SECVNDA PARS RELECTIONIS De pœna simoniacorum.

SVMMA.

QVIA pœna simoniacorum pendet ex restitutione, & hęc est potissima pœ na, ideo solùm tractabo de restitutionis pœ na: quia in hac sola uidetur magna difficultas consistere. Vnde est prima quęstio,
[1]
* An ille, qui | aliquid temporale accepit, ratione contractus simoniaci, teneatur restituere quicquid simoniacè accepit. Ad hanc quæstionẽ quæstionem respondent omnes doctores, quòd sic, & habent eam tanquam certam & indubitatã indubitatam . & probant ex cap. si quis episcopus. 1. quęst. 1. ubi tamen non arguitur de hac restitutione, sed solùm cauetur, quod in ordinato per simoniam non proficiat talis promotio, & de episcopo ordinãte ordinante dicitur, quòd proprii gradus periculo subiacebit. Sed argumentantur (ut solẽt solent ) ex uno ad aliud. Plus tamen uidetur facere caput, mandato. de simonia. ubi habetur, quod simoniaci mentales non tenentur ad restitutionem, ne neque temporalium, neque spiritualium. Ex quo arguitur, quòd si esset simonia exterior, tenerẽtur tenerentur ad restitutionem. Prima conclusio, Quicũque Quicumque
2
* simoniacè consequutus est ecclesiasticum beneficium, nil iuris acquirit in illo, neque facit fructus suos, sed tenetur resignare. Hæc expressè habetur in iure, c. ea quę. 1. qu. 3. & c. ex multis. & 1. q. 1. c. si quis. &c. presbyter. Et sunt extrauagãtes extrauagantes apertè hoc habẽtes habentes Martini quinti, Eugenii quarti, Pauli secũdi secundi & Sixti quarti. Sed dubitatur, an
3
* de iure naturali & diuino teneantur restituere, an de solo positiuo. Et primò de temporali uidetur, quòd sit de iure diuino obnoxium restitutioni. nam ita est prohibitum de iure diuino recipere aliquid titulo simonia| co, sicut usurario. sed usurarius tenetur restituere iure diuino & naturali quicquid acquisiuit ex usuris: ergo & simoniacus. Est etiam probatio sancti Thomæ, qui aliquid accipit contra uoluntatem domini, pro re, quam tenebatur dare gratis, tenetur ad restitutionem. Sed ita est in præsenti. ergo. Cõfirmatur Confirmatur , quia si emptor tenetur restituere beneficium sine conditione, ergo uendens tenetur restituere pecuniam. Præterea, si hoc solùm est de iure positiuo, cùm hoc sit pœnale, sequitur quòd simoniacus non tenebitur restituere ante condemnationem. Consequens est contra omnes doctores. Præterea, quia non uidetur cautum in iure, nisi de restitutione in ordine, uel beneficio, uel pro ingressu religionis. Si ergo ita restitutio est solùm de iure positiuo, uidetur qui recipit pecuniam pro administratione sacramentorum, aut aliis actibus spiritualibus, aut celebratione missæ simoniacè, non tenebitur restituere. cùm tamen ista sunt non minùs spiritualia, & per pactum non minus enorme. ergo. Præterea arguitur instanter. Nam non dicitur contractus, ubi alterum pro altero commutatur, si una pars iure non dat quod paciscitur. Vt si quis pro dono recipit pecuniã pecuniam , si reuera non dat donum, tenetur restituere pecuniam. Et si emo equum à non domino, tenetur mihi resti| tuere pecuniam, & ego equum. Ita est in proposito, quòd uendens beneficium, non facit emptorem dominum beneficii, neque dat ei titulum, sed emptor tenetur dimittere, ergo uẽ ditor uenditor restituere, secluso omni iure positiuo. In oppositum est, quia apud Deum ita est simoniacus mentalis, sicut simoniacus exterior. sed mentalis non tenetur restituere, sed sufficit ei sola penitentia, ut habetur in d. c. mandato. de simonia. ergo non est de iure diuino. Ad quę stionem respondent Innocen. & Hostiẽs Hostiens . in c. tua nos. de simonia. quòd in simonia, quę est de iure diuino, est obligatio ad restitutionẽ restitutionem , etiam de iure diuino. Et ad c. mandato. respondent, quòd intelligitur de simonia, quę est solùm de iure positiuo. Sed contra est cap. Loquitur enim de simonia, que est in ingressu religionis, quæ est de iure diuino. Neque ualet dicere, ut alius respondet, quòd in c. illo intelligitur non de pecunia accepta pro ingressu religionis, sed pro loco in ordine monachorũ monachorum . Sed hoc est diuinare, cùm c. absolutè loquatur de loco abolito in monasterio, & propterea fortasse post ingressum religionis non esset simoniacum dare pro certo loco inter monachos pecuniam, etiam si fuisset exterior compositio, quod manifestè esset contra caput in eadem sententia. Cùm Innocẽtio Innocentio & Hostien. est Maior 4. dist. 25. q. 5. Generale est, inquit, | & de iure, notare, quod homo non adquirat dominium per actum, quãdo quando tenetur gratis. Imò addit, quòd neque papa potest dispensare ut retineatur pecunia. Et in hac sententia uidetur esse Adria. quotlib. 9. quòd tenetur de iure diuino simoniacus restituere. Sed cõtra contra istam opinionẽ opinionem statuo conclusionem. ¶ Restitutio
4
* pecunię acquisitæ per simoniã simoniam non est de iure diuino. Hæc est Caie. 2. 2. q. 100. ar. 6. & Syluest. uerbo simonia. §. 20. & pariter c. mãdato mandato . Ex quo uidetur sufficienter probari. arguitur sic, Si illa restitutio esset de iure diuino, & naturali, deberet fieri illi, à quo ablata est pecunia, ut in usura, & in aliis rapinis. consequens est contra omnes doctores, & fortè contra ueritatem. Confirmatur, Nam si do Petro 20. aureos ut interueniat cum usurario, ut det mihi mille aureos ad usuram, Petrus non restitueret, & tamẽ tamen si darem ut interueniat apud episcopum, ut impetraret beneficium, teneretur. ergo non est idẽ idem iudicium de utro que. Prę terea non minus obligatur ad restitutionem simoniacus spiritualis acquisiti, quàm tẽporalis temporalis . sed hoc non est de iure diuino, ut statim apertè probabitur: ergo neque reliquorum.
