[1]
RELEGENDVS locus est Pauli Apostoli Philip. 1. Oro ut charitas uestra magis ac magis abundet &c. Relectio habet duas partes. In prima agemꝰ agemus de augmẽ to augmento charitatis. In secunda, de diminutione eius. De augmento non omnes quęstiones tractare statuimus: neque enim liceret in tam breui uitæ tempore: sed unam elegimus, quę inter Doctores celebrior est, & magis ad Theologum spectat: & ea est, An
1
* per quemlibet actum charitatis augeatur charitas. Et quidem pro parte affirmatiua arguitur, quia quilibet talis actus est meritorius glorię, ergo & gratię, & per cõ sequens consequens charitatis. Assumptũ Assumptum patet, quia actus bonus relatus in Deum, est bonus, & meritorius, ut latè tractat S. Tho. 1. 2. Consequentia patet, quia gloria correspondet gratiæ & charitati: ergo si pro tali actu datur maior gloria, ergo maior gratia, & charitas.
¶ Pro parte negatiua arguitur, quia in agentibus naturalibus agens remissum non agit effectum intensiorem: ergo neque actus charitatis remissus auget habitũ habitum charitatis intensum. Consequentia probatur, quia de spiritualibus | & supernaturalibus debemus iudicare per proportionem ad naturalia, nisi oppositum constet testimonio scripturarum.
¶ De quæstione hac est triplex opinio. Prima tenet alterum extremum, quòd, scilicet, quolibet actu charitatis quantumcun quantumcunque remisso augetur charitas & gratia. Ista est communis opinio recentiorum, eorũ eorum scilicet qui nominales uocantur, ut est uidere apud Gabrie. in primo dist. 17. quęst. 4. & in 2. dist. 23. quęst. 1. & in eisdem locis apud alios Doctores.
¶ Secunda opinio tenet duo: primum, quòd pro quolibet actu quantumuis remisso datur maior gloria: secundum, quod per actum remissum non augetur charitas, aut gratia. Ista opinio est Scoti in 4. & Ricard. in 2. dist. 16.
¶ Tertia opinio tenet alterum extremum, quę dicit, quòd per nullum actum augetur charitas, nisi sit intensior ipso habitu charitatis, & per cõsequens consequens , quòd pro tali actu non datur maior gloria. Ista opinio uel est, uel attribuitur S. Tho. 1. 2. quæst. 52. art. 3. & 2. 2. quæst. 24. art. 6. & in primo d. 17. & uidetur opinio modernorum Doctorum 1. d. 17. q. 8. licet fortasse potius sit cum secunda opinione recitata. Ex his opinionibus, primo uolo examinare quod est commune tribus opinionibus. Commune autem est ipsis, quòd per actum intensiorem augetur habitus charitatis. Circa quod reuo| catur in dubium, An actus
2
* intensior habitu augeat habitum secundùm suam totam latitudinem, an solùm secundum excessum, quem habebat supra habitum. Verbi gratia, si habitus est ut quatuor, & actus intensior ut octo, an habitus ille augebitur per octo gradus, an solùm per quatuor. Et uidetur quòd actus intensior augeat habitum secundum suam totam latitudinẽ latitudinem , quia aliâs non seruaretur debita proportio præmiorum ad merita. Si enim Petrus habeat actum meritorium ut quatuor, & per consequens habitum charitatis & gratiæ ut quatuor, & postea habeat secundũ secundum actum meritorium ut octo, si actus non augeat habitum per totam latitudinẽ latitudinem , sed solùm secundum excessum, sequitur quòd habitus charitatis & gratię in Petro erit solùm ut octo: & cùm gloria correspondeat gratiæ, etiam erit ut octo, & tamẽ tamen habebit meritum ut duodecim. ergo gloria est minor meritis. Et iterum si Petrus & Paulus primo habeant meritum ut quatuor, & per consequens gratiam ut quatuor, & postea Paulus habeat secundum actum meritorium ut octo: iam secundùm hanc opinionem gratia Pauli erit solùm ut tria, & Petri ut quatuor. ergo est proportio dupla: & similis proportio erit in gloria: & tamen meritum Pauli fuit triplum merito Petri. ergo inter illos non seruaretur similis proportio inter pręmia, quæ fuit | inter merita. In contrarium autem arguit. Quia in agentibus naturalibus agens intensum non auget effectum minorẽ minorem secundum totam suam latitudinem, sed solum secundum excessum, ergo ita est in habitibus & in actibus. Antecedens declaratur, & probatur, quia si calefactiuũ calefactiuum ut octo applicaretur calido ut quatuor, non faceret calidum, ut duodecim, sed solum ut octo. & quia solutio quęstionis principalis, bona ex parte pendet ex hoc dubio, uolo id diligentius examinare, & pono conclusionem talem. Actus
3
* intensior non auget habitum per totam suam latitudinem, sed solùm secundum excessum, quem habet supra habitum.
