¶ PRIMA ergo pars conclusionis est, quòd semper est impiũ impium , interficere se ipsum. Hoc primò probatur, quia
2
* occidere seipsum est contra naturalem inclinationem hominis: sed facere aliquid contra inclinationem naturalem, est peccatum. ergo occidere se est peccatum. Minor est manifesta, non enim homo solum omniaꝗ omniaque animantia, sed res omnes resistunt suæ corruptioni, & pro uiribus adnituntur conseruare se in rerum natura, ut dicitur in secundo de generatione, & experiẽtia experientia apertius docet, quàm ut probatione indigeat, nec opus est in re non dubia argumentis uti non necessariis. Est ergo contra naturalem inclinationem hominis, ut se interimat. Quia autem inclinationi naturali aduersari & repugnare sit | illicitum, non adeò exploratum est, neque ita in confessione. Si enim naturalis inclinatio semper in bonum & honestum propensa est, atque adeò nunquam malum suggerit, profectò huiusmodi inclinationem impugnare, aut in contrarium tendere, illicitum erit. Quemadmodum enim uirtuti quicquam contrafacere semper illicitum est, quòd ea non nisi ad honestum inducat: ita prorsus si id, ad quod homo suapte natura & inclinatione fertur, semper bonũ bonum est, huiusmodi inclinationi contrauenire malum erit. Bono enim nisi contrarium malum esse non potest. Quare cùm hic sit uel primus locus, & præcipuum argumentum, quo hanc conclusionem doctores probare contendunt, operæ pretium erit, si de hac ipsa re uberius disseruerimus. Et quidem sunt nonnulli, nec uulgares, ne neque contemnendi, sed primi etiam Aristotelis expositores, quibus adeo non uidetur uerum, naturam semper ad bonum inclinare, & honestum, sed potius credunt naturam & gratiam, legem & naturalem inclinationem contrarias esse, sibiꝗ sibique inuicem repugnare, quod multis argumentis, tum etiam testimoniis suadere conantur. Et primò argumentatur, Appetitus enim humanus fertur naturaliter in omne bonũ bonum , bonum autem delectabile est bonum quoddam, fertur ergo appetitus in bonum delectabile natura| liter, bonum autem delectabile plerunque plerumque est contrarium uirtuti, atque ideò peccatum at atque malum. Secundo, uirtus omnis uersatur circa difficile (ex autoritate Arist. 2. Ethic.) quòd si natura inclinaret in bonum uirtutis, certè huiusmodi bonum difficile non esset. Nihil enim aliud inclinatio uirtutis facit, nisi reddere faciles ad iucundum ipsum bonum, quod alioqui difficile erat, non ergo natura inclinat de se ad bonum, inclinat autem, ergo inclinat ad malum. Et confirmatur. Si enim homo de sua natura inclinaretur ad bonum, non essent necessariæ uirtutes, quarum hoc unum officium est tollere difficultatem illam ad molestiam bonorum operum. Atque ideo qui probabilius philosophantur, negant necessariam esse aliquam uirtutem, anteponendam quidem ad ea bona ad quæ homines sua natura feruntur & inclinantur. Nemo enim paulo eruditus est, qui putet uirtutem esse aliquam ut homines cupiant felices esse, oderint autem miseriam. Tertio, Theologi ponunt motus subitos tam in uolũtate uoluntate , quàm in appetitu, nihil uerò aliud sunt tales motus, quàm inclinationes quædam naturales in malum. ergo, natura inclinat ad malum. Quarto, Nam quantum ad hoc, uel solùm, uel certè potissimum ponebatur iustitia originalis in primis parentibus, ut appetitus sensitiuus contineretur in officio, & uo| luntati fine difficultate pareret, & uoluntatem ipsam rationi, rationemꝗ rationemque diuinæ legi & uoluntati subiectam efficeret. quòd si humana potentia non sua natura aduersaretur uel rationi uel legi diuinę, nullum fuisset aut munus aut opus iustitiæ originalis. Quinto, Homo secundum uirtutem & legem Dei tenetur diligere Deum plus quàm se, & commune bonum præferre bono priuato. Non enim charitas iuxta Apostolum, quærit quæ sua sunt, & tamen homo naturaliter diligit bonum proprium: & est ualde difficile Deum plus quàm se diligere, quia homo, ut à principio dictum est, naturaliter inclinatur ad conseruationem propriam. ergo natura inclinat contra charitatem & legem Dei. Sexto, Inclinatio appetitus est naturalis, cùm ipse sit potentia naturalis, nec eius inclinatio sit aliud ab appetitu, & tamen appetitus non obedit rationi, sed tendit in contrarium. ergo inducit in malum. Et confirmatur. Obiectum appetitus sensitiui est bonum delectabile, hoc autem plurimum est contrarium uirtuti & legi Dei. ergo appetitus naturaliter fertur in malum. Septimo, Fomes inclinat ad peccatum, ut Theologi diffiniunt secundo Sententiarum. & tamen fomes nihil aliud dicit præter naturam & naturales potentias hominis destitutas dono iustitiæ originalis, ut in eodem loco Theologi defendunt. | ergo homo per naturales potentias fertur & inclinatur in peccatum. & confirmatur hoc. Si enim homo produceretur in puris naturalibus, hoc est, sine iustitia, & sine peccato, eodem modo inclinaretur ad malum, sicut nunc inclinatur ex fomite, ergo inclinatio naturalis est ad peccatum. Adducunt deinde & aduocant in fauorem huius sententiæ scripturarum testimonia. Et in primis dictum Domini in libro Gen. 8. Sensus, & cogitatio humani
Genes. 8.
cordis in malum prona sunt ab adolescentia. Ex quo uidetur, quòd natura humana sit procliuis & inclinata ad malum. Dominus item apud Matth. Spiritus promptus est, caro autẽ autem
Matt. 26.
infirma. quod exponens Apostolus ad Galat.
Galat. 5.
Caro (inquit) concupiscit aduersus spiritum, & spiritus aduersus carnem. Et Rom. 7. Video
Rom. 7.
aliam legem in membris meis. & plura in hanc sentẽtiam sententiam . Et rursum alibi. Si secundũ secundum carnem uixeritis, moriemini. Et iterũ iterum , Spiritu ambulate, & desideria carnis non perficietis. Ex quibus omnibus manifestè constat, carnis appetitum esse in malum, & contrarium spiritui & legi Dei. Desideria autem carnis sunt naturalia, cùm sint apud omnes. ergo prorsus naturalis inclinatio est in malum & in peccatum. Item Aristo. 2. Ethic. dicit, Quòd ad hoc, quòd
Aristot. 2.
homo fiat studiosus, oportet ut seruet se ab
Ethic.
his, ad quæ natura maximè inclinat. S. Thom. | 2. 2. q. 166. art. 2. ad tertium.
Loading...