¶ Sed argumenta in contrariũ contrarium non ita facilè soluuntur. Ad primũ primum Panor. c. mãdato mandato conat̃ conatur multas differentias ponere inter usurarium mentalem, & simoniacũ simoniacum , sed omnes sunt inefficaces. | uide illum, quia tandem uidetur consentire cum Innocen. & Hostien. Caie. ponit. differentiam, quia in simonia est uoluntaria translatio, quamuis iniqua, sed in usura non. sed fortasse differẽtia differentia est, quòd in usura efficitur iniuria illi, à quo exigitur usura, & ideo ei restituẽ dum restituendum est: sed in simonia non fit iniuria illi, qui libenter dedit pecuniam, sed iniuria facta est rebus sacris, sicut si in loco sacro aliquis haberet rem cum propria uxore, non faceret illi iniuriam, sed tẽplo templo . Ita in proposito dicit, quòd nulla fit iniuria illi, à quo pecunia accepta est, sed rebus spiritualibus. & ideo nulla restitutio est facienda illi, qui dedit pecuniam de iure diuino. Ad secundum patet per idem. Illud enim est, ut si fuit cum iniuria. unde fortase fortasse ita esset, si postquam habet aliquis ius ad beneficium, ut per electionem, aut præsentationem patroni, episcopus exigeret ab illo pecuniam, tunc enim de iure diuino tenetur episcopus illi restituere. Ad tertium dico cum domino Caiet. & cõmuni communi opinione, quòd etiã etiam ante condemnationẽ condemnationem tenetur restituere. Probatur, quia ecclesia potuit illegitimare illũ illum contractũ contractum , ita ut non transferretur illud dominiũ dominium pecuniæ in simoniacũ simoniacum . Sed hoc uidetur fecisse, quia fecit in illo quicquid potuit facere, in odiũ odium simoniacorũ simoniacorum . ergo creditur quod illegitimauerit cõtractum contractum . Cõfirmatur Confirmatur apertè, quia ex solo statuto huma| no, ut cõtinuò continuò dicã dicam , simoniacus non acquirit titulũ titulum in beneficio, sed tenetur resignare etiã etiam ante cõdẽnationẽ condemnationem . ergo cùm non minus sit absurdũ absurdum & odiosum uendere quàm emere, uidetur etiam quod uenditor non acquirat dominiũ dominium pretii quod accipit. Ad cõfirmationẽ confirmationem patet peridem. non enim tenetur restituere nisi de iure positiuo. Ad quartum dico, quod forsan cõsequens consequens est uerũ uerum , quia nulla facta est pecuniã pecuniam dãti danti iniuria, & ideo si non esset cautũ cautum in iure, non cadit restitutio. Vel dicatur, quod cùm hoc sit tam odiosum in iure, licet arguere ab uno ad aliud, & sic si tenetur restituere in ordine uel beneficio, tenebitur etiã etiam in aliis spiritualibus, & ita tenet Syluest. §. 10. Ad superiora respondetur quod in cõtractu contractu simoniaco non fuit cõuẽtio conuentio , ut collator beneficii, aut renũtiator renuntiator uerè det titulũ titulum , sed solũ solum quod faciat quod in se est de facto renuntiando, aut conferẽdo conferendo : & sic nulla fit ei iniuria, nisi fortè deciperet illũ illum , persuadẽs persuadens , quod non acquireret titulũ titulum , ne neque teneretur ad restitutionẽ restitutionem . Idẽ Idem etiã etiam in iure diuino, et primũ primum si staremꝰ staremus in iure diuino, etiã etiam dās dans pecuniã pecuniam acꝗreret acquireret titulũ titulum beneficii. Potest cõfirmari confirmari solutio primi argumẽti argumenti , quia simili peccato peccat dās dans pecuniã pecuniam pro beneficio sicut recipiẽs recipiens : dās dans autẽ autem non facit iniuriã iniuriam sibiipsi. ergo ne neque recipiẽs recipiens facit iniuriã iniuriam dãti danti , ꝗa qua hoc peccatũ peccatum non cõsistit consistit in iniuria personarũ personarum cõtrahẽ tiũ contrahentium . Cõfirmatur Confirmatur , Nam non uidet̃ uidetur imaginabile, quod | in eodem contractu uterque contrahentiũ contrahentium patiatur iniuriam, in cõtractu contractu autem simoniaco si accipiens pecuniã pecuniam facit iniuriã iniuriam : ergo accipiẽs accipiens beneficiũ beneficium . Quia non plus licet extorquere beneficiũ beneficium pro pecunia, quàm econtra pecuniã pecuniam pro beneficio. Pręterea, etiã etiam si Petrus deberet 100. aureos episcopo, & episcopus non posset aliter recuperare illos nisi cõferendo conferendo beneficiũ beneficium , & ea ratione conferret, nihilominus esset simoniacus (ut suppono, & determinat̃ determinatur à doctoribus) & ea ratione non facit iniuriã iniuriam Petro. tunc ergo non cõsistit consistit simonia in iniuria partiũ partium . & hoc expressè dicit S. Tho. & Syluest. §. 17. cõtra contra Angelũ Angelum . ¶ An
5
