-
Vitoria: Relectiones Theologicae XII. Lugduni : Boyerius, 1557.
SVMMA.
-
1 Mortem sibi consciscere, quomodo sicut semper impium, ita & mortem non solum patienter, sed libere
etiam subire, quòd
plerun
plerumque
consilium, nonnunquam
præceptum sit.
-
2 Interficere seipsum, quòd semper sit impium, ostenditur. Et multa de inclinatione naturali, an sit semper
prona ad malum.
-
3 Inclinatio hominis, quatenus homo est, quòd sit bona,
& quòd ad nullum malum, aut uirtuti contrarium inclinet, argumentis probatur.
-
4 Deus an naturas rerum immutare potuerit, uel ab
initio alias facere, quàm nunc sunt.
-
5 Deus quòd naturas rerum mutare non poßit ab authore probari uidetur.
-
6 Deus supposito quòd non poßit rerum naturas mutare, quomodo fecerit hominem cum naturali inclinatione ad malum.
-
7 Inclinatio hominis quamuis sit ad malum, quòd tamen non sit mala malitia morali, quandiu manet intra terminos appetitus.
-
8 Deus quòd creauerit
hominẽ
hominem
sine inclinatione mala,
qua appetitus inclinat ad malum.
-
9 Deus quod dederit appetitui naturalem inclinationem
ut obediret uoluntati.
-
10 Homo quòd non inclinetur ad diligendum se plus
quàm deum, uel proprium bonum plus quàm commune.
-
11 Præcepto, Non occides, quid & qualiter homicidium
prohibeatur. Et de triplici opinione ibi recitata.
-
12 Præceptum de non occidendo, quòd sit iuris naturalis,
& non positiui, sicut etiam alia præcepta Decalogi,
secundum authorem.
-
13 Præceptum de
nõ
non
occidendo, quòd semper fuerit æquale & ante legem, & in lege, & tempore Euangelij.
-
14 Interficere si licebat adulteram, aut furem in lege
Moysi, quòd & licuit ante legem, & licet in lege
euangelica.
-
15 Præcepto hoc, Non occides, quomodo prohibeatur
omne homicidium, quòd stando in lege naturæ sola, est
|
malum, & irrationabile.
-
16 Præcepto de non occidendo, quòd non magis prohibeatur homicidium authoritate publica, quàm priuata.
-
17 Occidi quomodo dupliciter potest homo, scilicet ex intentione, & præter intentionem.
-
18 Occidere hominem reipub. nociuum ex intentione,
quòd stando in iure diuino & naturali liceat.
-
19 Homicidium de iure naturali & diuino permissum,
quibus sit commissum.
-
20 Homicidium omne ex intentione, quòd præcepto de
non occidendo est prohibitum seu publicæ, aut priuatæ
personæ, præter quàm id, quod reip. aut publicis magistratibus, & principatibus fuerit commissum.
-
21 Interficere seipsum quare non liceat.
-
22 Obiectum uoluntatis quòd non sit solum uerum bonum.
-
23 Deus quòd solus sit uitæ & mortis dominus, non homo, qui quantum ad hoc, est peculiariter seruus Dei,
unde occidere seipsum, est deo iniuriam facere.
-
24 Homo, quòd in multis casibus quamuis licitis uijs possit uitam seruare, quomodo tamen non teneatur.
-
25 Homo, quòd semper teneatur defendere uitam proximi, etiam quandocunque licet, quòd non sit exploratum.
-
26 Panem quòd liceat alteri cedere cum certa pernicie
propriæ uitæ.
-
27 Animam ponere pro amicis licet sit stultitia huius
mundi, quòd tamen sit sapientia apud Deum.
-
28 Damnato ad mortem quòd
uon
non
liceat se fame interficere.
-
29 Damnato ad mortem quòd liceat fugere, & non mor|
tem expectare.
-
30 Damnato ad mortem per cicutæ seu ueneni haustum,
quòd sibi liceat illud haurire, nec uidetur ad eius mortem cooperari.
-
31 Auxiliari quòd liceat amico etiam cum quantocunque uitæ discrimine. Et quid dicendum de uxore,
quæ etiam cum magno periculo marito peste laboranti adsideret.
-
32 Nauigare, & artem militarem exercere etiam cum
magno uitæ periculo seruatis circunstantijs quæ magis & ut plurimum contingunt, quòd liceat.
-
33 Vitam abbreuiare quòd nullo modo liceat, etsi non
teneatur omnia media licita etiam facere, ut sibi uitam reddat longiorem.
-
34 Alimentis insalubribus & nocuis uitam reddere breuiorem, quòd non liceat,
ne
neque
tamen uti tenetur
optimis.
-
35 Vitæ conseruandæ ratione quòd non sint omnia media adhibenda, sed solum illa, quæ ad hoc sunt de se &
ordinata, & congrua.
-
36 Vita quòd non sit in discrimine pro bonis temporalibus ponenda, inter quæ gloria, honor, & fama reponuntur.
-
37 Brutus, Cato, Decius, & alij in numeri, qui sibi
mortẽ
mortem
consciuerunt, utrum excusationem habebunt, eò quòd
putabant in hoc se fortiter & laudabiliter agere. Et
quid de Samsone, Rasia, & Saule.
Loading...