¶ Et primò quidem sic arguo. Inclinatio naturæ humanæ est immediatè ab ipso Deo. ergo non potest esse inclinatio ad malum. Antecedens est notum, cùm Deus sit author ipsius naturæ, atque adeò omnium quæ consequuntur naturam, cuius in primis est tamen inclinatio naturalis. Qui enim (ut uerbis Arist. utar) dat formam, dat consequentiam ad formam. Est ergo Deus solus author & causa humanæ inclinationis. Consequẽtia Consequentia uero probatur. Motus enim naturalis siue ex naturali inclinatione, attribuitur & imputatur generãti generanti , id est, authori, & causæ ipsius naturalis inclinationis, ut Aristoteli meritò placuit 8. Physico. simulꝗ simulque multis grauissimis Philosophis. Grauia enim & leuia hac una ratione à generante, & non à se ipsis moueri dicuntur, quòd eam inclinationem, atque adeò necessitatem ad motum uel sursum, uel deorsum à generante acceperint. Si ergo homo ad malum naturaliter inclinatur, illa inclinatio, & motus sequens talem inclinationem in peccatum, imputarentur ipsi Deo, quod prorsus dicere, uel cogitare impiũ impium est. Certè si motus lapidis deorsum, aut motus ignis sursum peccatũ peccatum esset, nulli dubium quin hoc peccatum Deo potius tribuendum esset, quàm ipsis grauibus & leuibus, quæ talem à | Deo inclinationem acceperunt. Et similiter si peccatum esset appetere felicitatem, non tam homini imputandum esset, quàm Deo, qui sic hominem constituit ut naturaliter appeteret felicitatem. Quare hæc ratio efficax est ad probandum aliquem actum non esse peccatum, qui procedit ex inclinatione hominis à Deo sibi data. Ex quo etiam loco arguit S. Tho. & alii Theologi graues non inualidè ad probandum, quòd prima operatio angeli non potuit esse mala. Cum enim prima operatio sit dilectio sui, omnes enim aliæ operationes ex ista proficiscuntur, ut Arist. docet in Ethicis, Amicabilia quæ sunt ad alterum, sunt ex amicabilibus quæ sunt ad se primã primam operationẽ operationem angeli: oportet fuisse amorem sui: Cùm ergo ex naturali inclinatione ad talem amorem inclinaretur, fieri non potuit, ut ille amor malus esset. Et sic prima operatio angeli non potuit esse peccatum. Secundo probatur idem. Non posset Deus producere in anima habitum uitiosum inclinantem ad peccatum: hoc enim repugnat diuinæ bonitati, ergo neque potuit dare animæ rationali aut homini uitiosam inclinationem, qua scilicet ad peccatum inclinaretur: non enim minus esset causa, inclinatio uitiosa mali actus, quàm uitiosus habitus. Tertio, Non posset Deus producere habitum inclinantem ad falsum, ergo nec inclinationem ad malum. Patet | consequentia. Nam non minus repugnat Deo inclinare ad peccatum, quàm ad falsum, imò multo plus: qui ergo non potest producere inclinationem ad falsum, multo minus potuisset dedisse inclinationem ad peccatum. Assumptum autem patet: ea enim est unica probatio Doctorum, quòd fidei non potest subesse falsum, quia scilicet est infusa à Deo, non ergo potest Deus infundere habitum ad falsum inclinantem. atque ista ratione probari quodam modo possunt prima principia, quã uis quamuis per se nota. Quid enim est si quis fateretur quidem se cogi ad assentiendum huic propositioni, quòd omne totum est maius sua parte, diceret tamen se timere ne fortè deciperetur, quemadmodum & homo aliquando cogitur ad credendum aliquid hominum authoritate, quibus fidem non habere homo non potest, & tamen fieri potest ut decipiatur? Quid inquam, si quis diceret ita de primis principiis, an non aliqua ratione induci posset ad assentiẽdum assentiendum illis? Ego uero puto, si quis mihi recipiat, Deum ne neque mentiri, ne neque decipere posse, quòd concedet etiã etiam naturam rationalem esse à Deo creatam cum hac necessitate, & inclinatione consentiendi his principiis, & manifestè tenetur & conuincitur talia principia uera esse. Si enim falsa sunt, & Deus humanum intellectũ intellectum cogit ad assentiẽdum assentiendum illis, | apertè constat Deum homines decipere, & per consequẽs consequens mentiri. Simili ergo modo, si Deus produceret quencun quemcumque habitum inclinantem ad falsum, meritò & mendacii & deceptionis argueretur. Quarto, Si homo induceret alium ad peccandum, peccaret, ergo similiter si Deus inclinat homines ad peccandum, peccat, quamuis non ualeat apud Theologos consequentia, Deus concurrit cum homine ad peccandum, ergo peccat. Tamen recipient istam, Deus se solo inducit homines ad peccandum, ergo peccat. Sicut consequens est impossibile, ita & antecedens, Deus autem se solo est causa inclinatiõis inclinationis humanæ: si ergo per talem inclinationẽ inclinationem homo induceretur ad peccandum, uidetur etiam quòd Deus inducat ad tale peccatum. Item uoluntas humana non fertur in Deũ Deum , nisi mediante ratione: ratio autem semper inclinat ad iudicandum, quòd omne malum est euitandum: ergo uoluntas non inclinat ad malum. & tãdem tandem si inclinatio ad malum est à solo Deo, ut ipsi fatentur, non uideo quare negant, quòd Deus sit causa peccati, quod omnes Theologi tanquam impium semper reiecerunt. Quòd si rationes nostræ, ut uidemus, superiores, & probabiliores sunt, de scripturis etiam oportet aliquod adducere. Et primo omnium facit authoritas Iacob. Nemo,
Iaco. 1.