* beneficiũ beneficium simoniacè acquisitũ acquisitum est obnoxium restitutioni de iure diuino? Dico quòd non , sed de iure positiuo. Probatur eodẽ eodem modo sicut de pecunia ex illo c. mandato. Si enim esset de iure diuino, monachus cõsequutus consequutus locũ locum in monasterio pro pecunia, tenetur relinquere monasteriũ monasterium , neque professio ualeret, cuius contrariũ contrarium bene habetur ex illo c. Præterea probat̃ probatur , quia summus põtifex pontifex electus simoniacè, acquirit totũ totum titulũ titulum , neque tenetur resignare, ut patet extra de elect. c. licet. ubi Alex. ad uitãdũ uitandum schimata schismata dicit in cõsilio consilio generali, quod electus à duabꝰ duabus partibus Cardinaliũ Cardinalium , sine ulla exceptione habeatur pro indubitato papa. Ex quo infert Maior, quod neque exceptione simonię. & ita tenet glossa in c. si quis pecunia. 79. | dist. sed cõtra contra 79. dist. c. si quis pecunia. Nicolaus papa dicit, Si quis pecunia, aut gratia humana fuerit apostolicę sedi introuocatus, non apostolicus, sed apostaticus habeatur, liceat q́ue Cardinalibus, & aliis clericis Deũ Deum timẽtibus timentibus , & laicis inuasorẽ inuasorem illũ illum anathematizare. Respõdetur Respondetur in eodẽ eodem c. quod intelligit̃ intelligitur si fuit electus ab illis, qui non habebant potestatẽ potestatem eligẽdi eligendi . sed Maior dicit, quod glossa est cõtra contra text. ideo ipse dicit, quod illud ius est reuocatũ reuocatum per nouũ nouum ius c. licet. Sed notandũ notandum , quod Iulius 2. anno Domini 1505. 19. Calend, Februarii edidit extrauagantẽ extrauagantem super electionẽ electionem papæ simoniacã simoniacam , quod nullũ nullum habeat effectũ effectum , quam fecit publicè affigi in ualuis Basilicæ beati Petri, & cācellariæ cancellariae , atque reuocare omnes constitutiones pontificũ pontificum in cõtrariũ contrarium , & nominatim illud c. licet. Vnde sequitur primo, quòd hodie non teneret electio simoniaca. Secundò, quòd hoc est de iure positiuo, quia nunquã nunquam papa dicit hoc esse de iure diuino, & reuocat cõstitutionẽ constitutionem in cõtrariũ contrarium . Tertiò patet, quia ex c. licet. tenebat, & erat canonica papæ electio antequã antequam reuocaret̃ reuocaretur , & ita uidetur tenere glossa ibidẽ ibidem , quæ solã solam exceptionẽ exceptionem hęresis dicit esse admittẽdã admittendam : quod tamẽ tamen Maior ait adhuc non esse uerũ uerum , sed esse pontificẽ pontificem , etiã etiam si esset hæreticus. Sed cõtra contra hanc opinionẽ opinionem & cõ munẽ communem per cõmunẽ communem modum intelligẽdi intelligendi , c. mãdato mandato . uidetur urgere c. si quis 1. q. 1. ubi sic legitur, | Si quis neque sanctis pollens moribus, uel neque clero populoq́ue uocatus, uel pulsatione coactus, imprudenter Christi sacerdotium, iam quolibet facinore pollutus, iniusto cordis amore, uel sordidis precibus ore, sine comitatu, siue manuali seruitio, siue fraudulento munusculo, episcopalem seu sacerdotalem, non lucro animarum, sed inanis gloriæ auaritia fultus, dignitatem acceperit, & in uita sua non spõte sponte reliquerit, casuq́ue insperata mors, pœ nitentem non inuenerit, proculdubio in æternum peribit. Ex quo etiam probatur haberi, quòd etiam sine peccato exteriori, sed solùm numere dato, uel obsequio etiam, aut precibus cõsequutus consequutus episcopatum, tenetur resignare: quod est contra illud c. mandato. Respõderi Responderi potest quod hoc c. reuocatur per illud c. mandato. Sed contra, quia papa in illo c. 1. respondet consultationi, neque uult concedere nouum eius. Adria. quotlibet 9. putat, ex iure diuino esse obnoxiũ obnoxium restitutioni, quod simoniacè acquisitum est, siue spirituale, siue temporale. Armach. lib. 10. c. 23. tenet adhuc latius, quod non solùm simoniacè, sed ambitiosa hypocrisi perue uenerit nerit quis ad sacerdotium, quòd nullum titulum acquirit, & tenetur restituere. quia non intrat per ostium, & per consequens est fur, & latro. Henri. de Gand. quotlibet. 9. q. 26. aut 16. tenet quòd simoniacus tenetur iure diui| no restituere quicquid est consequutus. Et ad c. mãdato mandato . dat illam glossam suprà positam, quod intelligitur non de receptione monachorum, sed de loco inter monachos. Maior dist. 25. q. 5. tenet, quòd est de iure positiuo, quod per simoniam non acquiratur titulus in beneficio. unde uidetur loqui, sicut prius dixerat uendentem teneri ad restitutionem temporalium. Panormi. in c. mandato. quia non placent ei differentiæ, quas ponunt doctores, inter simoniacum & usurarium, ponit alium intellectum illius c. ut intelligatur, non si quis principali intẽtione intentione dederit aut receperit pecuniã pecuniam pro ingressu monasterii. Sed secũda secunda intẽtione intentione , aliâs quod teneatur restituere. & hoc inquit est tutius. Sed in c. tua nos. de simonia, apertè dicit, quod simoniacus mẽtalis mentalis siue in simonia iuris diuini, siue positiui, non tenet̃ tenetur restituere, & citat Io. An. in utroque c. Sed
