, in quem nõ crediderũt? sed de hoc plura in 4. qō. Oppositũ his partis tenet Capreolus 2. d. 40. quæstione unica ad argumẽta Scoti cõtra secundã quæstionẽ, ubi dicit, & uidetur tenere, ꝙ statim, ꝙ aliquis peruenit ad usum ratiõis, refert se in suum Deũ, aut peccat mortaliter. Et putat se ꝓbare ex S. Tho. sed certè non probat. Secũda propositio, Omnis* talis tenet̃ ad actũ aliquẽ statim. Ista ꝓpositio nõ uidet̃ certa, sed est ꝓbabilis, licet sit cõtra conmunẽ sentẽtiã Scholasticorũ. & est S. Tho. 1. 2. q. 89. ar. 6. & 2. d. 41. q. 1. ad 7. ubi dicit, ꝙ statim ꝙ homo usum ratiõis habet, si faciat qđ in se est, Deus ei gratiã infundit, si autẽ nõ, peccat mortaliter, quia tũc tempus est, ut de sua salute cogitet, & ei operam det. Ista propositio probatur ratione S. Tho. ubi suprà, quia omnino est grauissima negligẽtia, ꝙ aliꝗs nõ disponat de ratione uitæ suæ, ex qua dependet salus & dãnatio eius. & cùm statim oportet aut bene aut malè agere, neque homo posset suas actiones suspendere, uniuersaliter uidetur, quòd statim oportet disponere de summa uitæ, & de agendis: aliâs uidetur grauissima negligentia. Item si quis haberet curã alterius quo ad omnes actiones eius, & depẽderet ex eo saluatio, uel perditio illius, uidetur quòd peccaret mortaliter, si non statim prouideret de salute alterius, si statim posset alius periclitari. ergo multo plus obligatur de seipso. Item à posteriori, quia aliâs sequitur, quòd aliquis habẽs usum rationis facit totum quod debuit in tota uita sua, & tamen damnabitur. consequens non uicetur credendum, ergo neque id, &c. Consecuentia patet manifestè de illo, Qui peruenit ad usum ratiōis, facit totũ quod debuit in tota uita sua in peccato originali, qui si nullum actum tenetur habere statim: ergo si se haberet negatiuè, & moriatur, iam patet quòd facit totum, ad quod tenebatur, & tamen damnabitur. & confirmatur, ille ergo seruat omnia mandata, & tamen non saluabitur. ergo non esset uniuersaliter uerum, quod Dominus dicit Matth. 19. Si uis ad uitam ingredi, serua mandata. Item si non tenetur statim, ergo poterit tunc solùm peccare uenialiter, & tunc si ille sit in peccato originali, erit cũ solo ueniali & originali, quod uidetur inconueniens, quia nõ puniretur in limbo, quia non habet pœnam sensus neque in purgatorio, quia est uia ad gloriam: neque in inferno. Tertia Talis* tenetur se cõuertere in bonũ eo modo, quo potest tunc, id est conformiter ad cognitionem quam habet. Ista probatur ex præcedenti: quia si teneretur ad aliquem actũ, non potest esse incognitũ. ergo oportet quòd sit conformiter ad cognitionem quam habet. Pro quo est considerandum quòd (ut suprà tactum est) prima deliberatio non potest esse circa particularem materiam moralẽ, quia nec esse est intellectum à notioribus procedere. 1. Phy. & sicut simpliciter in cognitione ens est prius notum, quàm species, aut genera: ita in cognitione practica principia uniuersalia & conclusiones etiam magis uniuersales, sunt magis notæ, & oportet intellectum ab illis incipere, ut est id pricipium, Oportet uiuere cõformiter ad rectum rationem, expedit homini honestè uiuere, nõ est facienda iniuria, uel aliquod huiusmodi, quod potest esse notum lumine naturali, etiam apud illum, qui educatus est sine notitia, aut religione Dei: aliquod tale principium, ut colendus est Deus à me, oportet me seruare legem Dei, non licet agere contra præceptum dei, uel aliquid simile. Est enim impossibile, ut prima cognitio, uel deliberatio sit de eleemosyna aut de temperantia. Dico ergo, quòd cum primum homo habet tale iudicium sufficienter deliberatum, tenetur habere propositum bene agendi conformiter ad id iudicium: & si cognoscat Deum, tenetur formaliter conuerti in Deum, puta, uolo, aut propono seruare legẽ Dei, uolo colere Deum: sin autem non cognoscat, satis est ut proponat bene uiuere cõformiter ad dictamẽ. ut propono uiuere secundum rationem, uolo honestè agere, nolo male agere. Hoc expressè dicit Sanctus Thoma. de ueritate, quæstio. 