¶ Ista conclusio probatur. Primo, de habitibus acquisitis, quia loquendo de habitibus, qui sunt in potentia naturali, puta intellectu, & appetitu sensitiuo, uidetur sequi, quòd habitus quicun quicunque intendit, semper ad minus augeatur in duplo, quàm prius erat. Quia cùm potentia naturalis agat semper ex toto conatu, uidetur quòd semper actus elicitus ab habitu, sit intensior habitu, & per consequens si auget habitum secundum totam suam latitudinem, semper augebit plus quàm in duplo, imò uidetur sequi, quòd per quemlibet actum sequentem augetur habitus plus quàm per omnes præcedentes. Patet gradatim discurrendo per actus. Si enim habitus prius sit ut quatuor, | actus sequens ex toto conatu ad minus erit ut octo, & habitus ut sex, & sequens actus ad minus erit ut decem, & habitus ut nouemdecim, & sequens actus ut uiginti, & habitus ut trigintanouem, & sic consequenter. Hoc autem consequens non uidetur profecto admittendũ admittendum , ergo nec ista opinio. Et confirmatur, quia omne agens potest agere conformiter ad formam, per quam agit, ut calidum ut quatuor, potest producere calorem ut quatuor: & lucidum ut quatuor, lumen ut quatuor. Ergo potentia agens per habitum ut decem, ad minus potest producere actum ut decem: & sic potentia merè naturalis semper habet actum ad minus æqualem habitui, & per consequens semper augetur ad minus in duplo. Secũdo Secundo confirmatur: Quia profectò nihil aliud uidetur esse habitus ut decem, quàm quòd possit producere actum ut decem: ergo habitus existens in potentia naturali, semper producit actum ad minus æquè intensum. Secundo principaliter probatur idem de habitu infuso, quia similiter sequitur, quòd si quis agit ex toto conatu, semper augebitur habitus infusus plus quàm in duplo, imò per quemlibet actum sequentem plus quàm per omnes præcedentes. Patet eodem modo, sicut prius, quia actus sequens habitum est ex toto conatu, uidetur quòd sit intensior habitu, & per consequens auget habi| tum secundum totam suam latitudinem, semper auget habitum plus quàm omnes præcedentes. Si enim omnes actus pręcedentes fuerunt mille graduũ graduum , & per consequens est mille graduũ graduum actus productus ex tali habitu, ex toto conatu erit intensior quàm mille graduum, & sic augebit habitum plus quàm omnes actus pręcedentes. Ex quo iterum sequitur, quòd talis actus erit maioris meriti, quàm actus prę cedentes, & quòd pro quolibet actu sequenti habebit quis maiorem gloriam, quàm pro omnibus præcedẽtibus præcedentibus . Quod omnino uidetur absurdissimum. Neque enim est opinabile, quòd Ioannes Baptista, aut etiam beata Virgo per quemlibet actum, in ultimo uitæ suæ, plus mereretur, quàm per omnes præcedẽtes præcedentes . Et certè hoc argumentum ita uidetur urgere, quòd non uideatur facilis solutio. Sed tamen potest responderi uno ex tribus modis. Primo, potest dici ad argumẽtum argumentum , quòd homines communiter non agunt ex toto conatu, et per consequens actus non est intensior habitu, & sic ruit id quod inferebatur. Sed profectò solutio nulla ex parte satis facit. Primo, quia saltẽ saltem aliquando uiri perfecti uidetur, quòd agat ex toto conatu. Item satis magnum inconueniens uidetur, quòd hoc possit contingere, etsi non semper contingat: ne neque enim rationabiliter esset concedendum, quòd Petrus, aut | Paulus, aut etiam Adam post tot annos non mutato obiecto, neque aliis circunstantiis haberent uanam dilectionem dei, per quam plus mererẽtur mererentur , quàm per omnes actus totius uitæ. Et ideo secundo & apertius potest dici, quòd etiam si quis agat ex toto conatu, actus non proueniet ad totã totam latitudinem habitus, quando habitus est magnæ intentionis: utpote si quis habeat charitatem ut centum, quantumcunque agat ex toto conatu, non habebit dilectionem ut centum, ne neque fortè ut quinquaginta. Sed ne neque hoc uidetur satis facere, quia non uidetur intelligibile quare habitus sit ut centum, nisi quia potest producere actum ut centum, cùm neque habitus dicatur in ordine ad actum, ne neque est luminosum ut decem, quod non potest producere lumen ut decem, & cùm qualibet alia forma possit producere effectum secundum totam suam intensionem in subiecto capaci, ut de calore, luce, & frigore patet, quod erit merè uoluntarium dicere, quòd hoc est singulare in habitibus, ut non possint producere effectum æqualem sibi.
¶ Item saltem quilibet talis actus, qui sequeretur ex tali habitu intẽsissimo intensissimo , esset incredibilis intensionis. Cùm enim cęteris paribus, ex maiori habitu producatur intensior actus, si quilibet actus auget habitum secundum totam latitudinem, fiet breui tempore habitus ita in| tensus, ut actus sequens non possit esse nisi intensissimus. Et maximè, quia quanto aliquis magis inclinatur ad aliquem actum, tanto agit cum maiori conatu, & sic cùm habitus augeat inclinationem regulariter, semper erit maior conatus in actu sequenti, quàm in præcedentibus: & sic dato, quòd actus sequens non ad æquet omnes præcedentes, saltem ęquiualeret medietati, aut tertiæ, aut quartę parti omnium actuum præcedentium ipsum, quod non est paruum inconueniens. Et si addas, quòd charitas augetur non solùm per proprium actum, sed per omnem actum meritorium cuiuslibet uirtutis, & quælibet etiam uirtus inuicem per actus aliarum uirtutum: & sic actus auget habitum per totam suam intensionẽ intensionem . Vides quò progreditur intensio cuiuslibet habitus? Imò uidetur similis calculatio, qualis solet poni in aceruatione illa uulgari de ludo latrũculario latrunculario , aut de granis frumenti. Siquis enim prima die soluerit unum granum frumenti, & secunda die duo, & tertia quatuor, & quarta octo, & sic consequenter, profectò ante finem anni, tam in immensum cresceret multitudo frumẽ ti frumenti , ut totus ager Campaniæ ferre tantum frumenti uno anno non posset, imò neque tota Hispania. Similis profectò ratio uidetur sequi in proposito, si nuda potentia producat actũ actum ut unum, & habitus sit ut unum, sequẽs sequens actus | uidetur quòd sit ut duo, & habitus ut tria, secundum hanc opinionem, & sequens actus ut quatuor, & habitus ut septẽ septem , & sic semper qualibet die fiet duplo maior totus habitus, & paucis annis ne neque cogitari quidem possit tanta intensio habitus. Item ad minus uitare non possemus secũdum secundum hanc opinionem, quin saltem in eo, qui per longum tempus perseuerat in gratia, essent habitus infusi, certè plus quàm ostendat experientia. Ne Neque enim experiuntur boni tantam in se intẽtionem intentionem habituũ habituum , quanta esset in illis, si ad istum modum augerentur. Item si actus essent ita intensi ratione habituũ habituum , sequitur maior motus in appetitu sensitiuo, qui naturaliter ex actu uoluntatis mouetur, quàm experientia monstrat. Si enim pœnitentia infusa esset ita intensa, sicut per hanc rationem oporteret esse, etiã etiam de præteritis & præ sentibus esset tristitia interior intensissima, & sequeretur intensissimus dolor in appetitu sensitiuo, quod tamẽ tamen raro sancti experiuntur. Sed ad hoc argumentũ argumentum de experientia respondent, & est tertia solutio, quòd non habemus experientiam de intensione habituum infusorum, sicut nec de ipsis habitibus infusis. Sed nec hęc solutio sufficit. Primo, quia saltem haberemus experientiam de intensione ipsorum actuum præcedentium ab habitibus infusis, & iterum ex actibus uirtutum infusarum (secundum opi| nionem omnium aliorum à S. Thom.) producuntur, & augentur habitus acquisiti, & sic saltem experientia perciperemus istam admirabilem intensionem habituum. Quibus omnibus si addas argumentum factum à principio de agente naturali, certè uidebitur conclusio posita satis confirmata. Si enim calefactiuum ut octo, superueniens calido ut quatuor, non auget nisi per quatuor gradus, nescio quis hoc priuilegiũ priuilegium dedit actui ut octo, ut augeat habitũ habitum ut quatuor per octo gradus. Sed restat modò soluere argumentum factum à principio contra conclusionem, quia uidebitur quòd ex illa conclusione non seruatur proportio præmii ad meritum, nec meritorũ meritorum inter se ad præmia. Pro cuius solutione pręsuppono duo. Primum est, quòd gratia distinguitur à charitate. Hoc suppositum in pręsentia non probo, quia mihi satis est respondere ad argumentum secundum principia S. Tho. Et qui hoc suppositum negant, habent quærere aliam solutionem. Secundum quod suppono, est, quòd gratia non oportet quòd sit æqualis charitati. Hoc tamen ostendã ostendam necessario esse dicendum. Et uidetur probari in Christo, in quo secundũ secundum opinionẽ opinionem cõmuniorem communiorem fuit infinita gratia, & tamẽ tamen non fuit infinita charitas. Quod probatur, quia eadem ratione fuissent omnes aliæ uirtutes infinitæ, & sic esset actus eius infiniti meritoriè, | ut infinita tristitia, & ex consequenti non posset naturaliter uiuere: quia ex infinita tristitia in uoluntate, sequitur naturaliter tãtus tantus motus in appetitu sensitiuo, quòd non posset naturaliter cum illo uiuere.