6
* cui debet fieri restitutio de pecunia? Respõdetur Respondetur primo ex sentẽtia sententia omniũ omnium doctorũ doctorum , quod non debet fieri ei, à quo accepta est, ꝗa qua non est illi facta iniuria, licet de hoc non adducãt adducant doctores aliquẽ aliquem canonẽ canonem id determinãtẽ determinantem , quod ego sciã sciam . secũdò secundò debet restitui ecclesiæ, in cuius iniuriã iniuriam accepta est. Si uerò non est facta iniuria alicui ecclesiæ, dãda danda est pauperibꝰ pauperibus uel ecclesię cathedrali, quę ex Syluest. §. 20. cum aliis colligere libebit. Tertiò uidet̃ uidetur mihi, quod debet expẽdi expendi , sicut aliæ pecuniæ, in opera pia ex | mandato episcopi. Vel (si hoc commodè non non posset) de uoluntate possidentis. Sed notandum, quòd si aliquis dederit pecuniam simoniacè, & non recipit beneficium, ita quod simonia non est consummata, pecunia est restituenda eidẽ eidem , ut ait Caie. in sua Summa: quia de iure naturali, tenet̃ tenetur restituere ei, à quo accepit, ꝗa qua de eodem iure naturali est, ut non perdat sua, nisi recipiat illa, pro quibus illas dedit. Secũ Secum dò etiam notandum, quod si tenebatur episcopus isti dare distinctè beneficiũ beneficium , & exigit pecuniã pecuniam , etiã etiam stando in iure naturali, tenetur illi restituere, quia fecit illi iniuriã iniuriam . sed fortasse ius positiuũ positiuum uoluit priuare episcopũ episcopum ipso facto, sicut & beneficio. ¶ Hæc dicta sunt pro cõmuni communi sententia doctorũ doctorum . Sed fortasse posset defendi, quod restitutio pecunię est faciẽda facienda eidẽ eidem etiam. & ratio est, quia licet stando in iure diuino non fiat ei iniuria, sed quia ratione iuris positiui non acquirit titulum ad illud, pro quo dedit pecuniam, consequenter uidetur dicendum, quòd debet etiam restitui illud, quod dedit. Sed ad hoc responderi potest, quòd ille iam nouit quòd non acquirebat ius in beneficio, & nihilominus uult dare pro illa translatione beneficii pecuniã pecuniam , licet non sit de iure diuino cui debeat fieri restitutio, non uidet̃ uidetur dubitandũ dubitandum , quin debeat fieri collatori, idest talis debet addere in manus illius, ad quẽ quem spectat prouidere. At | de fructibus beneficii idem uidetur indicium, sicut si ex aliis causis non faceret fructus suos, & debet considerare ad quẽ quem spectãt spectant fructus de iure, uel dare in fauorẽ fauorem ecclesię, cui facta est cõ tumelia contumelia , uel pauperibus, sicut de aliis pœnis fieri solet. ¶ Dubitat̃ Dubitatur , An
7
* si ꝗs quis bona fide fecit restitutionẽ restitutionem , dãdo dando pauperibus, uel illi à quo accepit, teneat factũ factum . Respõdetur Respondetur quod sic, neque ampliùs tenebitur ad restitutionẽ restitutionem . ¶ Dubitatur, Si
8
* adeptꝰ adeptus quidẽ quidem beneficiũ beneficium non dedit ipsi quidẽ quidem pecuniam episcopo, sed alius pro eo, ipso ignorante, an teneatur restituere. Respondetur quod postquam primò sciuit, tenetur restituere perceptos fructus, exceptis tamen, quos bona fide consump sit. Syluest. §. 13. parte 8. Antonius de Buteo, ca. de regularibus. de simonia, dicit, quòd episcopus non potest renuntiare sine licentia papæ, neque inferiores sine licentia episcopi. Et pręter hanc pœnam restitutionis incurrunt omnes pœnas excommunicationis, à qua non possunt absolui, nisi à papa. Ex his patet, quòd papa potest dispensare in omnibus superioribus, scilicet ut si quis restituat beneficium per simoniam habitum, etiam pecunia, quāuis quamuis Maior dicat, quòd in pecunia non potest, quia illa est ecclesię, & papa non est dominus eius. Et hoc apparẽtiam apparentiam habet, postquam in iure iam est acquisitum ab ecclesia. sed quia est pœnale, uidetur, quòd papa possit dispen| sare. An
9
* contrahentes cum papa sint simoniaci, aut incurrant pœnam iuris. Respondetur primò, quòd incurrunt peccatum simonię. Secundò, quãtùm quantùm ad pœnas, Syluest. §. 19. post Ioannẽ Ioannem de Lignaris. c. 1. eodem tit. eo ipso quod ex certa sciẽtia scientia scit & tolerat, dicitur, quòd limitandum est, quando simonia cõmittitur committitur cum ipso papa, ut ab eo habeatur beneficiũ beneficium , eo sciente & consentiente, quia tunc scientia principis hoc uitiũ uitium purgat. Adria. quotl. 9. ac ult. ad quartum argumentũ argumentum principale, dicit de contrahentibus cum papa, quod ubi expressè eximit eos, ne incurrãt incurrant , etiã etiam incurrũt incurrunt pœnas illas. Et uidetur etiam tenere Panor. c. 1 de simonia. & ca. extirpandę. de præbendis. Sicut in simili, ludens cum ipso ad cozarium, super quo est lata sententia excõmunicationis excommunicationis , non uitiat sententiam, ut dicit Ioan. Andr. in regula, an licet. de regulis iuris. Palud. d. 25. q. 4. art. 1. tenet cum Syluest. quod papa uidetur dispẽsare dispensare . Caiet. 