14. arti. 11. ad primum. ubi dicit de eo, qui nutritus esset in syluis, quòd si faciat quod in se est, ad prouidentiam Dei spectat subuenire in necessariis, & declarat quid sit facere, quod est in se, dicens, quòd est sequi dictamen legis naturalis cũ appetitu boni, & fuga mali. & quòd hoc sufficit, constat manifestè ex dictis. Neque obstat quod quidã dicũt, quòd si hoc faciat, iam Dominus illuminabit eum de fide. Quidquid enim sit de hoc, de quo statim dicam, sed saltẽ prius est hoc ipsum facere quod in se est, quàm quòd illuminetur, & sic illa illuminatio nõ spectabit ad primum tempus usus rationis. Et confirmatur ista conclusio cum præcedente, nam quilibet tenetur recipere fidem & legẽ Christi, cum primum ei fuerit sufficiẽter promulgata, neque liceret alicui differe in certum tempus, neque fatis esset accipere semel in uita, sed tenetur proponere uiuere in lege Christi, & ipsum colere. ergo etiam cum primum ei est promulgata lex naturalis, tenetur eam recipere, sed non recipit, nisi proposito seruandi illam, & uiuendi conformiter ad legem, ergo tenetur habere tale propositum. Consequentia uidetur nota, quia non minus obligat lex naturalis, quàm Christiana, cùm sit æquè diuina. Promulgatur autem lex naturalis per hoc, quòd aliquis cognoscit, quòd uiuendum est conformiter ad rectam rationem, ut quòd nocendum non est proximo, uel aliquid simile. & confirmatur iterum, quia uidetur impossibile, ut quis deliberet de uita & salute sua, & cognoscat quòd expedit sibi ad bene esse uel felicitatem, ut bene uiuat, & uitet malũ, ut nõ faciat iniuriam, & quòd suspendat actum uoluntatis, & non proponat uel sic uel aliter uiuere. Neque puto, ut quisquam, etiam de industria, hoc possit facere, scilicet suspendere omnem actũ uoluntatis cum tali deliberatione. Prima autem cogitatio, quæ occurrit in primo instanti usus rationis, est, ut cogitet in genere & in uniuersali de salute sua. & S. Tho. dicit 1. 2. q. 89. arti. 6. id est de bene esse suæ salutis, uel quod in cõmuni expediat ei. si ergo uidetur impossibile ut non habeat actum, & nõ licet habere actũ auersum à bono, ergo oportet quòd habeat actum conuersum ad bonum. Ex dictis patet corollarium, quòd non solùm apud eum, qui nullo modo cognoscit Deum sufficit talis conuersio ad bonum & sine Deo, sed etiam aliquando apud eum, qui sit bene educatus in religione, & cultu Dei. Patet, quia dato quòd sit institutus in fide, potest fieri prima deliberatio per solum lumen naturale, & conuersio etiam illo modo sufficit. Ad hunc ergo sensum intelligenda est celebrata opinio Sancti Thomæ de cõuersione in Deum in primo instanti usus rationis, qui nihil aliud uult habere, nisi quòd cum primum quis actu cogitat & deliberat de uita sua, oportet ut habeat propositum ad bonum, siue in uniuersali, siue etiam diuinum conformiter ad cognitionem. Et hoc modo erit probabilis & sententia cõsona rationi. Et hæc est conclusio non solùm theologorum, sed philosophorum etiam sententiis celebrata, de qua nobilem illam sabulã ueteres prodiderunt, de illo nobili Hercule: cũ ille scilicet ad hoc ætatis peruenisset, de quo in præsentia disputamus, & solicitus esset an uiam potiùs sequeretur uirtutis & laboris, an uoluptatis & desidiæ, duas illi matronas subitò astitisse, uirtutẽ scilicet ac uoluptatem, uariisq́ue incitamẽtis & suasionibus utrāque conatam ut ad se animam Herculis traheret, sed uicisse tandem uirtutem, atque Herculem in suam sententiam & contubernium traxisse. Simile est quod S. Tho. uult & docet, ut cùm scilicet primo quis solicitus est, ac deliberat, an potius sequitur bonum, aut malum, uitium, an uirtutem, non se expediat ab eo cõsilio, & deliberatione priusquam constituat ac proponat meliorẽ partem, id est uirtutem, potius sequi. Et ad hoc præceptum conuersionis tenentur non solùm qui ad tale tempus perueniunt sine gratia, sed etiam baptizati, qui gratiam habent: præceptis enim non satisfacit, quis per gratiam, aut omnino per aliquẽ habitum, sed per actum. Ad argumentum in contrariũ. Ad primum dico, quòd perueniẽs ad usum rationis ignorabat hoc præceptũ sub illa lege, Cõuertimini ad me, in primo instãti usus rationis, uel alia simili forma. sed cognoscit, quòd oportet seruare, legem Dei uel oportet uiuere secundum rectam rationem, uel huiusmodi iudicium, quia est ista prima deliberatio, & per hoc patet ad prima tria argumẽta. Ad quartũ, concedo, quòd postea non tenetur, quia iam est transgressus illud præceptũ, licet posset dici, quòd per se tenetur quo ad usque impleat. Ad quintum nego consequẽtiam. Ad sextum dico, ꝙ, ut dictum est, est impossibile, uel ualde difficile, ut sic deliberans nõ habeat uel bonum propositum, uel malum, & si habeat malum, iam de eo pœnitet. Si quis enim habet propositum non seruandi legem Dei, pœniteat de illo. Et ista pro præsente Relectione sufficiant.