¶ His suppositis ad argumentũ argumentum respondeo per quatuor dicta. Primũ Primum ,
4
* quilibet actus meritorius auget gratiam secundum totam suam latitudinem, & non solum secundum excessum supra habitum. Patet hoc clarè, quia pro tali actu debetur gloria secundum totam latitudinem actus, & gloria correspondet gratiæ, ut in præsentia suppono: ergo augetur gratia secundum totam latitudinem actus, & gloriæ: ut si est gratia ut quatuor, & actus meritorius ut octo, dico quòd gratia fiet duodecim graduũ graduum . Et confirmatur, quia iste est gratior ut octo, quam prius erat, ergo gratia est aucta ut octo. Secũ dũ Secundum dictum, Charitas
5
* non augetur per totã totam latitudinem actus, sed solum secũdum secundum excessum actus supra habitum. Hoc est probatum omnibus argumẽtis argumentis suprà positis. Tertium dictum, Charitas
6
* nunquam est æqualis gratiæ saltẽ saltem in adulto. Hoc patet ex dictis, quia actus auget gratiam secundum totam suam latitudinem, & charitatem solùm secundum excessum, ergo gratia est maior, quàm charitas. Quartum dictum, Gloria
7
* respõdet respondet gratiæ, & non charitati. Patet, quia per gratiam sumus grati & | digni gloria: charitas aut data est ad diligendum, sicut fides ad credendum. Item patet hoc de actu, ex tribus dictis iam positis. Ex his dictis patet solutio ad argumentum: respondente enim gloria gratiæ, seruatur proportio meritorum ad præmia, & etiam si charitas non augeatur secundum totam latitudinem, prout declaratum est. Ne Neque ex isto augmento gratiæ sequuntur inconuenientia, quæ suprà inferebamus: gratia enim non facit ad intensionem actus, sed solum charitas: & sic licet augeatur gratia in duplo, non sequitur quòd actus sequens sit duplo maior, quàm prius, quia charitas non fuit aucta in duplo. Et certè quicquid secundum alias opiniones sit diceudum dicendum , uidetur necessarium respõdere respondere secundum opinionem S. Tho. & Durand. Scot. & Ricard. & omnium aliorum, qui tenent, quòd habitus non augetur nisi per actus intẽsiores intensiores . Si enim ita est, & actus auget habitum secundum totam suam latitudinem, necessarium est concedere corrolarium illatum, quòd habitus nunquam augetur quin augeatur plus quàm in duplo, quàm prius erat, ut patet intelligenti. Et sic in Adam, uel alio ex patribus antiquis, qui ferme ad mille annos uixerunt, in ultimis annis uitæ suæ nunquam potuerunt augere habitũ habitum , quin augeretur plus quàm esset tota intentio habitus præcedentis, quod est absur| dissimum. Sed quia hoc dubium est commune in omni opinione, & argumentum uidetur procedere contra omnes, ideo ad hoc argumentum de proportione meritorũ meritorum ad præ mium tenendo quòd gratia & charitas sunt idem, oportet respondere, quòd charitas per actum meritorium augetur in esse gratiæ secundum totam latitudinem actus, in esse autem charitatis solum secundum excessum. Et sic etiam seruabitur proportio meritorũ meritorum ad præ mium: & uidetur quòd etiam secundum communem opinionem oportet concedere, quòd gratiam oportet esse maiorem in esse gratiæ, quàm in esse charitatis, ut patet in Christo, in quo gratia fuit infinita, charitas autem in esse charitatis finita, ut suprà probatum est, & hoc modo conclusio posita posset defendi in omni opinione.