2. 2. q. 100. art. ulti. tenet partem negatiuã negatiuam , quod non licet præsumi uotum principis, nisi recta ratio suadeat: & hoc modo suadet recta ratio, ut papa dispenset cum illis. Imò contra uidetur argumentum, quia si papa confert beneficium excommunicato & scienter, non intelligitur dispensare cum illo, ut in c. si sumus. de sententia excommunicationis, in Clemẽtina Clementina . ubi dicitur, quòd papa communicans scienter cum excommunicato, non | intelligitur absoluere illum. Et glossa dicit, quod etiã etiam si participet in diuinis. Sed Caietanus dicit hanc suam sententiam non esse firmã firmam . Certè uidetur quòd papa non intendat dispensare, quia intendit retinere pecuniam, quam profectò non potest retinere, nisi conferat beneficium. Et ideo teneo opinionem Syluestri.
¶ Dubitatur
10
* an pro sepultura liceat aliquid accipere. Et uidetur quòd sic, ex consuetudine ecclesię. S. Tho. 2. 2. q. 100. art. 4. dicit, quod idem
S. Thomas.
est iudicium, quod de uasis sacris, & ideo terra uendi potest, non ratione consecrationis. Idẽ Idem tenet in 4. d. 25. Imò in c. abolendę. de sepulturis, dicitur, quod ius sepeliendi uendi non potest. Vnde licet diuersæ ecclesię habeant ius sepeliendi in eodem cœmeterio, una non potest uendere alteri ius suum. Primum dictum sancti Thomæ intelligendum est, quòd locus nondum consecratus in sepulturam uendi potest, duodecima, quæstione secunda, cap. aurum. Si uerò iam sit deputatus ad sepeliendum humana corpora, uendi non potest ad sepulturam. omnia iura in necessitate licet uendere alteri ecclesiæ. Hostiensis dicit, quòd quicquid temporale datur uel permittitur, ut electio sepulturæ fiat, est simoniacum, prima, quæstione secunda, quia pio. & de pactis, capite finali. Panormitanus in capite, apparentiam. de simonia, dicit quòd obseruari pos| sunt laudabiles consuetudines, si tamen in spirituali priùs conferantur, aliâs non est tolerabilis. tamen cauendum est, ne petant clerici aliquid pro sepultura. Sed possunt petere quòd seruetur consuetudo, & hoc pro officio sepeliendi. Et hoc dicit Syluest. §. 20. Puto, quòd quando est consuetudo, quòd aliquid detur pro loco sepulturæ, ut notat Innocent. in cap. apparentiam. pro quo est text. in l. priuilegia. cap. de sacrosanctis ecclesiis. ubi dicitur, quòd ea, quæ ab antiquo sunt solita ecclesiæ, & ministris tribui, non debent aliquo modo impediri. Quantùm ad hoc, uidetur mihi eodem modo prohibitũ prohibitum esse accipere pro sepulturis, sicut pro aliis spiritualibus, siue hoc sit de iure diuino, siue humano. Patet hoc ex cap. abolendę ubi damnatur peruersa consuetudo exigendi aliquid pro loco aut terra sepulturæ. Glossa tamen dicit, quòd licet clerici exigere non possint, tamen laici sunt compellendi seruare antiquas conditiones. uel ex cap. ad apostolicam. ubi dicitur de funeralibus. & ca. cùm in ecclesia. de simonia. Secundò dico, quòd seruare consuetudinem laudabilem tenentur laici, ut patet ex d. c. ad apostolicam. quāuis quamuis in c. cùm in ecclesia. dicitur, quod nulla consuetudine excusari potest, quòd aliquid pro huiusmodi accipiatur, sed quòd non intelligatur, quòd non possint recipere, propterea quia non est | magis spirituale, quàm sacrificium. Et eodem tenore in d. ca. abolendæ. & c. ad apostolicam. &c. cùm in ecclesia. prohibentur exigere pro funeralibus, pro benedictionibus nubẽtium nubentium , & quibusdam aliis. Tertiò idem est iudicium de exequiis & funeralibus, quantũ quantum ad hoc. Tamen Syluest. dicit ti. de simonia, §. 2. quòd pro his, ad quæ non tenentur, possunt exigere, aliâs non facere, dũmodo dummodo egeant, & citat Archidia. & Raymundũ Raymundum & Pisan. An
11
* possit aliquis obtinere ius priuatum sepulturæ, & quomodo. Syluest. de sepulturis. §. 3. dicit, quòd laicus non potest habere dominium sepulturæ, quia loca religiosa non possunt esse in dominio alicuius. Secũdo Secundo , Habere possunt quãtum quantum ad usum pro se, & suis sepeliendis, neque eis inuitis potest aliquis ibi sepeliri, nisi in necessitate. Tertio, Mortuo illo & familia illius, potest aliis concedi usus illius sepulturę, quia mortuo usu funerario, usus redit proprietario. Sed etiam quarto idẽ idem dicendũ dicendum de capellis. Quinto, Hoc potest fieri ex concessione ecclesiarum. Sexto, Pro hoc beneficio possũt possunt ecclesię recipere dotem pro sustentatione, sicut pro aliis spiritualibus secundum consuetudinem laudabilem. Et eodem modo sicut pro missa celebranda, sed eodem modo debet abesse peccatum sicut in aliis, sed solùm fit donatio ex utraque parte.
