Duodecimo, Licet uitam breuiorem facere abstinentiis, & duro uictu, & aliis uitæ austerioris rigoribus. ergo se interficere. Consequentia probatur ex dicto Hieronymi, Nihil interest paruo an magno tempore te interimas. Et antecedens probatur, & patet de monasteriis, ubi certum est uitam esse breuiorem quàm extra. Decimotertio, Non tenetur aliquis constitutus in extremo periculo redimere salutem quacunque pecunia, uel toto patrimonio. ergo non tenetur conseruare uitam suam. Antecedens patet, Si enim quis indigeret ad salutem herba aliqua, ut (exempli gratia) radice pontica, quam non posset habere, nisi daret suum regnum, aut principatum, non teneretur dare. ergo. Decimoquarto, Semper est licitum subire minus malum, ad euitandum maius malum: sed maius malum uidetur fama, & ignominia, quàm mors: | ergo saltem ad uitandum ignominiam, & infamiam licitum erit subire mortem, & se interficere. Decimoquinto, Saltem hoc, scilicet non licitum esse se occidere, non est ita per se notum, quin possit ignorari, cum apud multos, qui reputati sunt sapientes, fuerit laudatum. ergo saltem excusabuntur illi, qui putant se fortiter & laudabiliter agere, se interficiendo, ut Cato, Brutus, & similes. Decimosexto, Legitur de quibusdam sanctis fœminis, quòd cum essent à Tyranno damnatæ ut igne comburerentur, ipsæ se in eum præcipitauerunt. ergo licet se interficere. Decimoseptimo, Samson, Saül, Rasias, Eleazarus, se interfecerunt in libris Machabæorum, qui non solum non uituperantur in Scriptura, sed certè Samson inter sanctos refertur ab Apostolo ad Hebræ. & Eleazarus laudatur. Et idem argumentum potest fieri de uirginibus, cum fugientes Romanorum iniuriam, apud Aquileiam se in flumen præcipitauerunt.
Loading...