¶ Secundo oportet examinare id, in quo differunt secunda & tertia opinio à prima. Differunt
8
* autem in hoc, quòd prima putat charitatem augeri etiam per actus remissiores. Secũ da Secunda & tertia defendunt, quòd non augetur charitas, nisi per actus intẽsiores intensiores . Arguitur ergo pro secũda secunda & tertia opinione contra primã primam . Primo argumento Durand. Quia non est dignus nouo beneficio & gratia qui abutitur, uel negligenter utitur iam receptis beneficiis, sed qui habet charitatem intensam tepidè & remissè | operans, negligenter se habet & abutitur charitate. ergo non est dignus ut augeatur. Et si hoc argumentum uideatur prima facie leue, & infirmum, tamen si quis consideret quòd in hac materia non possunt fieri argumenta euidentia, multominus quàm in aliis materiis moralibus, non contemnet argumentum. Si enim licet arguere ab humanis ad diuina, profectò hoc est morale, & familiare in uita politica, ut qui in obsequendo & promerendo apud dominum uel principem fit negligentior, & remissior, non crescit in gratia, & amicitia apud dominum, sed bene agitur cum illo, si perseuerat in eadem gratia, in qua prius erat, etiam si aliâs non offendat. Si ergo inuisibilia Dei per ea quæ facta sunt intellecta conspiciuntur, non malè arguimus, & timendũ timendum est ne ita nobis cõtingat contingat apud Deum remissè & negligenter operando. Secundo arguitur argumento S. Thom. Habitus acquisitus non augetur per actus remissiores, ergo nec habitus infusus. Et quia hoc est unum ex præcipuis argumentis, uolo examinare quantum ualeat. Et primò probatur consequentia, quia licet habitus infusus non augeatur effectiuè ab actibus, tamen uerisimile est, quòd communiter non augetur adeò ac si augeretur effectiuè, sicut habitus acquisitus, aliàs si non oportet seruare proportionem ad naturalia, quid possimus fingere de | rebus spiritualibus, utpote nobis ignotis? Et confirmatur cõclusio conclusio , quia si charitas augeretur effectiuè per actus meritorios, non aliter diceremus augere, nisi sicut habitus acquisiti. Et confirmatur iterum, quia secundum aduersarios per eosdem actus, per quos meritoriè augetur habitus infusus, augetur effectiuè habitꝰ habitus acquisitus: ergo uidetur, quòd si per actus remissos non augetur habitus acquisitus, ergo nec etiam infusus. Antecedens autem, quia negatur non solum ab aduersariis nostræ opinionis, sed etiam à Durãdo Durando , qui est in eade eadem sententia nobiscum, primo probatur, quia similes actus similes habitus causant. Arist. secundo Ethic. ergo uidetur quòd actus remissi non possunt facere habitum intensum, qui non est sibi similis, quanquam scio non in hoc proposito locutum in eo loco.
¶ Item omne agens intendit assimilare sibi passum, ergo actus remissi non augent habitum: quia hoc non est facere simile, sed dissimile. Item passum in principio est dissimile agenti, & in fine simile. secundo de anima. ergo actus remissus non auget habitũ habitum intensum, aliàs in fine actionis habitus non esset similis actui, sed dissimilis. Item calidum ut quatuor, non aget in calidum ut quinque: ergo nec actus ut quatuor, aget in habitum ut quinque: uel ostendatur hoc priuilegiũ priuilegium in actibus, quòd | non sit in aliis agentibus naturalibus. Itẽ Item actus remissus nihil agit in continuatione, ergo nec in principio. Consequentia patet, quia non est maioris actiuitatis, nec est maior resistentia. Antecedẽs Antecedens probatur, quia agẽs agens naturale quod agit sine resistentia, nihil agit in continuatione, sicut patet de sole respectu cœli: sed actus nullam habet resistentiam ad producendum, uel ad augendum habitum, ergo nihil agit in continuatione. Et confirmatur, quia si actus ageret in continuatione, malè uitaretur argumentum commune de infinita intensione. Si enim in quolibet instanti habitus augetur per certum gradum, sequitur infinita intensio in quantocun quantocunque paruo tempore. Et confirmatur iterum per argumentum cõmune commune , quod etiam non facile uitabitur, quum sequatur infinita intentio. Si enim actus ut quatuor, augeat habitum ut quatuor, & fiat ut quinque, iterum habitus ut quinque, augeat habitum ut quatuor, & fiat ut quinque, & iterum actus augebit habitum, & sic pro eodem instanti fit infinita intensio actus & habitus. Secundum autẽ autem communem opinionem, uidetur facilè expediri hoc argumentum. Siue enim in continuatione, siue in elicione actus quandocun quandocunque ueniat ad hoc, ut actus sit æqualis, uel minor habitu, cessat omnis actio, & sic si actus sit ut quinque, & habitus ut quatuor, in primo in| stanti habitus fiet ut quinque, & neque per reactionem ne neque per continuationem fiet maior intensio: quia iam agens & passum sunt similia, & simile non agit in simile, ne neque minus in maius. Item ex contraria opinione sequitur, quòd assensus conclusionis erit intensior assensu præmissarum. Consequens est contra Arist. lib. Poste. & contra totam dialecticam. Probatur consequentia. Sit enim ita, quòd assensus præmissarum sit ut quinque, & conclusionis ut quatuor: & per consequens habitus scientificus etiam ut quatuor, uolo quòd habens talem habitum eliciat frequẽter frequenter assensum conclusionis, non cogitando actualiter de præmissis, quia sine dubio est possibile, tũc tunc secundum opinionem contrariam augebitur habitus scientificus, & poterit fieri ut quin quinque , & ut sex: & per consequẽs consequens etiam assensus conclusionis erit ut sex, & sic intẽsior intensior assensus prę missarum. Et confirmatur, quia sequitur, quòd talis assensus erit euidentior assensu præmissarum, quia quilibet gradus est euidens: ergo si assensus conclusionis est intensus ut sex, ergo euidens ut sex. Confirmatur secundo. Volo enim quòd post primam demonstrationem, in qua assensus conclusionis sit ut quatuor, addu cantur nouæ demonstrationes æquales cum prima euidentia & intensione, tũc tunc per aduersarios augetur habitus scientificus: & sic iterũ iterum | assensus scientificus poterit peruenire ad intensionem & euidentiam supra quemlibet assensum præmissarum. Ista argumenta etsi non concludant & conuincant, certè uidentur ualde probabilem facere opinionem. Sed quia præ cipuum fundamentum huius opinionis est, quòd in naturalibus agens remissum non auget effectum intensiorem, uel quòd agens remissum superueniens agẽti agenti intensiori non facit effectum intensiorem, quòd non solum aduersæ opiniones, sed etiam Durandus, qui nobiscum sentit, negat: ideo arguitur contra hoc fundamentum: & probo, quòd agẽs agens remissum augeat effectum intensiorem. Et arguitur argumento Durandi, & etiam Gabr. nam experientia docet quòd tria & quatuor lucernæ superuenientes primę lucernæ intensiori, uel æquali intensius illuminant quàm sola prima, ergo agens remissum, uel æquale &c. Idem probatur de ignibus, maiorem enim calorem producũt producunt multi ignes uel æquales, uel etiam maiores & minores, quàm solus unus: ergo ruit fundamentum de agenti naturali. Ad argumentum dico primo, quòd