¶ Dubium de ingressu religionis, An
12
* ille, | qui recipit ad habitum, debeat aliquid accipere pro ingressu religionis. S. Thom. 2. 2. q. 100. ar. 3. ad quartum dicit, quòd si monasteriũ monasterium est egenum, licet aliquid recipere ad sustentationem monasterii, addit Syluest. §. 15. quòd licet exigere, & hoc S. Thom. dicit in 4. Si autem sine grauatione monasterii potest recipi nouitius, simoniacum est aliquid exigere. Hæc S. Tho. & ita Syluest. absolutè tenet, quòd si egeant, possunt pacisci. Et est cõmunis communis opinio, licet contrarium teneat Supplemẽtum Supplementum & Rosea. Tertiò, Si autem monasterium est opulentum, omnino est simoniacum quocunque modo pacisci, secundum omnes doctores. Hæc habentur c. quomodo. de simonia. & c. periculosa destitutione religiosorũ religiosorum . lib. 6. ¶ Dubitat̃ Dubitatur , Si
13
* quis legat monasterio perpetuò 1000. aureos ut faciat sacrũ sacrum perpetuò, hæres dicit, Ego dabo beneficium simplex huius missæ, & dimittatis legatum, an hoc sit licitum. Respondetur quòd fieri non potest sine simonia, ut patet, quia hoc est emere beneficium. Sed uidetur, quòd papa potest in hoc dispẽsare dispensare : dico quòd non uideo quomodo possit dispensare. ¶ Dubitatur de
14
* mediatoribus, qui pro aliis constituunt contractus simoniacos. Syluest. §. 18. dicit, quòd easdem pœnas incurrunt, & eodem modo indigent dispensatione, ut absoluãtur absoluantur . prima, quæstione prima. cap. statuimus. & cap. | si quis. de simoniacis. De matrimoniis etiam est difficultas, quia datur pro spirituali aliquid temporale. ¶ Dubitatur,
15
* An dare pecuniã pecuniam , ut deponatur ab officio, sit simoniacum. Respõdetur Respondetur ex superioribus, quòd uidetur quòd non, quia est negatio uel omissio spiritualis pro temporali. Sed econtra uidetur quòd sic, quia retinet spirituale pro temporali. Quicunque autem præsumit non peccasse mortaliter, non incurrit pœnas iuris. Excipio quòd tenebitur ad restitutionem. Si tamen facit pactum, & nisi excusetur ignorantia, omnino tenetur restituere, & rescindere contractum. De pœna
[16]
* suspensionis uide Syluest. titulo, suspensio. §. 7. Simoniacus suspensus in ordine ab executione illius ordinis, extra de simonia. cap. tanta. 18. d. c. eas. Imò ab omnibus ordinibus. Clemẽ Clemen . capientes. in de pœ nis. Neque dispensatur, nisi à papa, qui beneficium recipit simoniacè, suspensus est. in c. tanta. & in c. per tuas. ex Panorm. quòd si fit occultus per pœnitentiam & renuntiationem, ministrare potest. Sed manifestus indiget dispensatione, trigesimasecunda, quæstione prima, §. uerúm. Sed post pœnitentiam episcopus potest dispensare. ¶ Dubitatur, An
17
* dato quòd pro spiritualibus non potest aliquid temporale recipere aliquis tit. emptionis aut uẽditionis uenditionis , an aliquo titu. spirituali possint esse media | ad aliquod temporale. Pro quo nota, quod
18
* triplex potest esse titulus recipiendi temporalia mediantibus spiritualibus, ut dicit Caiet. 2. 2. in sua Summa. Primus, qui comprehẽdit comprehendit communem contractum sub se inducentem obligationem legalem, & iste est omnino simoniacus & prohibitus, ut suprà dictum est. Secundus est sustentationis ministrorũ ministrorum . Tertius est locationis operum & cõductionis conductionis . Et de isto tertio uertitur dubium, quia locatio est quodammodo species emptionis & uenditionis.
