¶ Secundo principaliter probatur eadem cõ clusio conclusio . Occidens seipsum, facit contra præ ceptum decalogi, Non occides: quod habetur Exo. 20. & Deutero. 5. ergo peccat & mortaliter. Hoc est argumentum beati Augustini 1. de Trinitat. ad probandum, quòd occi| dere seipsum, sit illicitum. Sed ut apertius constet quam uim habeat argumentum, sicut etiam de primo fecimus, conuenientissimum est etiam examinare quod prohibetur in illo præcepto, Non occides: cum in scriptura non inueniatur alibi prohibitum, aut reprehensum seipsum occidere. aut ex illo præcepto oportet esse illicitum, aut reuocari in dubium potest, an liceat se interficere. Cum enim præ ceptum sit absolutum, Non occides: & in multis casibus licitũ licitum sit occidere, ut certo constat, dubitari
11
* merito potest, quid illo præ cepto & qualiter homicidiũ homicidium prohibetur. Quidam ergo ita intelligunt præceptum, ut absolutè prohibeatur occisio cuiuscunque hominis, siue priuata authoritate, siue publica, siue nocentis, siue innocentis. Sed ab eo præ cepto tanquam à canone generali excipiuntur lege diuina aliqui casus, in quibus licet occidere: uerbi gratia, homicida iuste à magistratu occiditur. Sed dicunt, quòd nisi hanc facultatẽ facultatem haberent à Deo ex sacra scriptura, quæ iubet, ut qui occiderit, occidatur, ut patet Leuit. 19. magistratus occidens latronem faceret contra illud præceptum, Non occides. Ita Itaque sine quocun quocunque alio præcepto præter id, Non occides, erat sufficienter prohibitũ prohibitum regi occidere etiam malefactorem, nisi dominus excepisset de homicida, & quibusdam aliis malefactoribus. Et | sic apud istos in nullo casu licet etiam publicis potestatibus occidere, nisi in casibus expressis à iure diuino. Vnde ortum habuit illa opinio, quòd non licet inter aut adulteram, aut simplicem furem, quia non est expressum in iure diuino: neque adulterium, quia licet fuerit expressum in ueteri Testamento, tamen est reuocatum à Domino per illa uerba Ioan. 8. Nemo te condemnauit mulier, ne neque ego te condemnabo.
Loading...