9
* nunquam plura agentia producunt maius lumen, uel calorem in primo puncto (ut ita dicam) suæ spherę uel actiuitatis, quàm produceret unum illorum, quod maximum est. Secundo dico, quòd
10
* nunquã nunquam lumen productum est maius quàm sit lu| men in maximo luminoso, ut si sit unum luminosum ut octo, & multa alia ut octo, uel minora, nunquam lumen productum erit supra octo. Et probatur utrun utrunque dictum & fundamentum principale. Certum est enim, quòd si sol diuideretur in duas medietates ut fierent duo luminosa, nulla alia mutatione facta, non producerent intensius lumen, quàm nunc producunt: sed una medietas produceret intensum lumen sicut sol producit: ergo duæ medietates non producerent maius lumen, quàm una medietas. Minor probatur, quia sol est uniformis secundum lumen, & tam intensum lumen est in medietate solis, sicut in toto sole. Ergo tam intensum lumen producit medietas solis, sicut totus sol. Et idem est iudicium de igne & quolibet alio agente naturali. Si enim ignis sit omniformiter calidus, tantum calorem intensiuè produceret medietas ignis, sicut totus ignis, & duæ medietates separatæ non producerent plus quàm totum: ergo duæ medietates non producerent intensiorẽ intensiorem calorem, quàm una medietas, & sic plura agentia naturalia non producerent intensiorem effectum, quàm unum illorum: nec agentia æqualia se adiuuant ad producendum intensiorem effectum. Et confirmatur, quia si sint decem luminosa ut quatuor, & ex illis fiat unum, totum erit ut quatuor, & non plus. Sicut si ex multis | albis ut quatuor, fiat unum album, erit solum ut quatuor. Sed quodlibet luminosum ut quatuor, poterit producere lumen ut quatuor. ergo luminosum compositum ex illis non producit intensius lumen, quàm singula luminosa ut quatuor. Sed non agunt intensius luminosa separata, quàm in unum composita, ergo non intensius agunt decem luminosa ut quatuor, quàm unum illorum. Et confirmatur, quia mirabile esset, quòd aggregatũ aggregatum ex omnibus luminosis non sit nisi ut quatuor, & producat lumen intensius quàm quatuor, cum nullum agens agat supra suam intensionem. Item aliàs sequeretur, quòd daretur maius maximo. Si enim agens æquale uel minus iuuet ad augendam intensionem, ergo si maximè calidum aut luminosum sit ut decem, & apponatur ei luminosum ut decem, uel ut quinque, lumen productum esset ut undecim uel duodecim, & sic maius maximo.
¶ Ad argumentum de experiẽtia experientia dico primo, quòd magnitudo, seu multitudo materiæ etiã etiam in eadem intẽsione intensione facit ad intentionem actiuitatis, ita ut si calefactiuum pedale intẽsionis intensionis ut quatuor potest calefacere per uiginti passus, calefactiuũ calefactiuum decempedale eiusdem intẽsionis intensionis ut quatuor calefacit per quinquaginta passus. Secundò, omne agens fortius agit in propinquũ propinquum , quàm in remotum. Tertiò, agens agit | uniformiter difformiter per spatium uel sphę rã sphę ram actiuitatis, ita ut si agens sit ut octo, illuminaret spatium duorũ duorum passuum, ita ut in quinto passu esset lumẽ lumen ut sex, & in decem ut quatuor, & in quindecim ut duo, & sic cõsequenter consequenter . ergo si adduntur alia quatuor similia luminosa, intensione & quantitate, iam erit spatium illuminatum quinque graduum, ut centum passuum, & uiginti passuum, ut prius erat lumẽ lumen ut quatuor, erit plus quàm sex, quia in quinque passuum erit lumen ut quatuor. Et idem erit, si luminosum ut octo addatur luminoso ut quatuor, augebitur in sphæra actiuitatis, & per consequens intensio. Secundo sequitur, quod nunquam erit maius lumẽ lumen in quocun quocunque puncto, quàm sit in maximo luminoso, quòd si erat ut octo, nunquam in medio erit maius lumen quàm ut octo, quotcunque sint agentia. Et confirmatur hoc, quia ut crescit lumen, aut calor, si luminosum idem aut calidum fiat maius in quantitate, sic si multituplicentur luminosa, ut notum est. sed si luminosum pedale aut ignis pedalis intensionis ut octo fiat tripedale manente eadem intẽsione intensione , nullus dicet, quòd producat lumen aut calorem ultra octo: ne neque unquam experientia aliter docuit multiplicatis agentibus augeri effectum, quàm sicut dictum est. Imò ex hoc argumento arguitur contra opinionem cõtrariam contrariam . | Nam quotcũ  quotcumque multiplicẽtur multiplicentur agentia ut quatuor, siue simul, siue successiuè, nũquam nunquam producunt effectum supra quatuor: ergo quantumcunque multiplicentur actus ut quatuor, nunquam producent habitum supra quatuor. Et ita patet quid dicendum sit ad primum argumentum contra fundamentum conclusionis.
¶ Sed arguitur aliter secundo, contra fundamentum de habitu acquisito. & probo, quòd quilibet actus quantumuis remissus, augeat habitum acquisitum, quia aliâs sequeretur, quòd nunquam augeretur habitus, nisi augeretur conatus potentiæ. Patet, quia si secundus actus non est maior: primo, nihil facit secundum opinionem: sed ut sit maior actus, uidetur quod sequitur maior conatus, ergo infertur illatum. Ad hoc dico, primo negando consequentiam, quia cum æquali conatu posito habitu producitur maior actus. & est conmunis opinio, sed Durandus hoc negat, quia tenet quòd habitus non facit de per se maiorem intensionem: sed non est probabilis eius sententia.
¶ Tertio arguit, Experientia docet, quòd ex frequentatione actuum semper augetur habitus, sed non uidetur quòd semper actus sequentes sint intensiores præcedentibus, ergo | hoc non requiritur ad augmentum habitus. Dico primò, imò experientia docet, quòd si quis remissè & tepidè operatur, non inuenit se promptiorem, quòd tamen esset, si habitus augeretur. Secundo dico, quod regulariter ubi est maior inclinatio, est maior conatus, & quia habitus auget inclinationem, consequenter qui operatur ex habitu, operatur ex maiori conatu, & ideo regulariter actus sequentes sunt intensiores. Et sic uidetur manere secundum argumentum principale in suo uigore.
¶ Tertio principaliter arguit pro nostra opinione, quia ut latè probatum est, actus intensior auget habitum solum secũdum secundum excessum, ergo actus æqualis, uel minor nihil auget. Patet consequẽtia consequentia , quia si actus ut sex, habet habitum ut quatuor, uel auget præcisè per duos gradus: ergo actus ut tria uidetur quòd nihil augeat. Si enim actus auget habitum solum secundum excessum, ergo si non excedit, uidetur quòd non augeat. Et confirmatur, quia in naturalibus, ut dictum est, remissius agens non auget effectum intensiorem.