¶ Vtrum
19
* licet clerico locare operas suas in administratione rerum spiritualium? Pro cuius quæstionis solutione nota, quòd duplices operæ, uel duplex labor inuenitur in administratione spiritualium. Quidam est necessarius labor ad ipsam administrationem spiritualiũ spiritualium , imò est ipsamet administratio, ut dicere horas, celebrare missam, cantare in choro. Et aliæ sunt operæ, quæ accidentaliter occurrunt, ut ire iter unius diei ad celebrandum, uigilare ad aliquod spirituale faciendum. Et de istis operibus secundi generis non est dubitandũ dubitandum , quin ratione illarum possimus aliquid exigere. Et est sententia omnium doctorum, quòd licet locare tales operas, & exigere pecunias pro tali labore. Eodẽ Eodem modo, sicut si quis faceret sumptus eundo ad administrandũ administrandum uel celebrandũ celebrandum sacramentum, posset pacisci de expensis, dum| modo in æstimatione illarum non habeatur respectus ad spiritualia. Hoc patet, quia illæ operæ sunt purè temporales, & per accidens, & impertinenter se habent ad administrationem spiritualium. de quo Caiet. 2. 2. quęst. 100. art. 3. Sed de operibus & labore primi generis est maius dubium, & pro parte affirmatiua uidetur, quòd liceat illas locare, quia sunt temporalia, ergo ratione sui poterunt locari aut uendi. Præterea quia sacerdotes locant se ad celebrandum per menses, aut annum, & hoc ecclesia approbat, ut patet ex c. significatum. de præbendis. Præterea quia cantores in ecclesia locant operas suas. Confirmatur, Nam calix licet sit consecratus, potest uendi ratione temporalis, q quod est in illo, ergo celebrandi aut orandi labor, licet habeat annexam spiritualitatem, potest locari. In contrarium est, quia si tales operæ uendi possent, cùm omnia ecclesiastica constent ex operibus, sequitur quòd omnia ecclesiastica essent uenalia, & sic poterit uendi administratio sacramentorum, sicut & calix. Præterea si ministro debetur temporale ratione laboris & operum, ergo non debetur stipendium ratione sustentationis in administratione spiritualium, seu ratione ipsius spiritualis quod ministrat: esset enim irrationale, si acciperet duplicẽ duplicem mercedem: & esset simile, sicut si sutor uelit pro calceo pretium, & aliam mer| cedem pro opera conficiendi calceum. Præterea est contra definitionem simoniæ, qua dicitur, quòd est emere, aut uendere spirituale, aut spirituali annexum: sed istæ operæ sunt annexæ spiritualibꝰ spiritualibus . ergo uẽdere uendere illas est simoniacũ simoniacum . Nam si unum uendas, & alterum intelligitur quod uendidisti. De hac quæstione sunt quidem uariæ sententiæ doctorum. Et de parte quidem affirmatiua, secundum quòd licet locare operas, & recipere aliquid pro labore, uide Altisiodor. 3. p. q. penult. & de eleemosynis. & Bonauent. 4. d. 4. q. ultima, & Richard. eade eadem d. q. 2. ubi dicit, quòd Episcopus recipiens salarium iuxta capitulum, cum sit Romana. respicit intuitu laboris, & consequenter dicit, quòd clerici dicentes psalterium pro mortuis, non peccant recipiendo pecuniam pro suo labore, licet quæst. 3. excipiat labores in administratione sacramentorum. Eiusdem sententiæ uidetur Armacha. lib. 10. ubi dicit, quòd pro laboribus licet recipere pecuniam. Idem tenet glossa in cap. significatum. de præbendis, ubi dicitur, quòd licet locare operas & recipere mercedem pro labore. Et Panor. eodem cap. ubi reprobat Innocent. & Hostiens. qui contradicunt. Et probant ex c. finali 2. quæst. 2. & ex concilio Agathensi, ubi dicitur, Clerici stipendia sanctis laboribus debita, secundum seruitii sui merita, à seçularibus consequantur. | Eandem uidetur tenuisse Hostiens. in summa post Gofredum, titulo de simonia, §. qualiter cõmittatur committatur . Hoc tenet Adri. quotlib. 9. idemꝗ idemque habet expressè Maior. 4. distin. 25. quæst. 6. ubi inter modos legitimos recipiendi aliquid temporale pro spiritualibus, ponit duos. Vnus est pro sustentatione, & alius pro labore celebrandi. Sed his non obstantibus sit conclusio, ¶ Non
20
* plus licet locare operas in administratione spiritualium, quàm ipsa spiritualia, ne neque licet aliquid recipere pro labore spirituali magis, quàm pro ipso spirituali. Hæc est summa Durand.
Durand.
4. d. 25. q. 1. & Palud. 4. ultima, & Caietan.
Palud.
2. 2. q. 100. & in sua Sũma Summa . & Syluest. de simo
Caiet.
nia, §. 9. & citat glo. c. ultimo extra. ne prælatus
Syluest.
uices suas. &c. finali de pactis. Ex quo habetur, quòd ubi cessare debet conuentio, non licet locare operas. Idem tenet Aliacus tractatu de simonia contra Cancellariũ Cancellarium Parisiensem, & dicit nullum antiquorum, oppositum tenuisse. Et etiam expressa Summa S. Thom. 4. dist. 5. q.