inquit, cùm tentatur, dicat, quòd à Deo ten| tatur, Deus enim intentator malorum est. Ex quo loco sic arguitur, Si inclinatio naturalis tentaret ad malum, Deus esset tentator malorum, quod est contra Apostolum. ergo impossibile est, quòd natura tẽtet tentet ad malum. Assumptum probatur. Nihil enim est tentare, nisi facere inclinationẽ inclinationem ad malum. Si ergo Deus fecit & dedit talem inclinationem homini ad malum, qualem isti dicunt esse naturalem inclinationem, certè Dæmon non tentaret, cur ergo Deus tentare non diceretur? Secundo, id Ecclesiastes 7. Fecit Deus hominẽ hominem rectum. &
Eccles. 7.
ipse immiscuit se infinitis quæstionibus. Certè non uidetur Deum hominem rectum fecisse, si cùm ista pessima inclinatione & maledictione creauit, qua natura eius ferretur ad malum. Sed in primis uidetur facere, quòd Sapientia diuina attingit à fine usque ad finem fortiter, & disponit omnia suauiter, ut per Salomonem ipse testatur. Non esset uero suauis dispositio, si cùm Deus homini legem & præcepta dedisset, naturã naturam in contrarium trahentem, uocantem & allicientẽ allicientem dedisset. Cùm enim Deus hominem cõdiderit condiderit ad laudandum creatorem suum, uitamꝗ uitamque æternam ab illo promerẽdum promerendum , non utique tanquam sapiens architector hominem fabricauit, si naturam dedit fini repugnantem, & incommodam illi dederit, cùm
Genesis 1.
tamen uidit Deus cuncta quæ fecerat, & erant | ualde bona. Et alibi, Dei perfecta sunt opera. Profectò non uidetur opus aut ualde bonum, aut perfectum, si hominem cum huiusmodi inclinatione fecisset. Et demum ut quid Deus hominem non fecit propensum, & procliuum ad bonum potius quàm ad malum? ad legem suam quàm ad transgressionem legis? an quia non potuit? Hoc uerò quid stultius, quid indignius diuinæ maiestati excogitari posset? An quia non uoluit? Inuidit ergo Deus mortalibus hanc felicitatem, qua tamen maximè ad diuinorum præceptorũ præceptorum usurus esset obseruantiam. Angelos certè Deus non hac conditione creauit, ut non nisi ad peccatum & malum tantum inclinarentur. Quæ ergo ratio esse potuit, ut hac parte tanto benignior & æquior angelis esset, quàm hominibus, qui de Deo quidem non poterant esse meriti? Videmur ex parte probasse hominem sua natura non inclinari ad malum, sed relictum potius in manu consilii sui, ut utrumlibet pro suo arbitrio sequeretur, siue bonum, siue malum. Superest ut argumentis in contrarium adductis utcunque satisfaciamus, ad quorum expeditionem illud in primis meminisse oportet, hominem esse compositum ex duabus naturis, rationali, scilicet, ac sensitiua, quas apostolus ad Roma. 12. interiorem, & exteriorem hominem uocat: quod non est sic intelligendum, | ut anima ipsa sit interior homo, aut natura rationalis, corpus uerò natura sensitiua: sed totus homo secundũ secundum spiritum est homo interior idem uerò secũdum secundum carnẽ carnem est homo exterior, & natura sensitiua. Secundo est aduertendum, quod quia homo est homo simpliciter in quantum rationalis, non in quantum sensitiuus: inclinatio hominis absolutè est inclinatio hominis in quantum homo est, scilicet, inclinatio uoluntatis, & intellectus, & non inclinatio partis sensitiuæ, quę aut non est inclinatio hominis, aut non in quantum homo est, sed secundum quid, & non absolutè. Comparatur enim appetitus sensitiuus ad hominem quasi aliquod extrinsecum, nec plus debet dici inclinatio hominis, inclinatio appetitus, quàm inclinatio dæmonis aut mundi. Cupit enim & mundus & dæmon trahere humanam uoluntatem ad malum, cupit etiam nunc appetitus. Sed sicut non interest nostra, quòd aut mundus, aut dæmon suggerat, sed quod ipsi per uoluntatem & rationem prosequamur, ita eadem ratio est de appetitu, ac si esset à nobis separata. Nec enim quòd caro nobis suadet, imputatur, nec opus nostrum, aut desiderium dicitur, sed id tantum, quòd per liberum arbitrium acceptum habuerimus, & secuti fuerimus.
Loading...