¶ Quarto arguitur, Experientia docet, quod qui remissè & tepidè operatur, facile amittit habitum. quod non esset, si talis habitus augeretur: esset enim difficilius, & firmius, quod non ita contingit. Imò qui consueuit tepidè | operari, facilè desinit operari. Plurima argumenta possent fieri de hac opinione, licet dicta sunt potiora.
¶ Sed pro maiori declaratione materiæ arguitur pro prima opinione contra secundum & tertium: & probo, quòd habitus augetur per quemlibet actum. Et primo arguo argumento facto in principio conclusionis, quia talis actus etiam remissus, loquendo de habitu charitatis infuso, est meritorius. ergo respondet aliquis gradus gloriæ, & gloria correspondet charitati. ergo ratione talis actus augetur gratia & charitas. Dico primo quòd non est certum, quòd patres antiqui senserunt de hoc dubio, & moderni quidem ita uolunt intelligere. S. Thom. in 1. distinct. 17. quęst. 2. dicit, quòd ad multitudinem actus charitatis non necessariò sequitur augmentum præmii essentialis. Scot. in 4. uidetur dicere, quòd pro actu remissio sicut habebit gradum gloriæ, ita habebit gradum gratiæ in fine uitæ. Quidquid senserint patres, quod probabilius est respõdeo respondeo per tres propositiones. Per
11
* quẽ libet quemlibet actum charitatis quantumuis remissum meretur quis, & habebit maiorem gloriam. Hæc propositio uidetur esse S. Tho. 1. 2. q. 52. & 2. 2. q. 24. art. 6. licet fortasse super sententias aliter senserit. Eadẽ Eadem propositio est apertè Scot. Et primò probatur, quia uidetur repugnare | quòd sit meritorius de cõdigno condigno , & non detur pro eo præmium. Item perfecti uiri uiderentur esse multo iniquioris conditionis, si habentes habitus intensissimos, fortè aliquando elicientes actus minoris intensionis, omnino frustrarentur præmio, qui tamen actus apud imperfectos essent ualde meritorii. Item uidetur facere, quòd Dominus dicit Matth. 10. Quicun Quicunque potum dederit calicem aquæ frigidæ (etiam non ita feruenti actu) non perdet mercedem suã suam . Item uidetur facere Matth. 19. Si uis ad uitã uitam ingredi, serua mandata. Certum est, quòd per actus remissos charitatis seruat quis mandata. ergo pro illis habebit uitam æternam. Item attritio quantumcun quantumcunque remissa, dummodo habeat alias circunstantias, est sufficiens dispositio ad gratiam & gloriam. Item omnino uidetur absurdũ absurdum , & acerbum, ut siquis heri habuisset actum ut decem, & habuisset pro illo magnum præmium, quia scilicet habebat habitum remissiorem, & hodie quia creuit habitus pro simili actu, nullam mercedem habeat. Item pro actu intensiori, ut dictum est, augetur charitas solum penes excessum actus, tamen datur gloria proportionabiliter ad totam latitudinẽ latitudinem actus, ergo pro actu remisso dabitur etiam proportionabiliter aliquis gradus gloriæ. Et quidquid sit de argumentis & opinionibus nouorũ nouorum theologorum, | nullo modo dubito de hac propositione, quia ex fide, & sacris literis habemus apertè, quòd pro bonis actibus, saltem ex gratia præcedentibus, habemus gloriam in cœlo. An autem per actus remissos augeatur habitus necne, totũ totum pẽdet pendet ex opinionibꝰ opinionibus , propter quas nullo modo debemus discedere à regula, & synceritate scripturarum, quæ apertè nobis permittunt præmium pro bonis operibus, iuxta id, Vt recipiat unusquis unusquisque prout in corpore gessit siue bonum, siue malum. Hoc certè indignum uidetur diuina bonitate, ut pro actu malo quantumcun quantumcunque remisso recipiat quis pœnam, & pro actu bono remisso non habeat mercedem.
¶ Secunda propositio, Quolibet
12
* tali actu augetur gratia. Hęc patet ex primo, quia si pro illo debetur ei maior gloria, ergo talis est dignus maiori gloria: & per consequens, est gratior. Nihil enim aliud uidetur esse gratius, quàm dignius, & magis acceptum ad uitam æternam. ergo qui prius erat gratus ut decem, si pro actu ut duo debentur ei duo gradus gloriæ, iam est gratus ut duodecim. Similiter ergo sicut suprà diximus, quòd per actum intensum augetur gratia secundum totam latitudinem actus, charitas autem solum secundum excessum, ita dicimus quòd per actum remissum augetur gratia, non autem charitas.