S. Thom.
3. art. 2. glossa 2. in corpore. ubi circa actus spirituales distinguit. Aliqui enim sunt actus spirituales ex primo, quia scilicet procedunt à potestate spirituali: sicut celebrare & administrare sacramenta. Alii sunt spirituales solùm ex parte finis: sicut docere, quod terminatur ad scientiam, uel ueritatem spiritualem. Et dicit, quòd in secundo genere operum licet locare | operas, non autem in primo: sed solum licet accipere aliquid in sustentationem. & idem ad literam ponit quotl. 3. q. 6. & eadem uidetur sentẽtia sententia eiꝰ eius 2. 2. q. 100. ubi nũquam nunquam ponit aliud per titulũ titulum recipiendi aliquod tẽporale temporale pro spirituali, nisi ratione sustentationis. Probatur conclusio, Quia talis labor, & operæ sint spirituales, & nullo modo temporales: sicut sanare infirmum, mundare leprosum ex sua natura sunt temporalia, tamen si procedant ex gratia spirituali, spiritualia reputantur in materia simoniæ, & ideo non possunt uendi, ut patet Matth. 10. Gratis accepistis, gratis date. & dixerat, Infirmos curate. Pręterea talis, qui locat operas, non gratis administrat. ergo est simoniacus. Probatur antecedens, Quia cùm administratio non fiat nisi per illas, imò reuera non est aliud administratio spiritualis, quàm ipsę eædẽ eædem operæ, si non gratis datur administratio. Confirmatur. Pictor non diceretur gratis dare imaginem, si ita exigeret pretium operarũ operarum illarum. Et profectò similis uidetur sycophanti dicere, quòd gratis quis celebrat missam, sed exigit pretium operæ & laborum: sicut si artifex dicat se gratis dare opus, exigeret tamẽ tamen laboris pretium. Præterea minister tenetur gratis dare quantum poterit spiritualia, sed recipiens sustentationem posset non recipere pretium laboris. ergo si exigat, non dat gratis. Hoc enim | est gratis dare, nihil recipere, sine quo posset ministrare, aliàs facit contra præceptum domini dicentis, Gratis date. Præterea arguit Caiet. Quia minister spiritualis est delegatus à Christo, neque licet eis plus accipere, quàm illis à Christo constitutum est: sed dominus primò dicit, Gratis accepistis, gratis date. Et postea, ut Paulus refert, ordinauit, ut qui euangelio seruiunt, euangelio uiuant. ergo nullo alio titulo licet accipere aliquid temporale, nisi ratione sustentationis. Pręterea ratione spiritualis administrationis nullo alio habito respectu ad laborem debetur ei illud pretium. ergo pro uno opere debetur ei duplex merces, quod est omnino iniquum. Præterea si aliquid temporale est annexum spirituali, si illud temporale uendatur, debet æstimari quod ex se est, nullo habito respectu ad spirituale, ut patet de calice. Sed labor & operæ in administratione spiritualium nullius pretii & æstimationis sunt per se, neque aliquis daret aliquid pro illis nisi ratione spiritualis adiuncti, ergo ratione illorum nihil potest exigi. Caieta. ponit regulam, quòd res composita ex spirituali & temporali, si temporale sit principale, uendi potest sine scrupulo, ut patet de calice, & de patrimonio, cui est annexum ius patronatus. Sed si econtrario spirituale sit principale, res illa non potest uendi, etiam ratione temporalis in ea con| tenti. Et quia in administratione rerum spiritualium principale non est labor, ideo operæ non possunt uendi. Et ita communiter dicunt Summistæ. Sed nescio si aliquid est temporale coniunctum cum spirituali, quare uendi non potest, siue sit magis, siue minus principale, neque de hoc datur aliqua ratio, saltem stando in iure diuino: quia cum sit temporale, non est prohibitum uendi iure diuino. Et ideo melius uidetur, ut dictum est, quòd illæ operæ & labores non sint temporales, neque magis neque minus principaliter, sed purę spirituales, ut in proposito loquimur. & per hoc patet solutio ad primum argumentum. Ad secundum respondet Caietanus, quòd licet ita sit, ut dictum est, quòd non liceat locare operas necessarias in administratione temporalium aliàs spiritualium, tamen ratione circunstantiarum & accidentium, quæ concomitantur ipsam administrationem, licet aliquid accipere, & pacisci de illo, & sic presbyteri possunt pacisci de pensione. Nam illic est uinculum & obligatio libertatis, & alia grauia, ad quæ non tenentur, & ratione illarum possunt facere pactum. Et sic intelligitur cap. significatum. hoc est, probabiliter & rationabiliter dictum, sed non caret calumnia. Si enim hoc est uerum, semper potest minister locare seipsum cum obligatione audiendi con| fessionem, aut prædicandi etiam ad unum diem, aut plures, quia etiam est uinculum & adeptio libertatis ad quæ non tenetur. at de hoc dicam inferius. Ad tertium argumentum patet etiam ex dictis: à cantoribus enim in ecclesia non quæritur aliquid spirituale, sed potius temporale, quod est musica illa, & amœ nitas uocum, sicut ab organista, & ideo illis licet locare operas suas. Quod etiam patet, quia nihil refert, an illi sint clerici, nécne. Vnde cõ stat constat , quod non uẽditur uenditur spirituale, ne neque emitur. Pa nor. in c. suam. de simonia, recedit à prima opinione, quam tenuerat in capitu. significatum. & reprehendit dominum Andream, qui dicit, quòd non licet accipere aliquid pro spiritualibus, bene tamen pro labore.
Loading...