¶ Tertia propositio,
13
* si per actum remissum non augetur charitas statim, uoluntariũ uoluntarium uidetur dicere, quod augetur in fine uitæ. Nihil enim de hoc est nobis traditum. Secundo principaliter arguitur pro eadẽ eadem prima opinione, quia actus minus intensus potest esse magis meritorius quàm actus magis intensus, ergo si per actum intensiorem augetur habitus, ergo etiam per actum minus intensum. Consequentia patet, quia habitus infusus non auget nisi meritoriè, ergo ubi maius meritum est maius augmentũ augmentum . Et antecedens probatur clarè, quia maius meritum est dare totam substantiam pauperibus, etiam per actum remissum, quàm unum denarium per actum intensum. Dico quòd argumentum petit dubium, An
14
* in augmento habitus habeatur respectus non ad intensionem actus gradualem meritorii, sed ad quantitatem meriti. Et posset quidem uideri probabiliter, quòd debeat haberi respectus solum ad intensionem, quia uidetur quòd augeatur habitus meritoriè, sicut augeret effectiuè, si actus posset augere: sed si actus augeret effectiuè habitum, augeret secundum intensionem gradualem, & non secundum meritum, ut patet de habitu acquisito, qui augetur ab actu meritorio, non secundum proportionem meriti, sed secundum gradualem & naturalem intensionem: ergo similiter uidetur dicendum de ha| bitu infuso. Et confirmatur, quia per actum meritorium uirtutis acquisitę augetur habitus infusus, ergo uidetur quòd proportionabile sicut auget habitum acquisitum penes intensionem gradualem, & non penes meritum, ita augeat habitum infusum. Item quia sicut patet ex superioribus, augmentum charitatis non facit per se ad præmium, sed solum ad intensiorem actum eliciendum. Pręmium enim est respectu gratiæ, & non charitatis. ergo rationabilius uidetur, quod magis in intensione charitatis habeatur respectus ad intensionẽ intensionem gradualem actus, quàm ad meritum. Sed his non obstantibus dico probabilius ad dubium, quòd etiam habitus charitatis, & alii habitus infusi augentur secundum proportionem meriti, & non secundum intensionem gradualem actus. Probatur, quia uirtutes infusæ sunt dona dei, & quodam modo præmia actuum bonorum. ergo omnino est tenendum, quòd melioribus dantur maiora dona, & maiores uirtutes. Sic qui magis meretur melior est, ergo magis augentur in eo uirtutes quantuncum quantuncumque alius habeat actus intensiores, sed non æque meritorios. Tertio principaliter arguitur, Ponamus Petrum in charitate ut octo, & habeat successiuè duos actus meritorios, utrum utrumque ut sex: & Paulus item habeat charitatem ut octo, & habeat unum actum ut duodecim. Arguitur sic, | In Paulo augetur charitas, ergo etiam in Petro, qui tamen habet actus remissos. Patet consequentia, quia æqualiter meretur, & ex præ cedenti determinatione in augmento habituũ habituum habeatur solum respectus ad meritum: ergo si augetur in Paulo, etiam in Petro: & quia tangitur eadem difficultas, arguituur arguitur quarto, quia actus in continuatione est meritorius, ergo quilibet actus quantuncum quantuncumque remissus per continuationem potest peruenire ad meritum actus intensioris: sed ut dictum est, intensio fit ratione meriti, ergo per actum remissum augetur habitus: ut uerbi gratia, si quis habeat habitum ut octo, eliceat actum ut quatuor, ille actus per cõtinuationem continuationem fit meritorius ut decem: quia certũ certum est, quòd quanto maiori tempore continuatur, tanto magis meritorius: & cum quilibet actus cõtinuatur continuatur , ut est communis sententia, & experientia docet, uidetur, quòd quilibet actus remissus augeat habitum. Dico quòd ista duo argumenta petunt dubiũ dubium , An
15
* data etiam opinione quòd habitus non augeatur per actum remissum, plures actus remissi possint augere habitum, uel etiam unus actus continuatus possit ęquiualere in merito uni actui intenso. De quo dubio sunt tres opiniones. Prima, quòd quandocum quandocumque peruenitur ad meritum actus intensi, siue per multiplicationem actuum, siue per cõtinuationem continuationem | unius actus, augetur habitus: quia, sicut dictum est, intentio habitus fit ratione meriti. ergo siue per multiplicationem actuum remissorum, siue per continuationem unius actus remissi perueniatur ad æquale meritum unius actus intensi, augebitur habitus infusus. Sed contrà, quia uidetur sequi, quod si per quemlibet actum quantumuis remissum augetur habitus, uidetur enim quòd per continuationem semper ueniatur ad meritum actus intẽsi intensi , maximè tenendo, sicut uerum est, quòd in quolibet instanti continuationis liberè cõtinuatur continuatur . Item, quia S. Tho. ut allegatum est in 1. dist. 17. dicit, quòd per multiplicationem actuum remissorum non necessario augetur charitas, & certè doctores, qui negauerunt intentionem habituum per actus remissos, non admisissent, quòd per continuationem aut multiplicationem talium actuum augetur habitus: ideo est secunda opinio, quòd per actus remissos, ne neque continuatos, neque multiplicatos, nunquam augetur charitas: & fortè hæc fuit opinio antiquorum. Sed contrà certum est, quòd per continuationem uel frequentationem actuum remissorum fit aliquis melior, quàm alius per unicum actum intensum, & inconueniens uidetur, quòd qui melior est, non habeat maiora dona dei, & per consequens maiores uirtutes infusas: ergo talis multiplicatio uel continua| tio actuum sufficit ad intensionem habitus. Ideo est tertia opinio media, quòd per actus quidem remissos non augetur habitus, sed adueniente aliquo actu intenso augetur habitus, non solum pro illo, sed etiam pro omnibus præcedentibus quãtumcun quantumcunque remissis. Sed certè hoc uidetur esse diuinatio, & merè uoluntarium. Si enim ratione intẽtionis intentionis est meritum, & in præcedentibus actibus remissis fuit sufficiens meritum, commẽtum commentum uidetur, quod oportet expectare aliquem actum, qui per se sit sufficiens ad augendum. S. Tho. ponit exemplum de guttis cauantibus lapidem, quòd ultima cauat uirtute præcedentium, & ita est de actibus meritoriis. Vnde uidetur, quòd posito aliquo actu remisso cum præcedentibus, augetur habitus, qui tamen per se non sufficeret augere, sicut est de gutta, quæ cauat lapidem.
¶ Dubium est quę sit uerior de istis opinionibus. Quòd probabilius mihi uidetur dicam per propositiones. Prima, contra sententiam multorum scholasticorum, Meritum
16
* nullo modo proportionatur intentioni, hoc est, si dilectio dei est intensa ut tria, est meritoria ut tria, non oportet quòd dilectio ut quatuor, sit meritoria ut quatuor. Secunda non
17
* solum non proportionatur meritum intentioni, sed nec magna multitudo actuũ actuum remissorũ remissorum æquiualet uni actui intenso, & perfecto, hoc est, | uolo dicere, quòd magis meritoria est una dilectio perfecta, quæ sit uerbi gratia ut decem, quàm cẽtum centum imperfectæ, quarum quælibet sit ut unum. Probãtur Probantur ambæ propositiones. quia difficultas multum facit ad meritum, & difficilius est habere unam dilectionem perfectam, quàm centum imperfectas. Item quia magis cõforme conforme est præcepto de dilectione Dei, diligere semel Deum ex magno conatu, quàm tepidè & remissè, quia præceptum est ut toto corde diligamus. Item perfectior est una oratio cum magna deuotione & attentione, quàm multæ tepidæ remissæ. Et confirmatur totum hoc, quia certè in ęstimatione rerũ rerum , pluris æstimatur una res perfecta in sua specie, quàm decem imperfectæ, ut patet in margaritis. pretiosior enim est adamas magnitudinis auellanæ, quàm centũ centum adamãtes adamantes minuti, etiam si omnes simul sint maioris ponderis, & hoc in omni genere margaritarum. Item in animantibus pluris est equus unus perfectus quàm decem imperfecti & inualidi. ita certè est in minoribus. Maioris precii est unum opus & officiũ officium uirtutis perfectę, quàm multa imperfecta & minuta etiam in eadem specie. Tertia, Idem est dicendum de continuatione: est enim absurda & ridicula calculatio scholasticorum. Vt si quis in elicione actus mereatur ut decem, quod in quolibet instanti continuationis tantundem mere| tur. dico enim quòd
18
* nisi sit magna continuatio & perseuerantia in actu, non duplicatur meritum. licet possit esse tanta continuatio & perseuerantia, ut etiã etiam sit maius meritũ meritum in continuatione quàm in elicione. Quarta, Quandocunque
19
* peruenitur ad meritũ meritum æquale cum actu intenso, siue per multiplicationem, siue per intentionem, sine dubio augetur habitus. Sed hoc non ita frequenter contingit ut dictũ dictum est. Probatur propositio, sicut probatum est, quia talis est æquè bonus, sicut alius esset per actum intẽsum intensum . ergo habet etiam æquales uirtutes. Videtur enim inconueniens, quòd qui melior, non habet maiorem charitatem. Si ergo quis fit melior per multiplicationem, aut continuationem, quàm alius per intẽsionem intensionem , ergo habebit maiorem charitatem. Item quia augmẽtum augmentum est quodammodo præmium, ergo si est sufficiens meritũ meritum , erit etiam augmentum. Item profectò absurdum uidetur, qui habet charitatem ut centum, & orans per actum meritorium ut quinquaginta, per totum diem non mereatur augmentum charitatis. Hoc uidetur conforme dicto S. Tho. 2. 2. ubi supra, dicẽtis dicentis , quòd quilibet actus meretur augmentum, licet non statim, sed cùm sufficienter se disposuerit, uidetur quòd hæc dispositio sit, quando peruenitur ad meritum æquale cum actu intenso. Et per hoc patet ad tertium, & | quartum argumentum. Quinto arguitur, quia uidetur sequi ex opinione, quod quantũcunque quantumcunque quis agat ex toto conatu, nunquam in continuatione augetur habitus. Consequens uidetur incõueniens inconueniens , scilicet, quòd nihil operetur ad augmentum habitus, quod aliquis diu perseueret in bono actu. Sequela autem uidetur probari, exempli gratia, quòd Petrus habens habitum ut quatuor, eliciat actũ actum ut octo, in primo instanti habitus fiet æqualis actui per supradicta, & actus manebit æqualis (ut supponimus) in continuatione, & per opinionẽ opinionem actus ęqualis non auget habitum. ergo nunquàm in continuatione augebitur habitus. Dico, iam dictũ dictum est, quod in augmento habituum infusorum habetur respectus solum meriti, & in continuatione poterit perueniri ad maius meritum, quàm sit latitudo habitus, uel quàm esset meritum unius actus intensioris, & sic augebitur habitus. Sexto arguitur, Sequitur quòd cæteris paribus esset melioris conditionis qui elicit primo actum remissum & postea intẽsum intensum , quàm econtrario qui prius elicit actum intensum, & postea remissum. uerbi gratia, Petrus habens charitatem ut octo, eliciat primò actum ut quinque, postea ut decem, per regulam positam augetur habitus per septem gradus, quia iam meritum peruenit ad octodecim gradus, & si contrario eliciat primo actum ut decem, | & postea ut quinque, solum augetur habitus per duos gradus. Probatur, quia statim cum primo eliciat actum ut decem, iam habitus auctus est per duos gradus, scilicet us usque ad decẽ decem , & per actum ut quinque, sequentem non augetur habitus. ergo omnino sequitur illatum, quod ordo ille actuum multum facit ad augmentum, quod uidetur absurdum. Dico primò fortasse, quòd hoc argumentum & alia similia ostendunt, quòd nostra opinio non caret etiam calumnia, nec bene se expedit à dubiis & difficultatibus, & fortasse quod oportet ponere aliam opinionem distinctam à tribus recitatis. Secundo dico, quòd cõsequens consequens non est maius inconueniens concedere, quàm concedere de habitu acquisito. De quo oportet concedere, quod si quis habet habitum ut octo, & eliciat primo actum ut nouem, & postea ut decem, quilibet actus auget habitum, quia semper inuenit habitum remissiorem. Si autem mutato ordine primo eliciat actum ut decem, & postea ut nouem, prius quidem auget habitum, sed secundo non, quia inuenit iam habitum intensiorem se. Imo de aliis agentibus naturalibus uidetur, quòd oportet simile concedere. Si enim primo adhibeat calefactiuum ut quatuor, & postea calefactiuũ calefactiuum ut octo, utrunque producit, uel auget calorem. Si autem mutetur ordo, & primo adhibeatur calefactiuũ calefactiuum ut | octo, & postea ut quatuor, nihil facit, ut declaratum est: quanquam re uera non est simile, quia in habitibus infusis actus remissus & intensus computatur pro non actu quantum ad meritum, & possunt facere unum augmẽtum augmentum , quod non potest dici de acquisito. Septimo arguitur, Quia saltem sequitur, quòd si quis ex habitu intẽso intenso habet solum unum actũ actum acquisitũ acquisitum , qui etiã etiam per continuationẽ continuationem non perueniat ad meritum intẽsum intensum , sequitur, inquam, quòd pro illo actu nunquam recipiet augmentũ augmentum charitatis, cùm tamen illo actu fiat melior alio, qui non habet illum actum cæteris paribus. Dico, omnino consequens uidetur concedendum secundum hanc opinionem, & satis est quòd augetur gratia. Ex omnibus relinquitur, quòd de augmento gratiæ eadem est opinio nominalium. Primo modernorum & S. Thom.
differunt tamen ab opinione Scot. Secundo relinquitur, quod profecto non est certum, sed ualde dubiũ dubium , quomodo fiat augmentum charitatis, & uirtutum infusarum. Neque mihi per omnia placet etiã etiam opinio S. Tho. recitata, neque possum ex sententia satisfacere dubiis emergentibus ex illa. Tertio, uidetur tamen quantum ad hoc probabilius, quod non per quemlibet actum augetur charitas. Quarto, posset nihilominus defendi probabiliter, quòd per quemlibet actum non | ad modum quidem quo aduersarii putant, sed ut dicamus, quòd charitas ut decem, augetur per actũ actum ut duodecim, per duos gradus, & per actum ut sex, per unum gradum, & per actum ut tria, per dimidium: etiam sic probabiliter & demum in hac materia facilius esset mihi dicere quod est falsum, quàm quod est uerum.
Loading...